Saturday, 7 January 2017

Libri, qui sunt mihi

Hodie sententias scripsi de omnibus libris, quos habeo, quas misi bibliothecario universitatis Londinii. Hoc anno enim dabunt praemia cuidam discipulo, qui colligit libros. Ut iam scitis, magna copia librorum mihi est, quam ob causam certamen libenter inivi. Spero mehercle me in hoc certamine esse victuram. Victor enim adipiscetur D sestertium, quibus uti velim ad emendos plures libros. Haud autem duco me posse alios discipulos vincere, qui libros anglice scriptos colligunt. Nam difficile est multa opera latine composita obtinere; non modo hoc genus librorum pretiosissimum est, sed etiam haud ubique potest inveniri. Quamquam autem non iudico me esse victuram, nihilominus gaudeo, quod fortasse potero carissimos libros monstare iudicibus, quibus hi antiquissimi libri certe placebunt. Meliores enim discipuli, qui in hoc certamine inveniuntur, debebunt coram iudicibus pauca exponere de libris. Nunc vero exspectandum est mihi; si volunt libros videre, litteras ab iis accipiam.

Ecce omnes libri latini, qui mihi sunt. Hos appello carissimos; deo adiuvante (vel potius dicam, 'pecunia ad me confluente'), mox plures obtineam. Libet mihi libros emere, odi enim legere opera, in quibus inveniuntur verba et latine et anglice scripta. Scriptores praeclarissimi tantummodo unica latina lingua utebantur, cum componebant carmina historiasque; quam ob rem credo nos quoque debere latine his operibus frui.



Quoque magnam partem tractatus scripsi de duobus regibus Gothorum, qui vocantur Theodericus Clodovechusque (gallice Clovis). Ut opinor, haec nomina valde aliena sunt. Cognovi tamen olim puerum, cui nomen erat Clovis; infeliciter nescio quid nunc facit. Ludebam cum eo quando parvissima puella eram, nunc autem fortasse mortuus, fortasse discipulus est. Difficile quidem fieri potest ut coniectamus quid cuique amico acciderit accidatve. Tantummodo possumus sperare, ne quid mali eveniat.

Videtur autem me debere plura vobis narrare de Theoderico et Clodovecho, qui cum inimici tum propinqui erant, nam ille duxit sororem huius in matrimonium. Nihilominus ortum est bellum inter utrumque, nam Clodovechus volebat oppugnare civitates Alarici, cui filia quaedam Theoderici (permultae filiae ei erant) se nupserat. Ut certe videtis ex brevi hac fabula, reges prisci miserrimi erant, semper enim affinitatibus trahebantur in calamitatem. Quamquam maxime mihi placet de talibus legere, non scripsi tractatum de odio amoreque regum. Immo composui sententias de modis variis regendi, ut ad hanc quaestionem responderem: 'Magisne assequebatur Theodericus mores Romanos quam Clodovecho?' Ut verum dicam, stupefacta sum, cum primum vidi quaestionem. Nesciebam enim quomodo optime scriberem de hac re. Post autem labores sentio me multa didicisse de historia Gothorum. Ne longa sim, credo Theodericum haud magis quam Clodovechum assecutum esse mores Romanos, quia uterque simili modo regnabat. Ut opinor, et Theodericus et Clodovechus maxime cupiebat aemulari imperatores Romanos, putabant enim 'Romanitatem' esse fontem potestatis.

Infeliciter, ut soleo, nimis scripsi, atque idcirco tractatus nimis longus videtur. Mane opus erit mihi nonnulla verba abrogare, ne displiceam magistrae, quae mox hoc opus leget.

3 comments:

  1. Salve!
    Placuit mihi quod de libris Latine legendis scripsisti. Nuper ipse conor auctores Romanos legere per editiones eorum lingua annotatas, quamquam domi tantummodo exemplaria habeo operum quibus tituli sunt "Familia Romana" et "Roma Aeterna". Licuit tamen fabulas Phaedri legere apud archive.org, et nunc me valde juvant interpretationes Catulli carminum quas ibidem inveni.
    Bonam fortunam in certamine tibi exopto.

    ReplyDelete
  2. Heu, commentariolum scripsi ut responsum tibi darem, nescio autem ubi nunc sit. Quam ob rem rursus sententias componere incipiam...

    Si amas opera Orbergis, quae certe laudanda videntur mihi, te exhortor legere commentarios 'de inepto puero'. Hic liber anglice scriptus translatus est a quodam sacerdote in latinam linguam. Quamquam, ut saltem credo, magis tibi placent scriptores antiquiores, nihilominus duco hoc te fructurum esse. Nescio enim ubi inveniri possint editiones latine annotatae, quas ego quoque maxime cupio adipisci. Sed etiam potes, nisi fallor, commentarios de bello Gallico eodem modo annotatos emere.

    Gratias tibi ago ob benignitatem. Perge legere scribereque!

    ReplyDelete
  3. Gratias tibi pro commendationibus.

    ReplyDelete