Sunday, 5 February 2017

Et veni, sequere me

Hodie amicum meum, cui nomen est K., vidi. Iam in pagina 'Dramatis Personae' de eo scripsi, dixique eum esse Christianissimum discipulum artis arithmeticae. Quem ubi rogavi disceretne bene, respondit se universitatem studiaque relinquisse, sentiebat enim se velle monachum fieri. Quapropter hoc anno nihil discit, petit immo varia monasteria et tenet modum vivendi monachorum. Qua cum verba audissem, stupefacta sum nesciebamque quid dicerem. Ut supra demonstravi, semper sciebam eum valde esse religiosum, numquam vero hoc consilium praevidi...quod opinor esse insanissimum.

K., certe has sententias non legas, nec - ut verum dicam - volo tibi haec omnia monstrare. Nihilominus quid sentiam hic perbreviter exponam. Amicus es carus mihi, atque iudico te cum pulchrum tum callidum esse. Quam ob rem non te decet totum spatium vitae terere in monasterio sine amicitiis amoribusve. Vita monachi fortasse beata videtur, sed etiam tristis et solitaria est. Insuper discipulus bonus eras; antea discebas in optima universitate huius urbis. Itaque te exhortor ut bono animo accipias mea consilia, et ad studia arithmeticae, quae maxime tibi semper placebant, revertaris. Mens egregia tua profecto marcescet apud monachos, qui nihil praeter scripturam legunt. Possis, si velis, magistrum praeclarissimum fieri, vel etiam hominem locupletem; haud debes te celare tutis latebris.

Christus dixit discipulo: 'Et veni, sequere me.' Tibi autem dico: 'Relinque monasterium, sequere mundum.' Multum enim tibi restat in universitate inque civitate. Possis, si bene eligas, puellas amare, cibum sapidissimum gustare, pretiosissimum vinum bibere, adque terras alienas itinera facere. Etiam tibi sint, si placeant, domus, liberi, uxor, nepotes: quae omnia minime spernenda mihi videntur, praesertim cum numquam fructus sis amore parentium (scio enim te haud saepe patrem matremque videre). Fortasse speras propinquitatem hanc desideratam invenire in monasterio, ubi omnes monachi sub eodem tecto vivunt. Sed longe, inquam, erras, gaudium enim non intra muros ecclesiae reperitur, sed apud amicos, amatores, vel etiam in libris, qui sensus quidem delectant. Sub potestate abbatis nulla libertas erit tibi discendi, clamandi, amandique; debebis semper mandatis oboedire.

Rumpe igitur, amice, catenas, et surge dum possis! Mox enim in domo Dei includeris, ubi te aspicere non potero. Nunc maeror, quia temere abiecisti studia arithmeticae; profecto fleam, si te ipsum mittaris in carcerem ecclesiasticum! Quid enim aliud est monachum fieri, quam de summa rerum desperare? Quid aliud est monasterium intrare, quam vitam exire? Quid aliud est hanc viam eligere, quam amicos omnes - et me exhortantem - repudiare? Obsecro te, K., noli aemulari sanctos Christi discipulos, qui spernebant saecularia bona. Nam fuerant, ante adventum domini, et piscatores et publicani. Tu autem discipulus eras, et discipulus optimus, sollertissimus, quasi mirabilis...

Plura dicere cupio, sed verba desunt. Adhuc possis, si velis, discere in universitate artem arithmeticam, vel etiam theologicam, si magis placeat. Non opus est tibi hac repudiatione bonorum, ut caelestia beneficia adipiscaris. Reveni, adulescentule, amice, carissime, ne paeniteas!

No comments:

Post a Comment