Tuesday, 7 February 2017

Homo diffidens

Heri lacrimavi, nam vidi - vel potius dicam, 'credidi me vidisse' - litteras magistri nostri, in quibus laudavit opera cuiusdam amicae. Quapropter ei (discipulae, non magistro) invidebam et aemulabar. Non sum, ut scitis, invidiosa; haec autem amica paene numquam lectiones audit, ac solet sine magna cura tractatos scribere. Disco vero assidue diligenterque, sed numquam tales laudes accepi. Idcirco cum legissem istas litteras, nequivi indignationem animi retinere, et statim flevi. Postea autem certior facta sum eas non esse litteras magistri; haec erant epistula alterius amicae, non magistri, ut false credideram. Quam ob causam vos exhortor, lectores, ut semper cogitetis antequam agatis.

Hodie vero in animo habeo de alia re queri. Ecce novum genus animalis, quod vocatur homo diffidens. Antea eramus homines 'sapientes', nunc vero nihil restat nobis praeter 'apathiam' vel vacuitatem curarum. Omnia, quae didicerimus, statim mentem fugiunt, neque videmus quae cotidie ante oculos progrediantur. Comedimus cibum, somnium capimus, voluptatem sequimur, fruimurque pane et circensibus. Sed quamquam tempus terimus ludendo, timemus, neque scimus qui simus, quo eamus, quidve velimus. Quemadmodum oves stultae solent, passim vagamur et desideramus ducem.

Nonnulli igitur, velut K., relinquunt studia ut auxilium deorum petant. Alteri malint omnium oblivisci rerum, atque otium consumere in teatro, taberna, foroque. Ego quoque sum homo diffidens, minime autem mihi placet vel ad deos fugere vel ad voluptatem, quae quidem divina videtur multis. Itaque nihil magni aestimo, nihil concupisco, spem teneo nullam. Fortuna me lacessit, et maxillam alteram ei libenter praebeo. Noli, lectores, putare hunc modum vivendi esse beatum, etiam cum Stoici saepe hunc appellarent libertatem. Haec enim apathia quoque est genus servitutis. Fortasse alii, qui aut deos aut amores colunt, vinciuntur catenis cupiditatum; ego autem, quamquam nihil quaero, nihilominus omnibus bonis indigeo. Doleo, quod cupere nequeo, nam curis detractis spes etiam deest.

Adulescentes, qui vivebant aureo illo saeculo Ciceronis, pugnabant ut servarent rem publicam virtutesque Romanas. Proavi nostri ducebant dulce et decorum esse pro patria mori. Et nos, quare vivimus? Nescio. Quid moramur emori? Nam timemus. Quid timemus? Mortem. Curnam? Quia nescimus quid accidat post mortem. Immo debemus, inquam, timere ne moriamur viventes. Quamquam enim cibum sumimus atque aerem spiramus, homines diffidentes sumus, qui nec tranquilitatem nec gloriam sciunt appetere.

In his sententiis mala copiose exprobravi, nullum vero remedium vobis offero. Fortasse haec est vera natura hominum; fortasse maiores nostri secum pugnabant, ut assequerentur honorem. Facilius enim mihi videtur diffidere quam credere, et dulcius marcescere quam vigescere. Sed volo, si fieri potest, scire cur vivamus. Ad quod nati sumus? Plura, ut saltem opinor, quaerenda sunt nobis quam voluptas, desidia, paxque. Infeliciter adhuc nequivi hoc summum bonum invenire. Certe autem rursus conabor, ne homo diffidens semper sim.

No comments:

Post a Comment