Friday, 3 February 2017

Nihil refert qui regnet

Ante ianuas universitatis, ubi disco, saepe video turbas discipulorum clamantium. Nec semper idem poscunt; multi libertatem (cuius?), alii 'communismum', et nonnulli etiam cupiunt calefactionem globalem praevenire. Minime quidem his assentior. Haud nos decet in via stare et itinera aliorum obstruere ut sententias nostras nuntiemus. Opinor immo haec omnia prodesse nemini. Fortasse fallor, sed ita sentio: debemus discere, scribere, legereque. Cura enim futuri est ducibus terrarum, non mihi. Scio cotidie fieri nonnulla iniusta in hoc mundo; quoque scio bella proeliaque adhuc multis innocentibus nocere. Nihilominus nihil facere possum, ut auxilium iis dem. Quam ob rem me decet pro mea parte assequi bonum, neque tempus terere turbando clamandoque.

Nos omnes, qui vivimus securi, fruimur fructibus ignominiae. Oleo, ut vocatur, utimur Syriaco, quamquam atrox bellum civile ilico nunc furit. Etiam gerimus tunicas, quae factae sunt a pauperibus liberis, quibus non licet litteras in ludo discere. Itaque isti, inquam, qui iustitiam summam amant, et qui magna voce contra tyrannos disputant, et dissimulatores et hypocritae sunt. Videntur boni, re vera autem sicut nos omnes accipiunt stipendium peccati.

Nec spernendum mihi videtur hoc stipendium, non enim debemus nequiquam debere nosque cruciare, ut abiciamus omnia genera malorum. Nam nullo modo fieri potest ut sine culpa vivamus; quam ob causam necesse est fateri nos esse peccatores, et propalam malefacere. Thomas Aquinas, magister ecclesiae, item sentiebat: "In comparatione duorum malorum levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare." 

Ne mentiar, intellego cur nonnulli malint duces exprobrare quam se ipsos accusare. Facilius enim est sic dicere: Donaldus Trump nugator est, dux quoque pessimus, et omnia mala, quae nunc in orbe terrarum inveniuntur, ex isto ipso ortae sunt. Si ita credimus, haud necesse est nobis modum vivendi mutare, nam unum solum videtur esse reum, cui nomen est Trump. Qui vero sic causantur longe vehementerque errant. Trump non inimicus noster, immo est unus nostrum; non exterus hostis, sed intestinum ac domesticum malum. Verbum 'domesticus' hic significat 'universae gentes', quia non modo cives C.F.A. eum extollebant, sed nos omnes potestatem ei dedimus. Secundum naturam hominum, saepissime quaerebamus pacem bellando, latrocinandoque egestatem negabamus.

Etiam nunc, Donaldi facta vituperantes, conamur libertatem rei publicae 'restituere'. Sed Donaldum suffragiis elegimus, quam ob rem non possumus eum sine causa ducem repudiare. Itaque si ita faciemus, quamquam placeat, libertatem desideratam perdamus. Ut autem opinor, nihil refert qui regnet; semper peccabimus, semper necabimus, cum homines simus. Spero igitur fore ut cursum fati teneamus, neque nitamur contra infirmitatem nostrorum animorum.


5 comments:

  1. Tibi adsentior de bono unocuique petendo. Aliter autem de "cursu fati" censeo, nam ipse fortasse nequirem legere scribereve nisi factae essent eversiones ejus quod fatum dicunt regimina.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Si autem numquam didicissem legere, minime scirem quanta esset voluptas legendi, nec vellem sententias scribere. Summa tamen iniuria mihi videtur ignorantia hominum. Si possem, certe omnes liberos docerem litteras. Natura autem mundi nec misericors nec iusta est.

      Delete
    2. Homines cum immisericordes tum etiam se praebent benignos, etiam tum rectos cum injustos. Nam secum pugnat mundus.

      Delete
    3. Recte dicis. Debeo quoque bona mundi laudare, non modo stultitiam malaque exprobrare. Semper spes restat nobis, si modo speramus.

      Delete