Saturday, 25 February 2017

Lingua latina non est mortua: Loquor extempore!

Quoniam conata sum extempore loqui, errata nonnulla inveniri possunt in hac pellicula. Spero tamen hoc opusculum vobis esse placiturum.

7 comments:

  1. Placuit sane mihi! Macte virtute!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Maxime gaudeo, magistra, quod tu opusculum meum laudavisti. :)

      Delete
  2. Replies
    1. Immo gratias tibi ago, spectator benigne! Ut verum dicam, orationem hanc feci, maxime enim fruebar atque adhuc fruor soliloquiis tuis, quae et docta et lepida videntur mihi.

      Delete
  3. Erubesco te legens. Pro certo alioquin obtineo nos qui Latine loqui conamur etsi linguam interdum offendimus, uiam aptam patefecisse ut Latinum tanquam sermonem Humanitatis restitueremus. Nihil mihi addendum esse uidetur nisi "pergamus!".

    ReplyDelete
  4. Multum miratus sum cum te in Singapura natam esse audivissem. Non modo bene Latine scribis, verum etiam satis bene loqueris! Fortasse quodam die sermonem Latinum in rete ego quoque ponam. Adhuc vero mihi multa discenda sunt ut emendate possim extempore loqui. Interea autem patienter discere pergo namque puto linguam Latinam tamquam clavem esse ad penetrandum in totius temporum litteras. Ideo oportet quotidie linguam exercere non modo in legendo atque in scribendo, sed etiam in loquendo.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Quidem nata sum in ista insula, minime tamen sentio me esse civem istius rei publicae; immo civem Romanam, si fieri potest, vocari volo. In civitate Singapurensi deest libertas; vox populi non auditur, et filius ducis praeteriti nunc regnat. Sed in re publica Romana, quae diu custodebat partem maximam et terrarum et scientiae, vixit non modo unus Cato, liberator hominum, sed etiam II Catones - et quoque II Scipiones!

      Satis autem dixi de his rebus. Cupio gratias tibi agere plurimas, benignissime lector, speroque fore ut crescat scientia tua sermonis Latini, quamquam iam, ut iudico, sollertissime scribis.

      Delete