Friday, 20 January 2017

Dies in vita discipulae

Vultisne ad universitatem redire? Nolentes volentes, in commentariis his potestis me discentem sequi per unum diem. 

Hora sexta post mediam noctem (more Romanorum 'hora prima' dicitur, magis autem huic scriptrici placet nominibus horarum nostri saeculi uti) - Surgo e lecto, amphoram aquae bibo (bene mane semper sitio), lumina accendo, vestimenta gerenda eligo. Saepius stolam gero, bracae enim minime mihi conveniunt.

VII - Nonnumquam me ipsam crucio exercitationibus corporis. Saepius autem, quod maxime pudet fateri, nihil facio. Sedeo, quiesco, vel etiam somnium rursus capio. 

VIII - In balneum eo ut faciem corpusque lavem. Faciem orno, quemadmodum mulieres - et viri nonnulli - solent. Deinde depecto capillos et tempus breve tero legendo scribendove. 

IX - Ambulo ad universitatem. Fero manibus sacculum parvum caeruleumque, in quo inveniuntur libri, codices, stylum, amphoras aquae, pecunia...Sicut enim multi discipuli, soleo magnam copiam rerum quocumque trahere. 

X - Primam lectionem diei audio. Vel historiam disco Europaeae vel Britanniae. Nescio cur - certe enim hanc terram minime amo - haec magis mihi placet quam illa. 

XI - Fugio a theatro, in quo audiebam verba magistri. Prandium sumo; soleo frustum panis aut placentam dulcem comedere. 

Meridie - Advenio ad bibliothecam ut legam. Libet mihi latine legere inter lectiones, praecipueque orationes Ciceronis, historias Taciti, sententiasve Quintillianis de rhetorica arte atque eruditione liberorum. Nam ab ineunte aetate avus meus, de quo in commentariis nominatis 'Latine Disco' satis scripsi, me docebat; id est, cotidie me parvissimam cogebat sinice angliceque sententias componere vel etiam libros totos memoria tenere. Ei praesertim placebat mihi imperare, ut carmina recitarem magna voce sineque erratis, quod difficilissimum videbatur. 

I (hora prima  post meridiem) - Secundam lectionem diei audio de eadem re, quam hora X didici. Nunc autem una cum paucissimis commilitionibus - vel potius 'aliis discipulis' dicam - de sententiis magistrorum scriptorumque dissero. Semper aliquid novi habeo ad dicendum, fruor enim 'proeliis' his verborum. Insuper duco discipulos omnes decere assidue discere, cum in universitate sint. Nam multum pecuniae solvimus, ut nobis liceat universitatem frequentare; quapropter si nihil discimus, pecuniam nequiquam effundimus. Etiam prodigamus tempus iuventutemque, si otiosam vitam agimus. Quod summum malum esse mihi constat, quia semper possumus plus lucri petere, nusquam autem inveniri potest plus dierum, quam licet nobis vivere super terram. Noli itaque, discipuli, ludendo adulescentiam perdere!

II - Prandium alterum sumo. Fortasse alienissimum videtur, quod bis prandium comedo, sed semper esurio, nec possum esuriens animum adicere libris. 

III - Lectionem tertiam audio, quae maxime placet, soleo enim hora tertia post meridiem lectionem latinas litteras artemque palaeographicam discere. Quaque die Mercurii quoque latine disco, nunc autem hoc praetermittendum est, plus enim scribere cupio de hac re in proximis commentariis. 

IV - Adhuc lectionem eandem audio.

V - Libera sum! Iocor; re vera fruor horis, quae agenda sunt discendo audiendoque verba egregissima magistrorum. Itaque contristor, quandocumque debeo domum reverti universitatemque relinquere. 

VI - Festino domum. In itinere semper ad tabernam eo ut cibum emam. Cenam comedo in cubiculo parvissimo, magis enim placet mihi sola vesci. Nequeo enim et loqui et cibum sumere, nec libet mihi obire istis, cum quibus sub eodem tecto nunc vivo. Sed mox, ut iamiamque summo cum gaudio scribebam, in aedibus propriis habito. Interim patiendum est.

VII - Tractatus scribo de rebus gestis, vel latine lego. 

VIII - Spectaculo, nomen cuius est 'Ager Australis' (anglice South Park), fruor. Quamquam scio  difficile esse creditu, haud mentior; cotidie idem spectaculum video. Ut ex his sententiis perspicere potestis, odi mutationem amoque constantiam. 

IX - Otium. Si placet mihi, latine scribo. Saepe legere pergo. 

X - Carmina audio, praecipueque sollicitor, ne per totam noctem pervigilem. 

XI - Obdormio. Hahae! Utinam possim sine labore quiescere. Cupio obdormire, saepius autem super lectum iaceo cogitoque de omnibus rebus, quas feci, didici, duxisti hodie...nonnumquam medicamenta sumo ut capiam somnium. 

Media nocte - Vae mihi, cur adhuc vigilo?

FINIS (ab initio rursus incipiendum est)

2 comments:

  1. Quam intentus est dies tuus! Olim eodem modo diem degere solebam. Hodie mihi praesertim laborandum est. Vale!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Quoque debes diem tuum lectoribus describere, maxime enim volo scire quomodo magistrae tempus agere soleant.

      Delete