Tuesday, 21 February 2017

Litteras accepi!

Maxime amo, ut puellae solent, litteras accipere ab amicis carissimis. Hodie tabellarius mihi dedit hanc epistulam cum pulchre scriptam tum benignissimam:


Nolo imaginem totius epistulae hic monstrare omnibus, Claudia enim plura secretiora de amoribus suis supra scripsit. Ut autem legere potestis, parvi aestimavit Carolum gallicum, quem nos discipulae amant. Dixit eum similem esse tabulae Claudii Monet: venustissimus videtur ex longinquo, haud autem mirabilis cum haud procul a nobis invenitur. Amicae non assentior; quamquam Carolus nunc minime mihi placet, tamen nequeo pulchritudinem eius negare. Pulcher est ac semper pulcher erit, nam me decet semper verum fateri, etiam cum mihi - vel potius 'dignitati meae' dicam - noceat.

Hodie praeter epistulam hanc quoque alteram accepi a quadam monacha, quam visitare soleo ut loquamur et cenemus. Debebo, ut ex litteris intellego, die proximo sabbati ad aedes eius venire, vult enim initium Quadragesimae celebrare una cum amicis nonnullis. Ne mentiar, magnopere fruor conviviis huius monachae - certe verbo 'convivium' haud recte utor - sed benigna eius invitatio tamen recusanda videtur, otium enim mihi deest.

Nihilominus maxime cupio rumorem audire novissimum de amico K (cui nomen quoque est Carolus), qui nuper omnia relinquit ut in monasterio viveret. Ut credo, monacha multa scit de hoc adulescente, quae omnia mihi certe dicet, si advenero. Quam ob rem nunc, sicut Hamlet princeps, inter II vias haesito, neque scio utrum veniam ad convivium necne. Volo scire quid acciderit amico, nolo autem orare vel deum laudare.

Mane ad lectionem ibo linguae latinae; ibi legamus opera philosophorum scholasticorum, speroque me multa esse discituram. Ut verum dicam, necesse quidem est mihi haec opera legere, nescio enim quid 'scholasticismus' sit. Insuper nescio quomodo hanc rem vobis optime describam, 'Scholasticismus' enim est vocabulum theodiscum, non latinum. Minime autem me oportet 'esse sollicitam in crastinum', ut Mattheus scripsit; profecto discam omnia, quae discenda sunt, si modo animum adiciam verbis magistrae.

No comments:

Post a Comment