Monday, 2 January 2017

Commentarii X: Liber lamentationum homunculi nivei


a.d. IV Non. Ian. MMXVII A.D. 
Quomodo hoc vocatur? Quidam dicunt hunc esse 'virum nivalem' vel etiam 'senem nivalem.' Ut autem opinor, nomen ei optimum est 'homunculus niveus'. Si vero scitis nomen magis idoneum, me hoc docete, vos amabo. 

Hodie antequam ascendi tramen ut proficiscerer Lutetiam, redieram ad hortum ut panem darem ansibus. Anses vero nolebant ad me ambulare; immo natabant in aqua frigida et frustula panis exspectabant, quae iis misi ex manibus meis. Quoniam erat magna copia nivis, consilium cepi exstruendi homunculi nivei, quem supra videre potestis. Usa sum ramis ut facerem oculus nasum bracchiaque eius. Nomen ei quoque dedi - vocatur 'Dominus Gelidus' (anglice Mr Frosty). 

Cum autem deberem eum relinquere solitarium, sentiebam eum valde esse infeliciem. Nam moriturus est, sicut nos, neque ei sunt amici nivei, otium enim mihi defuit ad plures faciendos. Necesse igitur est ei perire in vasta solitudine sine amore. Etiam nequit clamare vel fortunam crudelem lamentari; eum enim sine lingua edidi. Spero ei quoque deesse mentem, ne crucietur doloribus ineffabilibus. 

'Domine Frosty, cur te feci? Quare te relinqui? Melius esset, si numquam existisses. Militia enim est vita homunculi nivei super terram. Fortasse scis te factum esse ab aliqua dea (hahae, id est, a me) numquam autem potes mihi loqui, nec potestas tibi est ita rogandi: cur factus sum? Quare natus sum? Nil vero est desperandum, nam multi homines, sicut tu, quoque deos quaerant nec inveniunt. Fortasse nos omnes sumus homunculi nivei, nati sine ratione, morituri sine misericorde.'

Haec verba magna voce legi. Pater, cum omnia audisset, mihi ita locutus est: 'Noli putare vitam homunculi tui esse tristem. Fallaciter enim dicis eum esse moriturum. Immo credo eum esse immortalem, nam mox cadet rursus in terram et miscebitur cum aliis nivibus. Ac cum hiems rursus veniet, adulescens alius in nivibus ludebit et iterum homunculum niveum perfaciet. Eo modo Dominus Frosty milies vivet. Cuius creatrix, tu, fortasse exieris de vita antequam homunculus iste exibit! Noli igitur lacrimare; mihi enim constat homunculum numquam esse moriturum. Resurget, mortuum vincet, atque in perpetuum poterit vigescere.'

Quamquam adhuc misereor domino Frosty, credo tamen patrem rectissime dixisse. Possumus enim duobus modis mundum intellegere nostrum. Primum possumus credere nos morituros vitamque esse inanem. Etiam vero possumus putare nos esse immortales vitamque plenam laetitiae. Nam vivimus semel, sed per saecula innumerabilia, etiam post mortem, in sententiis, verbis, librisque, et in omnia quae vel scribimus vel scribuntur de nobis. Itaque etiamsi spatium vitae in hoc orbe terrarum nobis breve est datum, sicut homunculi nivei diutius vivimus quam spiramus. 

Alienum certe videtur mihi, sed quoque mirandum, quod homunculus niveus nos talia potest docere de natura vitae. Sapientia quinem cum in libris academisque invenitur, tum in natura ipsa. Spero igitur vos, lectores dilectissimi, abituros esse foras, ut hanc creationem et pulchram et crudelem cognoscatis. Discimus enim non modo legendo, sed etiam - sicut parvuli - et ludendo et ridendo. 

Et creavi ego homunculum ad imaginem meam benedixique ei: 'cresce et multiplicare et reple terram et dominare piscibus maris et volantibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram.'

Quarta hora post meridiem

Nuper perlegi tractatum Ciceronis de natura deorum, haud autem nunc scio utrum sit deus necne in hoc mundo. Postquam primam partem colloqui inter Balbam Cottamque (haec sunt personae, quae inveniri possunt in hoc opere) perlegi, credebam esse deum. Nunc autem, ultimis paginis perlectis, nescio quid credendum sit. Suntne dei? Quod si sunt, ut multi putant, curantne ut nos homines valeamus? Ut saltem iudico, nulla ratione possumus deum explicare vel demonstrare. Deus est; sicut vero sanctus Nicolaus, qui a parvulis 'Santa Claus' vocatur, necesse est nobis credere in eum, si eum videre volumus. Quam ob causam inutile videtur mihi de natura deorum disputare. Deus enim variis modis prodest credentibus, et quisque fidens fingit deum suum. Nequimus igitur unum deum, qui eodem modo omnibus prodest, fingere. Credendo Deo appropinquamus; diffidendo vero divinitatem perdere solemus. 

Quod cum ita sit, duco nullum genus religionis extollendum esse super alia. Nemo enim potest dicere suum tantummodo deum esse verum. Utinam omnes hoc intellegant, ne videamus bella tam vehementer pugnata inter discipulos unius fidei eosque alterius religionis. Nam dei minime prosunt nobis, cum causas dant pugnandi; et cur debemus eos colere, si non bona sed mala nobis afferunt?

Mox accedam Lutetiam. Spero me ibi quoque inventuram esse nives, ex quibus homunculum alterum facere potero. Mihi vero constat nivem haud cecidisse in terras Gallicas, ex fenestra enim aspicio campos hortosque virides, sine ullo vestigio nivis candidae. Itaque, domine Frosty, veniam abs te peto; nequeo hodie tuam resurrectionem efficere. Fortasse autem melius est manere humi quam rursus homunculum fieri. Nulla mala enim nivibus sunt nullaque iurgia; homunculi vero, sicut veri homines, saepe lacessuntur aerumnis perpetuisque iniuriis. Tace itaque, et quisce: noli lucem vitae petere. 

Quamquam, ut satis supra demonstravi, Germaniam magis amo quam Galliam, nihilominus gaudeo, quod mox videbo Lutetiam. Nam esurio, neque cibum habeo in meo parvo sacculo. Scio prope cauponam, ubi pernoctabo, nonnullas esse tabernas. Cibum Gallicum quidem minus sapidum videtur Germanico, melius autem est panem comedere quam nihil. O farcimen, o porcum! Iam desidero epulas Germanicas, quamvis nuper hanc terram mirabilem relinquerim. 

Fatigor, neque quid aliud dicendum est mihi, quam ob causam nunc vobis vale dicam. Mane plura de Luteria scribam.


2 comments:

  1. Perplacuit mihi commentarium tuum de homunculo niveo, qui apud nos Italos pupulus nivalis appellatur.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago. Ut opinor, 'pupulus' est nomen idoneum, hi enim homunculi parvi videntur, nec exhibent gravitatem. Mihi igitur constat eos non recte vocari 'senes'.

      Delete