Wednesday, 1 February 2017

Linguae, quas volo discere

Nuper consilium cepi sermonis Graeci discendi. Cum enim artem palaeographicam discam in universitate, saepe necesse est mihi opera theologica legere, in quibus ubique inveniuntur sententiae Graecae ex sacra scriptura, quas - infeliciter - minime intellego. Insuper iam diu cupio hanc linguam discere, numquam autem otium fuit mihi ut laborem inciperem. Nihil tamen refert utrum otium mihi sit necne; sine dubio me oportet litteras Graecas discere, sine enim hac scientia nequeo scientiam rerum theologicarum adipisci. Vae Graeculis, qui non utebantur lingua Latina, sed scribebant litteris alienissimis!

Quamquam, ut supra demonstravisti, opus est mihi Graecum sermonem discere, nihilominus magis placeat mihi, si liceat, linguam arabicam discere. Cuius sonus maxime delectat aures meas, atque etiam admiror formas litterarum, quae et implicatae et flexae videntur. Insuper constat mihi philosophos arabicos fuisse callidissimos, quam ob rem ex imo corde opera eorum arabice legere cupio. Quid est enim aliud omnis philosophia, quam sententiae Avicennae? Et medicus et mathematicus erat, nec ei deerat facultas disserendi. Haud vero fieri potest ut et arabicam linguam et graecam hoc anno discam; utinam anno nuperrimo inceperim litterarum studia graecarum! Sed tempus terebam discendo linguam ruthenicam, quae nullam affert utilitatem.

Satis iam, ut opinor, scripsi de votis. Duco me debere maiora narrare, quia tantum restat mihi miserae breve spatium temporis, ut omnia dicenda exponam. Quandocumque vero memini brevitatis otii, extemplo obliviscor omnium, quae antea voluerim scribere. Quapropter nunc prae his sententiis inceptis sedeo, nec plura verba invenire possum, ne relinquam hos commentarios incohatos, velut corpus sine capite. Heu, erravi; haud debui dicere 'corpus sine capite', sed 'corpus sine pedibus'. Quia caput commentariorum, quod sibi vult 'prima pars sententiarum', iam exposui; tantummodo deest finis orationis. Quae culpa sinice dicitur 'caput tigris, cauda serpentis.' Nam tigris est animal ferox, serpens autem tenuis imbellisque. Ut verum dicam, quamquam nata sum anno tigris (sinici prisci annos singulos nuncupabantur nominibus bestiarum), saepius modo serpentis scribo, incipio enim opera, quae numquam perficio.

Cras per totum diem discam in universitate, cum me oporteat ad lectiones linguae latinae rerumque gestarum adire. Die Veneris ad bibliothecam ibo ut codices legam, qui conferendi sunt mihi cum sententiis cuiusdam libri. Eodem die necesse erit mihi amicam visere, quae est monachae, cuique iam pepigi, ut ad domum eius venirem. Quidem plura facienda sunt mihi, ut videtis, sed cupio otiose domi manere pelliculasque spectare. Spero itaque fore ut vos, lectores, fruamini temporibus felicioribus, et - si otium sit - latine cotidie legatis!

4 comments:

  1. Vita longa est. Si Graecum vis discere, Graecum disces. Es laeta! Laetitia de linguam graecam (arabicamque?) discens te opperitur!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Scisne graece, amice? Si ita sit, forsitan me docere rudimenta linguae possis.

      Delete
    2. Hahae! Infeliciter, nescio graecum. Sed modo tibi litteram (electronicam) misi. Spero ea discere.

      Delete