Saturday, 28 January 2017

Petrus Abaelardus: nequissimus moechus?

Hodie partem Historiae Calamitatum perlegi, ut plura discerem de scriptoribus medii aevi. Magister linguae latinae, qui me docebat, olim mihi dedit nonnullas epistulas Abaelardi Heloisiaeque, minime autem mihi placent haec opera, haud enim fruor tristibus fabulis. Sed hodie certior facta sum me non odisse hanc historiam, quia est tristem; immo odi Petrum Abaelardum, qui videtur et superbissimus et nequissimus.

Superbus erat, quia spernebat sapientiam magistrorum, ducebatque se disertiorem esse iis. Saepissime enim conabatur 'refellere sententias [Guillhelmi Campellensis] ratiocinarique contra eum.' Nec dubito callidum fuisse Petrum; nihilominus mihi constat discipulos debere magistris parere, neque nos parvulos decet maiores temere laedere verbis. Nam etiam cum sentiamus nos iam omnia didicisse, semper possumus et maiora et difficiliora invenire, quae non intelligimus. Sapientia mihi videtur infinita, quapropter debemus discere quam plurimum a magistris, neque, sicut Petrus, exprobrare 'ignorantiam' maiorum.

Nequissimus erat, nam stuprum fecit cum discipula sua, vel potius 'faciebat' dicam, per enim aliquos menses fruebatur oblectamentis carnis. Scio nonnullas discipulas - et, ne mentiar, nonnullos discipulos - solent magistros concupiscere, quia omne homo est animal, et quodque animal potentiorem diligit. Et quis est potentior in animo discipulae, quam magister? Itaque Petrus, qui (secundum verba sua) intellegebat naturam hominum, debebat abstinere a peccato temperareque sibi. Infeliciter non modo iam iamque peccabat, sed etiam sine paenitentia iactabat se concubuisse cum Heloisia. Ecce sententiae eius, quae legi possunt in historia eius calamitatum, quae potius vocatur, ut saltem duco, 'historia iactantiarum':

"Plura erant oscula quam sententiae...saepius ad sinus quam ad libros reducebantur manus."

Suntne haec, inquam, verba contriti cordis cruciative animi? Nego eum fuisse sincerum, neque puto eum Heloisiam amavisse. Certe amabat corpus puellae fructusque lasciviae, minime autem consulebat diginitati Heloisiae. Quamquam enim dicebat se discipulam ducturum esse in matrimonium, volebat clanculum eam uxorem ducere, 'ne fame detrimentum incurreret.' Vir quidem nequissimus imbellisque, cui maiora cura erat famam suam quam famam uxoris servare!

Ut opinor, Petrus Abaelardus pessimus magister erat, neque per totam vitam insequebatur ab inimicis, quia ei invidebant, sed quia et arrogans et superbus videbatur. Saepius vero discimus eum fuisse amantem infelicem, qui iniuste dedit poenam crudelissimam severissimamque, nam avunculus Heloisiae nequibat amorem verum et quasi divinum intelligere. Spero autem in his commentariis vobis lectoribus monstravisse hanc fabulam tristem esse falsam, Petrus enim numquam Heloisiam amabat, sed tantummodo unam rem super omnia diligebat, quae est fama sua.



No comments:

Post a Comment