Tuesday, 28 February 2017

Litterae vanae amoris

Lectores, profecto vos taedet legere historias meorum calamitatum, praesertim cum semper scribam de amoribus infelicibus. Cras certe feliciora narrabo; hac vespera tamen volo - immo necesse est mihi - has sententias evomere. 

Litterae vanae 

Ego tibi salutem dico.  

Nimis te amo, flammis surgentibus uror, mergor fluminibus peccati. Nunc scio quid sit amor. Verba plurima de natura amoris in libris maiorum epistulisque inveniuntur…sed false scribebant magistri ecclesiae vel etiam philosophici antiqui, qui amorem non intellegebant. Sed nunc intellego, nunc scio, nunc sentio; amor nec patiens nec benigna est, immo furit, nam comites amoris sunt amentia, vecordia, tristitiaque. Nemo, qui amet, umquam pacem invenit, etiam cum ametur, quia stabilitate animi firmitateque cordis semper indiget. 

Sint, ut precor, omnia bona tibi, quae sunt in toto orbe terrarum. Utinam sis rex, imperator gentium, nam cupio videre te candentem splendore honoris gloriaeque. Te quidem decet, ut videtur mihi, adipisci summas laudes hominum, atque etiam - quod nefas summum est dicere - deos superare. 

Fortasse dices, ubi haec verba legeris, me amorem 'falsum' sentire. Nam adeo admiror formositatem tuam ut te esse deum credam, non hominem, nec potest amor oriri ex adulatione tam immoderata. Ignosce igitur mihi, nam nimis te amo; conor tamen in his litteris tecum loqui, perinde ac si amici essemus.

Cotidie te video, non autem te consulte requiro; nescio cur, sed semper inveniri possumus in eadem aula, in eodem teatro…videsne me sedentem scribentemque, tanquam solitariam? Noli, quaeso, repudiare has litteras. Satis iam scio me videri tibi alienissimam; fortasse etiam me times. Difficile est has cogitationes in medium producere, praesertim cum latine scribam. Nihilominus hoc dicendum est: Minime te indago, quemadmodum leo sequitur vestigia migalis. Immo me quocumque sequeris, totiens enim te animadverto, quotiens Phoebus currum flagrantem regit. 

Stultissimus quidam in comoedia lepida Plauti dixit: ‘Qui amat, tamen hercle si esurit, nullum esurit.’ Plautus vero mentitus est; eloquentissime hanc sententiam scripsit, fallaciter tamen. Omnis enim amator esurit, non autem quaerit cibum, sed comedit verba desiderata, quae cotidie sonant in auribus; etiam cum taceat vox desiderata, fingit colloquia, quibus frui conatur sub silentio. Nequit vero sine voce tactuve amantis vivere, quam ob causam prosternit corpus humi, sicut sancta Maria Aegyptica in solitudine vasta, ubi inventa est a monacho errante.

Sed quis est hic puer, quem tam vehementer amo? Quisnam mihi maxime placet? Insuper quisnam sum? Scio me esse puellam, discipulam, filiam, scriptricem, mortalem. Et quid plura? Exanimata morbo nullam tranquilitatem invenio, extincta ictibus amoris aegre valeo. ‘Extincta’ dicam? Infeliciter vivo et vivam, atque idcirco fata instantia nequeo evitare. 

Minime tamen volo per totam vesperam queri et lamentari, necesse enim est mihi aequo animo pati vulnera amoris, quae omnes adulescentes pariter laedunt. Itaque scripsi has sententias amoris, quae nequeo pronuntiare, quia maxime te timeo, quem amo.

No comments:

Post a Comment