Thursday, 12 January 2017

Cur nolo in ecclesia habitare

Hodie aedes inspexi quae alienissimae videbantur mihi, erant enim in parte ecclesiae, haud procul a sacrario, in quo fideles orantes aspexi. Dominum horum aedium, qui maxime cupiebat mihi domum hanc vendere, dixit vocem sacerdotis esse parvam, atque idcirco possem tranquilitate frui, si habitarem ilico. Minime autem volo habitare in ecclesia; ne mentiar, nescio cur quisquam velit in tali  loco dormire, cenare, discereque. Ut opinor, ecclesiae sunt aedes deorum sacrae, neque oportet nos humillimos mortales fieri vicinos eorum. Quid facerem, si Christus ipse pulsavisset ostium ut mutuaretur amphoram, in qua cupiebat vinum ponere? (Saepe enim, ut credo, vinum ex aqua facit, secundum voluntatem.)

Insuper si viverem in ecclesia, certe sentirem haud mihi licere ullo modo peccare. Quomodo enim potes adsumere nomen Dei, aut invidere inimicis, vel etiam masturbari coram sanctis? Ut verum dicam, nescio quo pacto cotidie nuda in balneum intrarem et rursus in cubiculum venirem sub auspiciis beatorum doctorum ecclesiae, si deberem sub isto tecto versari. Quam ob rem ita domino (hic non erat dominus mundi, qui sane in ecclesiis habitare solet, sed dominus aedium) respondi:

'Nequeo, quamquam pulchritudo aedificii mihi placet, aedes tuas conducere. Nam tibi iam dixi, nisi fallor, me malle solam vivere. Hic autem si habitarem, comparterer spatium parvum cum magna copia praeclarorum. Mihi enim constat cubiculum esse Christo, balneum Ioanni (opus ei est aqua, ut baptizet), et atrium Mariae. Omnibus tributis, quid mihi restat?'

Fateor me mendacem fuisse. Re vera nihil ei dixi, volui enim speciem benignitatis prae me ferre. Immo discessi et ivi ad bibliothecam ut reliquam partem vitae Mariae Egypticae perlegerem. Vix autem inceperam primas sententias legere, cum accepi litteras a Claudia, quae dixit se nunc G non amare, sed K. Hac in re maxime turbata ne fallamur, K vocemus 'Nugator', G vero 'Nuntius', nam eodem nomine nominatur, quo archangelus iste, qui praesagium Christi tulit Mariae. Ut certe scitis ex praeteritis commentariis, haec puella - quem nihilominus amo - saepe unum relinquit ut alterum diligat, saepius vero paenitet huius facti rursusque amatorem pristini temporis desiderat. Mihi constat eam debere diutius cogitare, ne semper huc et illuc vehatur sequens adulescentulos varios.

Si autem ea essem (procul absit) et me oporteret unum eligere horum duorum puerorum, certe mallem Nuntium amare quam Nugatorem. Nuntius enim cum formosus tum benignus est. Nugator vero...haud videtur virum esse summo honore. Conabatur enim persaepe Claudiam sibi allicere, quamquam eo tempore ea adhuc erat amica S, quem maxime amabat. His scitis intellectisque, Nugator tamen eam urgebat dulcibus verbis, ut relinqueret S. Hoc exemplum nobis docet malas vias ducere nonnumquam ad paradisum. Nam ex composito, Claudia nunc Nugatorem amat vultque amatorem fieri eius.

Nec mea* interest utrum ita fiat necne. Sed nihilominus misereor Nuntio, qui tam crudeliter vincitur ab altero, cui est minus virtutis. Fortasse autem cor Claudia - quae mutabile videtur - consilium mox capiet amandi Nuntii, ambo enim heri profecti sunt ad castra. Milites sunt, sicut omnes pueri Singapurienses (credo me finxisse hoc verbum), qui debent pro patria pugnare II per annos. Nunc vero inimici nulli depellandi sunt rei publicae huic; idcirco Nugator et Nuntius non in certamen ineunt patriae causa, sed mulieris gratia. Proelia huiuscemodi non pugnantur osculis risibusque, sed litteris; atque iudico Nuntium esse meliorem scriptorem quam Nugatorem. Pro mea parte, certe conabor mentem Claudiae vertere, ut impigre faveat Nuntio, quem duco futurum esse amicum optimum.

*Scripseram 'nec mei interest', sed Iohannes benignissimus lector errorem correxit. Quam ob rem opinor gratias ei agendas esse!

5 comments:

  1. Salve! Puella singapurensis. Ut scis, commentarios tuos legere mihi placet. Et peritiam linguae latinae tuam magnopere admiror. Nam nonnumquam, credo me confusum esse, cum praepositione uti mihi oportet annon. Difficile quoque mente mihi est, paragrapha magna scribere, quod paulo tardus intellegendi discendique sum. Cottidie autem apud paginam pipiatoriam meam (Twitter) quiddam latine scribere conor.
    Credo tamen locutionem ''nec mei interest'' ''nec mea interest'' scribi debet. Et ''mea refert'' etiam est.
    Quatenus in Londinio habitabis?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Rectissime scripsisti! Erravi, et statim mutabo formam verbi. Gratias maximas ago tibi ob emendationem, gaudeo enim, quod hodie plura didici. :) Nescio, ut verum dicam, quatenus hic habitem; spero tamen me Londinii mansuram esse tres per annos, ut discam res gestas.

      Delete
  2. Dubito an tibi in ecclesia sit vivendum: nam nimis es formosa, neque invidiosæ Sanctæ æquo animo ferrent se neglectas in oblivionem corrui, si vicinam haberent æmulam quam omnes viri fideles ardentibus precibus colerent. Quibus enim donis præditi sumus, si a Deo credimus ea provenisse, non sine Ejus voluntate nobis dantur: et tu nimia pulchritude prædita es, quam ut credatur ab ullo compotis mentis viro Deum voluisse te in aræ tenebris versari. Sic nomen quod est κόσμος apud antiquos, eodem modo ac "mundus," tam ad naturam rerum quam ad ornamenta spectare habebantur: quare tua pulchritudo, quippe quæ naturam rerum ipsam ornare videatur, non in ecclesia celanda est sed in mundo celebranda tamquam indicium amoris divini certissimum. Deus enim homines ita amavit, ut te mitteret cujus speciosa gloria fidelibus confirmares providentiam exstare divinam.

    Quodsi Christus tibi vinum ex aqua faciat, quid agendum sit tibi non est rogandum: bibe, et scito Christum miraculum fecisse ut tu ipsa lætareris, sicut temet ipsam a Christo factam esse, ut omnes lætarentur tantam pulchritudinem, quanta non nisi per miraculum fieri posset, in mundo exstare.

    Quod ad pueros attinet, certe intellego quam ob causam Singapurenses cogant viros annos binos militare: nam si aliæ Singapurenses dimidia parte tuæ formositatis præditæ sint, fieri non possit quin bella plus quam Trojana de illis gerantur.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Legistine panegyricum Plinii Minoris dictum Traiano mortuo? Scripsisti enim sollertissime secundum modum huius senatoris, minime autem veraciter. Nihilominus gaudeo, quod de die in diem pulchriores sententias latine componis; mox, ut credo, anteibis priscos scriptores elegantia!



      Delete
    2. Pulchrius scripsissem, si minus bibissem. Legenda sunt: corruere pro corrui, pulchritudine pro pulchritude, habebatur pro habebantur; fieri potest ut alia menda latitare, quæ oculi quamvis sobrii non statim offendunt. Sed quamvis elegantius scripsissem, verba tamen deficere viderentur juxta feminam, quam describere temptarent. Sunt enim, id quod Plato sæpe monet, quæ verbis aliave humanæ mentis ratione imitandi nequeant comprehendi finirive: ut sunt justitia, veritas, virtus, pulchritudo -- præcipue tua.

      Delete