Thursday, 26 January 2017

Variae cogitationes

Si posses quemvis praeclarissimum fieri, quem esse malles?

Diu hanc rem mente versabam, et sic respondo: Si eligere deberem, certe vellem formam Alexandri magni assumere. Alexander enim non modo terras gentesque regebat, sed etiam animos hominum, qui sine magnis laboribus non possunt gubernari. Insuper, secundum Curtium Rufum - verbis cuius fortasse minime debeo credere - maxime Alexandro placebat legere.

Scrinium enim habebat, quod quocumque trahebat (etiam in bello), in quo servabat carmina Homeri. Insuper cum vidisset signum Achillis in campis ubi Troia fuerat, declaravit se Achillem aemulari. Vitam huius enim invenitur in opere Homeri clarissimo, cuius nomen - ut saltem spero - bene cognoscitis. Quoque amo hunc poetam, si autem haberem tale scrinium, non servarem opera huius, sed Taciti. Qui, ut iam iamque dicebam, mihi videtur optimus omnium et praesentium et antiquorum scriptorum.

Sed satis scripsi, ut opinor, de imperatore hoc, nec volo plura narrare gesta eius. Melius videtur ad rem amatoriam pergere. Hodie discipula quaedam dixit: "Hodie Carolum aspexi extra theatrum."
Quae verba cum audisset, cachinnavit altera puella responditque: "Quoque eum vidi..." Tacebat, minime enim volebam fateri me eum amare. Sed ubi advenit Carolus, de quo tam copiose locutae erant, riserunt puellae et per totam horam - lectionem enim audiebamus - eum spectabam. Nescio quid sentiam de gestis earum. Amantne Carolum? Quod maximum est, amanturne a Carolo? Ut autem verum dicam, haud duco eas amari ab isto, numquam enim locutus est iis; immo silebat atque inspiciebat maculam quandam in veste sua.

Volo plura scribere, otium autem mihi deest. Ut ex his commentariis turbatissimis videtis, conata sum plures res narrare, quam potui in brevi spatio temporis, quod mihi fuit. 'Fuit' dicamne? Ita, hoc verbo utor, nam nunc cenandum est (nihil praeter panem hodie comedi), et deinde necesse erit mihi nonnullas paginas latine legere, ut soleo. Cupio enim semper plura discere, ne regrediar ad ignorantiam pristinam. Igitur ignoscite mihi, quod nequivi diserte eleganterve sententias exponere, sed sine ordine omnia evomui.

2 comments:

  1. Puellas, si a Carolo amantur, superare poteris ac vincere pulchritudine. Oportet Carolum tuum tibi jure vindicare vel dolis surripere: tuum enim est ille præmium. Helena non dedit ut altera quædam Paridem Menelaumve sibi auferret sed utrumque sibi alliciebat: tu quoque rem tuam (id est virum tuum) tuearis.

    ReplyDelete
  2. Fortasse, ut dixisti, Carolus est praemium mihi, sed operae pretium non est. Nam quasi OMNES puellae, quae res gestas discunt in universitate eadem, eum concupiscunt. Quam ob rem etiam si amorem eius capiam, semper debebo iura mea defendere contra innumerabiles 'hostes'. Nec me decet eum custodire, ut si esset margarita magni pretii. Eum nunc amo, nam intactus amore videtur, et vivit secundum suam voluntatem. Nolo itaque eum vincire dolis, ne alias amet. Ut enim opinor, nemo potest vinciri nisi servus debilis, et me pudeat talem servum diligere.

    Amor non potest cogi. Si Carolus velit me amare, amet; si aliter sentiat, ei non obstem.

    Nihilominus gratias tibi ago ob consilium, quod certe prodest aliis puellis. Ego autem meliorem amorem quaero, quam doli vel pulchritudo possunt excitare.

    ReplyDelete