Wednesday, 18 January 2017

Morbus acerrimus, id est, insomnia

Ut scitis, nequeo sine labore somnium capere. Scio me saepissime in commentariis his queri de hoc morbo, qui molestissimus est mihi. Feliciter spero fore ut mox possim dormire, hodie enim arcessivi medicum, qui mihi dedit medicamenta idonea, quibus hac vespera certe utar, ne - ut soleo - primam lucem super lectum exspectem. Orate pro me, si possitis, ut liberer metu insomniae. Quamquam Catilina, ut Sallustius nos docuit, 'neque insomniis, neque labore' fatigabatur,  ego tamen maxime fatigor, quam ob causam opus mihi est quieto.

Hodie multa didici. Ivi enim ad bibliothecam Britannicam, quae mihi videtur maxima optimaque bibliotheca in toto orbe terrarum, ut codicem epistularum Hildeberti episcopi legerem. Me enim oportet codicem manu scriptum conferre cum sententiis, quae inveniuntur in altero libro, eoque modo possum errata in hoc libro invenire.

Tantummodo unam per horam animum huic operi adici, et iam repperi sex errores! Quam ob rem duco scriptorem istum, qui librum epistularum perfecit, fuisse et pigrum et socordem. Nam secundum eum, Hildebert scripsit cuidam amico 'Egeo planeta'. Quid tum? Eratne Hildebert Deus, qui volebat planetam, id est stellam errantem, reperire? Insuper quomodo amiserat planetam et onerosam et ponderosam?

In codice legi sententiam veram: 'Egeo patena.' Multum quidem differt inter planetam et patenam, quae est genus vasi usum in ecclesia, super quod nonnumquam invenitur panem sanctum.

Ecce planeta:

Ecce patena:

Minime autem debemus, ut magister hodie me docuit, irridere scriptoribus temporum praeteritorum. Haud autem ex consilio errabat; immo nequibant conferre omnes codices, nec sciebant se erravisse. Quantum pro sua parte poterat, conabantur recte nobis tradere scripta priscorum, ne amitteretur fons sapientiae pietatisque. Quapropter ignoscite mihi, manes monachorum, si vos offendi nugacissimis verbis; iocor, sentio tamen me stultiorem esse vobis. Si enim deberem, sicut vos, codices exscribere, certe saepissime errarem.

Cras ibo ad lectiones ut artem palaeographicam discam, ibique magistrae novae cognoscam. Spero me multum esse discituram, atque hac nocte melius esse dormituram.

Corrigendum: Hodie didici genus vestimenti quoque esse, quod 'planeta' vocatur (anglice chasuble). Itaque da mihi veniam, scriptor, quod tibi sine causa contumeliam feci! Ecce homines gerentes planetas; sacerdos in medio imaginis est, nisi (iterum) fallor, Gregorius papa magnus.


2 comments:

  1. Hahae multum cachinnavi tua cum narratione! Certe scriptores cum antiquiores tum recentiores menda facere solent. Sed salssisima sunt menda cum inexspectate aliud sensum habent, sicut accidere solet cum telephonis gestabilibus quae sponte sua "emendant" verba quas prave scripta arbitrabantur (ecce sunt jocundissima http://www.damnyouautocorrect.com/) vel sicut te accidit. Utcumque, Romani appellabant mundum 'orbis [id est, circulus, gyrus']terrarum', quod non multum differt a patena!
    Eheu, quam bene intellego quod patieris cum dormire non potest! Jam abhinc multos annos non prohibere quin saltem decem minuta praetereant ante quam dormire, singulo die, possim possum. Cum plus minusve tua aetate natus eram -nunc XXV habeo- amplissimas noctes egebat tectum aspiciendo, legendo, cogitando... Cur non ques dormire, nimis cogitas? Sunt multi origines, ut puto... Ipse, cum jam censeo nimis longam moram habuisse, sic ago: primum alte inspiro exspiroque; deinde paulatim fingo membra obdormire incipere: primum crus dextrum fingo paulatim obdormire, deinde sinistrum, deinde bracchia, latus, pectus, caput... Utcumque, mihi aliquando dixerunt quod verum censeo, quamquam fortasse non auxilii sit: quo magis dormire cogitando conaris, eo difficilius est.
    Vale!
    P. D. Sine dubio multa menda scribere soleo -nihil refert-, quam ob rem non mihi oporteret tibi menda significare, sed cum vidi te mendationes petere, tibi dicam: in paene postremo paragrapho scripsisti potebam* pro poteram.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago cum ob benignitatem tum ob emendationem. Macte! Ut opinor, cotidie crescis in scientia litterarum, speroque quandolibet me esse lecturam librum, quem scripseris. Mirabile dictu, heri bene dormivi; medicamenta mihi certe proderant.

      Delete