Thursday, 23 February 2017

CXX Dies Sodomae

Heri librum turpissimum in bibliotheca inveni, cuius titulus est 'CXX Dies Sodomae'. Etiam, ut saltem credo, cognoscitis hoc opus terribile, quod scripsit Marchensis de Sade. Mihi constat hunc scriptorem fuisse et barbarissimum et crudelissimum...nihilominus legenda videtur mihi opera eius, quae amorem, dignitatem, pudicitiamque funditus sustollunt. Certe debemus Marchensis istius malitiam exprobrare vel etiam damnare, sed litterae eius tamen nos alliciunt, quia magis placent hominibus historiae calamitatum quam fabulae morales. Semper lasciviam quaerimus et virtutem spernimus, etiam cum dicamus nos esse 'bonos homines'.

Quis enim est bonus? Numquam, dico, aut virum aut mulierem huiuscemodi inveni. Fateor me cognovisse et pulchres, et sapientes, et benignos (-as), nusquam autem hominem sine ullo vitio. Quam ob causam malo tragoedias legere, atque opera immoralia, exempli gratia CXX dies Sodomae. Tantummodo perlegi partem primam huius libri, sed iam sentio me vidisse cor hominum tenebrosum, quod in unoquoque nostrum clam suppurat.

Horreo a nefandis peccatis personarum libri; si autem summam potestatem haberemus, quid faceremus? Vel potius rogam, quid non faceremus? Genus hominum quidem infestum videtur; cotidie nova genera malorum fingimus, quae potestis, lectores, cognoscere ex nuntiis. Rex Herodes omnes pueros sub imperio eius occidit; etiam nunc liberi interficiuntur, vel in proelio vel etiam domi.

Sed haec hactenus; pergam, ut magis me decet, ad vitam meam. Hodie amica N. dixit mihi se litteras accepisse ab universitate, in qua volebat artem medicinam discere. Infeliciter reiecta est, quam ob rem minime poterit anno proximo mihi convenire Londinii. Maxime ei misereor, quoque enim reiecta sum a nonnullis universitatibus; feliciter tamen potui ad Britanniam venire ut res gestas sermonemque Latinum discerem. Ne mentiar, nescivi quomodo eam optime consolarer; commune hoc malum est omnibus discipulis, nihilominus autem quisque nostrum diversis modis eandem dolorem patitur.

Claudia, quae carissima est mihi, nondum ullam epistulam accepit ab universitatibus. Quapropter et spes manet, et timor gradatim irrepit animo. Quamquam in Deum nunc haud credo (de quo plura scribam cras), oro tamen ut mox adipiscatur amica nuntium bonum desideratumque, quod iam exspectabat diutissime.

2 comments:

  1. Etsi numquam libros a Marchione de Sade scriptos legi, scio illa argumenta ab eo narrata esse quod passiones quasdam quae clam habitant in omnium cordibus excitare possunt. Utcumque hoc in mundo nemo est qui se modo virtutem in cor habere honeste dicere possit, quamquam -iuxta opinionem meam- quidam homines sunt qui singulis diebus atque inter difficultates quod praesertim pertinent ad cor ipsum virtuose vivere conantur.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Credo te recte scripsisse. Nihilominus, ut saltem opinor, plures homines aliis nocent quam iuste vivunt, atque etiam plures volunt nocere quam nocent. Itaque exhortor te ut opusculum brevissimum Marchionis istius legas, quam vocatur 'Delicta Amoris' (francogallice Les Crimes de l'Amour').

      Delete