Sunday, 8 January 2017

Latine disco...


- Nam cum parva puella eram minime sciebam anglice loqui, quam ob causam discipuli alii saepe mihi irridebant. Itaque volebam linguam novam creare, quae tantum intellegebatur a paucis. Feliciter haud necesse erat novum sermonem fingere, nam hunc 'mortuum' inveni...nunc autem spero fore ut plures discipuli discant latine.

- Nam mater saepe me lacessebat iurgiis. Saepe igitur fugiebam ad bibliothecam, mater enim nequibat me legentem exprobrare.

- Nam placebat commentarios scribere de vita mea, ut nunc soleo, sed avus meus invenit codicem, in quo talia scripseram, huncque librum scidit in multas partes. Dixit se ita fecisse, cum litteras meas foedissimas essent. 'Minime potui,' inquit, 'has legere.' Quam ob causam certior facta sum me oportere linguam novam discere, quae a nullo propinquo intellegebatur, ne avus rursus destrueret commentarios.

- Nam maxime fructa sum pellicula 'Papa Iohanna' (theodisce Die Päpstin), de muliere, ut Boccaccio scripsit, 'summa temeritate', quae utebatur habitu virili et facta est dux ecclesiae. Ut optimi discipuli eius saeculi solebant, bene loquebatur latine; volebam eam aemulari, quam ob causam consilium cepi quoque huius sermonis discendi.

- Nam Annabella discipula, quae erat amicissima mihi, libenter legebat libros 'Secreta Romana' (anglice Roman Mysteries) a Carolina Lawrence scriptos. Donum natalicium dedit mihi, in quo inveni III libros huius scriptoris. Mihi maxime placebant fabulae de puella Romana, Flavia, quae una cum amicis avidissime propulsabat nefarios scelestosque. Insuper amator huius puellae, Flaccus, videbatur venustissimus!

- Nam carmina Catulli me delectabant - atque adhuc delectant. Sicut pluresque adulescentulae, AMABAM carmen XVI: 'Pedicabo ego vos...' Verba horum versiculorum iam mandavi memoriae. Ne mentiar, praecipue volebam latinae linguam animum adicere, ut iocos Catulli sine difficultate legerem.

- Nam discipula horribilis eram multos per annos, atque oderam artem arithmeticam. Cupiebam itaque aliquid 'inutile' discere, ne maiorem partem otii consumerem numerando. Nunc vero otium semper mihi deest, voraciter enim litteras latinas lego.

- Nam ab ineunte aetate amabam fabulam amoris M. Antonii Cleopatraeque, ac praecipue admirabar fortitudinem reginae, quae - non humilis mulier - numquam sub iugum missa est. Adeo hos amatores aemulari volebam ut annum agens quintum saepe 'togam' (vel potius linteum dicam) gererem diceremque me esse reginam Aegypti. False enim credebam mulieres quoque gerere togas.

- Nam etiam nunc saepe nequeo obdormire; cum vero latine disco, reduco mentem ad tranquilliorem statum ex perturbatissimo.

Et vos, curnam hunc sermonem tam aventer discitis?

6 comments:

  1. Primo ob curiositatem; nunc amorem.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Quamquam usus es paucissimis verbis, rem tamen acu tetigisti!

      Delete
  2. Fecisti diem meum! (Me ignosce si haec locutio anglica latina legitima non sit.)

    ReplyDelete
  3. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  4. Istae fábellae mé contrístant atque hilarant. Gaudeó quod hís diébus commentáriós líberé scríbere potés.

    Equidem discipulus in lúdó linguam Latínam didicí, posteá oblítus sum. Juvenis historiae júríque Rómánó studuí, quibus in studiís amícum quendam nóví quí Latíné optimé loquitur. Mé suásit ut linguam Latínam dénuó discam et loquí. Studuí in Scholá Latíná Európaeá et Úniversále (http://avitus.alcuinus.net/schola_latina/ratio.php). Nunc sodális Circulí Latíní Londiniénsis sum (http://www.circuluslatinuslondiniensis.co.uk); Latíné loquor amícitiae voluptátis causá.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Sententiae tuae maxime mihi placent, nam OPTIME latine scribis. Iam diu volo sodalis fieri circulis Londiniensis, otium autem semper mihi deest. Etiam, ne mentiar, timeo alienos et latine loquentes. Spero itaque fore ut hoc anno plus fortitudinis habeam, ut una cum vobis fructibus huius pulcherrimae linguae frui possim. Sed interdum mihi mitte, quaeso, plures litteras!

      Delete