Sunday, 19 February 2017

Plauti comoediae me taedet amorumque amicae

Hodie conata sum perlegere comedium Plauti, cuius titulus est 'Epidicus'. Epidicus est nomen servi callidi, qui saepe fraude et perfidia dominum filiumque domini decipit. Nescio quo modo (cras pergam legere, nec hodie omnia perlegere possum, nam fabula haud placet mihi) et fiducinam et filiam domini emit, quam ob causam vitae turbantur omnium personarum, quae inveniuntur in hac fabula. Scio multos discipulos linguae latinae maxime amare opera Plauti - vel etiam Terentii - duco vero haec minime sunt lepida.

Quae igitur fabulae placent mihi? Si deberem unam mecum portare ad insulam solitariam in medio maris, certe ponerem Historias Taciti in sarcina mea. Non Annales vellem, sed Historias, quae incipiunt post mortem Neronis tyranni. Fortasse dicitis has non esse fabulas sed res gestas. Quid autem aliud est historia quam fabula longa de doloribus hominum? Insuper hanc sententiam iam iamque dicebam, et nunc iterum ita dico: Tacitus erat rex scriptorum. Ante Livium vixit Herodotus, ante Vergilium Homerus, anteque Ciceronem Demonsthenes. Nullus vero Graeculus reperiri potest, qui 'alterum Tacitum' possumus nominari. Cum enim semper lepidissime narrabat facta, tum sollertissime descripsebat ingenia hominum, ut legendo potui et imperatores et libertos cognoscere, perinde ac si essent amici mei. Alii scriptores historiarum, exempli gratia Livius et Suetonius, res gestas praeteritasque demonstraverunt lectoribus. Tacitus vero et praeterita et instantia et futura est amplexus. Etiam philosophari sciebat; debetis colloquium eius de oratoribus legere.

Quod ad amicos attinet, nuper litteras crebras accepi a Claudia, cuius dies natalias fuit heri. Itaque II pueri, de quibus in prateritis commentariis iam scripsi, ei dederunt dona. Unus, quem appellare K. soleo, magnam copiam vini attulit ei codicemque novum; alter Gabriel quoque codicem dedit, sed etiam carmen cantavit dulcissimum. Nunc puella misera nescit quem potius amet. "Scio" inquit "Gabrielem magis me amare, K. autem benignior videtur mihi...sed nescio utrum hunc delectem necne."

Quas sententias cum legissem, sic ei respondi: "Ut saltem opinor, uterque te amat, nec debes eligere amatorem propter munuscula eius. Exhortor idcirco te diutius cogitare de hac re, ne temere ames. Mihi enim constat amorem esse genus quoddam ignis, quod et nocere potest et fovere...itaque noli festinare, immo deliberare et haesitare."

Ut verum dicam, quamquam amicissima est mihi, nolo semper consilia ei praebere de his nugis. Si amatorem vult, debet - ut iudico - sua sponte suoque ingenio puerum allicere sibi. Quem amorem si ipsa adipisci non potest, nihil facere possum ut adiuvem eam. Amor enim debet naturalis esse, id est, adeptus sine artificiis dolisve. Infelicter homines nos huius saeculi malimus fallere mendaciis quam verum dicere. Fortasse amorem nondum inveni, nam dissimulare haud placet mihi; fortasse alia ratio est. Nihilominus pergam vivere sine praestigiis, quae magis conveniunt maleficiis quam discipulis.

2 comments:

  1. Amor inter homines oritur: cur igitur dicis eum debere artificiis carere? Nullus enim homo nisi artifex nascitur: secundum naturam vivunt bruta animalia ratione carentia, sed homines arte vivunt et naturam rerum ratione dominantur. Sic etiam Amor, qui nuda cogit animalia coire in quolibet loco, ut aviculas in templis deorum, a humana ratione temperatur et consuetudinibus, ut matrimonio (vel aliis conjunctionibus quas Herodotus inter Scythos descripsit), subjungitur. Qui vult amorem semper esse naturalem, is vult tamquam bestia bestiam rapere: hominem vero decet artificiis uti ad amorem captandum: blandimentis, delenimentis, mendaciunculis.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Tibi assentior; itaque fortasse non debemus hunc affectum, quem homines artificiis creant, appellare 'amorem'. Ut enim mihi videtur, amor est commune bonum ferarum hominumque. Cum autem nobis opus sit et blandimentis et dolis ut amemur, non 'amore' fruamur sed quadam 'caritate'. Nam caritas adipiscitur deliberatis factis, amor vero oritur e nullo consilio, quapropter nonnumquam amamus istos, quos haud licet nobis amare.

      Delete