Monday, 23 January 2017

Encomium Caroli

Gallicus iste C. hodie prae me sedebat, cum audiebam lectionem de proeliis inter reges papasque. Nec statim sedem elegit, cum intravisset; immo vertebat oculos in omnes partes theatri, et salutem mihi dixit. O me felicem miseramque! Haud enim potui ei responsum dare, quam ob causam quasi sine voce 'salve' susurravi. Soleo magna voce sineque metu cum amicis loqui, sed quandocumque ei occurro, extemplo obliviscor omnium verborum et latinorum et anglicorum.

Curnam C. mihi placet?

Primum habet capillos formosissimos castaneos. Scio in fabulis saepissime inveniri personas, quibus sunt comae huius generis. Quam ob rem fortasse putatis me esse mendacem. Assero autem re vera habet capillos et castaneos et leniter torquentes, sicut undae altissimae moventesque fluctus maris.

Insuper vox eius homines delectat, in qua audiri potest quaedam dulcedo mellis. Omnia vocabula pronuntiat more Gallorum, hoc vero nullum mihi videtur impedimentum, nam in variatione syllabarum plus eloquentiae artisque secerni potest. Saepe ridet, quam ob causam mihi constat eum esse iucundum. Nec umquam evomuit coram discipulis contumelia verba, quod rarissimum est, quia adulescentes huius saeculi - ut bene scitis - solent dicere quae non dicenda sint. Minime vero opinor esse 'verba mala' et 'verba bona'; mea sententia omnia vocabula, quibus recte utimur, bona sunt. Infeliciter autem saepius abutimur vocabulis. Sed haec hactenus; alia argumenta pulchritudinis pueri videamus.

Vestimenta eius maxime conveniunt corpori. Non soleo vestimenta aliorum laudare, duco enim formositatem veram non egere ornamentis. Nescio autem quo modo potest diversis modis uti iisdem tegiminibus: quamquam semper eadem vestimenta gerit, nihilominus de die in diem pulchrior fit.

Pulcher videtur, non quia venustus, sed quia benignus. Quidem formosus est - 'decus enitet ore', ut Vergilius scripsit - praecipue autem suavis. In verbis Senecae: 'Quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit?' Etiamsi fere numquam ausa sum cum eo loqui, saepe tamen mecum loquebatur. Ut exemplum proferam, quondam me rogavit qui magistri opera magna scripsissent de vita Napoleonis. Quorum nomina cum ei libenter dedissem, comiter gratias mihi egit verbaque mea magna cum cura notavit in libello.

Scio certe commentarios hos de puerili amore vos afficere taedio. Nec rationem dare possum curnam has nugas exposuerim. Sed sentio cor meum tumidum et paene conflatum amore Caroli. Eheu, nequeo diutius nomen eius celare, nec timeo, ne legat sententias has, minime enim latine scit. (Deo gratias!) Nunc debeo, ut me decet, discere; quam ob causam hic facio finem scribendi, ne per totam diem laudes Caroli canam.

No comments:

Post a Comment