Friday, 10 February 2017

Eheu recenti corda palpitant metu

Hodie medicum arcessi. Qui mihi postulavit quare obdormire non possem. Statim ita respondi: Quandocumque super lectum iaceo, cor palpitat, mens fremit, membraque movent; quamquam conor quietem capere, pervigilo. Etiam cum fatiger, somnium me fugit. Quae cum audisset, dedit mihi medicus tria genera medicamentorum, quae hac nocte certe sumam, ne iterum per totam noctem, ut infeliciter soleo, patiar dolores animi. Insuper dixit esse mihi mentem 'anxiam', quam ob causam semper de laboribus studiisque meis cogito, nec umquam otium verum invenio. Spero autem fore ut haec medicamenta remedium desideratum mox afferant, ut bonis vitae possim frui.

Nunc enim iudico me esse miseram. Fortasse debeo quiescere cras, non enim opus erit mihi lectiones ullas audire, volo autem ad bibliothecam Britannicam ire ut legam codices. Praesertim in animo habeo opus Petri Abaelardi legere, cui titulus est 'Sic et Non'. Ut satis scripsi, Abaelardum hominem odi; nihilominus admiror facultatem eius scribendi scientiamque rerum theologicarum. In hoc opere collegit sententias magnorum philosophorum, nec lectoribus exposuit suam sententiam, quapropter possumus omnes cogitationes iudicare atque ex his optimam eligere. Nec ullo modo sciri potest quid senserit scriptor ipse de his rebus. Placet mihi hic modus docendi, duco enim discipulos debere sine auxilio magistri adipisci sapientiam.

Maiores autem nostri malebant, ut saltem videtur, omnia accipere ex ore magistri, atque idcirco scriptores persaepe sententias suas addebant fabulis. Ut exemplum proferam, Boccaccio dixit se scribere vitas praeclararum mulierum, sed re vera scripsit morales historias, saepe enim lectorem incitabat ad aemulationem virtutum. Ne mentiar, fruor tamen operibus eius, amo enim de aliis feminis legere. Nihilominus spero plures scriptores invenire, qui tantummodo fabulas scriberent, nec insererent sententias morales. Lego libros, nam oblivisci cupio curarum, omnia vero ista praecepta me turbant angore animi. Sentio enim me oportere maiora et meliora facere, sicut magni viri temporum praeteritorum, nec semper - ut discipuli solent - tempus terere.

Nam multa quidem facienda sunt mihi. Primum debeo memoriae mandare versiculos nonnullos, quia mima facta sum. Ita, quamquam hoc difficile creditu est, prodeo in scaenam. Plura de hac re mox scribam. Etiam necesse est mihi legere, discere...nec opus est mihi pluribus verbis haec omnia exponere, de quibus iam iamque in his sententiis querebar. Nunc cenandum est, neque plura in mente habeo, quae dicenda videntur mihi. Quam ob rem valete, lectores, curatoteque ut vigescatis.



4 comments:

  1. Nisi fallor, dixisti in commentariis tuis linguam Latinam ferre pacem menti tuae. Fortasse in interrete, ex gr. Youtubo, possis invenire carmina lectionesve Latinas quas mentem tuam tranquillent ut obdormire possis, sicut canticula nocturna (anglice lullabies??) parvulos pacant. Spero levationem tribulationum tuarum tibi cito ferri.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Recte, amice, dixisti, gratiasque tibi ago, quod consilia dedisti mihi utilia. Nam libenter quidem carmina Latina audio. Infeliciter multi, qui latine loquuntur vel etiam cantant, utuntur 'ecclesiastica pronuntiatione'. Id est, 'ch' pro 'c' dicunt, quod minime auribus placet. Inveni autem magistrum quendam, qui bene pronuntiat verba pelliculasque facit. Audi, si velis, sententias eius, quas mellifluas esse duco: https://www.youtube.com/watch?v=ItS_bY2CTJM

      Delete
    2. Gratias tibi ago. (Expecto mox legere de scaena.)

      Delete
    3. Cum aperto scrinio codices omnium philosophorum omniumque Chaldæorum inspicerem, quærens medicamen quo anima turbata sedaretur atque optatum placidæ noctis somnum compararetur, nullum remedium inveni præstantius, quam unum illud φάρμακον quod laudaverat olim Plato: videlicet τὸν ἔρωτα. Rogandum est, an medicorum pillulas plus tranquillitatis tibi afferant quam Carolus ille Gallus, qui possit te tenere amplexu antelucano securam. Nam in pillulis semper latitare videtur quoddam periculum, sed in pulchri viri amplexu nihil est timendum, nulla anxietas est patienda, sed naturalibus voluptatibus (et naturali somno) est fruendum.

      Delete