Sunday, 12 February 2017

Prodibo in scaenam

In nuperrimis commentariis scripsi me prodituram esse in scaenam, dixique me plura esse scripturam de hac re. Nunc ergo exponam quid faciam. Nomen tragoediae est 'Jephtha', cuius historia invenitur in libro Iudicum sanctae Bibliae. Anglicus scriptor, cui nomen est Buchanan, hanc fabulam latine reddidit. Jephtha infelicissimus filiam necavit, credebat enim se debere piaculo gratias Deo agere. Nec iustam habebat causam ut tale facinus faceret; proelio vicerat hostes auxilio dei, et volebat 'quid pro quo', ut dicitur, Deo dare.

Nescio quomodo optime hanc sententiam latine scribam, sed in spectaculo uxor Jephthae 'sum'. Id est, me oportet coram omnibus necem filiae lamentare stultitiamque mariti exprobrare. Fortasse hoc facilius videtur vobis, nam soleo cotidie de malis vitae queri, debeo autem haec omnia latine dicere! Ut verum dicam, timeo ne omnium verborum, quae dicenda sunt mihi, obliviscar. Nihilominus mihi maxime placet hoc opus, quia admiror mimas, quae nos spectantes elegantissimis vocibus gestibusque delectant.

Sed nihil boni sine labore. Quapropter hodie diu prae libris sedebam conabarque verba dicenda memoriae mandare. Infeliciter tantummodo minimam partem perdidici, nec possum sine erroribus omnia recitare. 'O sol, o vaga lunae lumina!' Minime, erravi: 'O sol, o vaga lumina lunae!' Heu me miseram, rectene dixi? Ita saltem sentio, nam 'lumina lunae' magis placet quam 'lunae lumina.' Nihil autem refert quid mihi placet; quid vero placuit scriptor? Nescio, nam oblita sum versiculi totius. Et sic horas nonnullas consumpsi legendo, discendo, dubitandoque.

Cras certe plura discam, ne sententiis oblitis, prae discipulis universitatis in dedecora incurram. Si ita fiat, omnibus spectatoribus certe videar stultissima, nec me decet muneri meo deesse. Proeundum est mihi in scaenam, quam ob causam me oportet mimam optimam fieri. Ut opinor, aviti est opus inceptum relinquere vel temere conficere. Pro mea parte, quam optime facienda perficiam quamvis laboriosa.

Heri male dormivi, ex quo sciri potest nova haec medicamenta minime mihi prodesse. Cras litteras scribam ad medicum, ut remedium efficax deposcam. Nunc autem volo historias Taciti legere, in quibus narravit bellum contra 'Civilem' quendam, qui regnante Vespasiano res novas moliebatur.

2 comments:

  1. Salue! Quam mirabile propositum: utinam partes Latinas agerem! Uobis omnibus successum exopto. Ubi fabula Latina depromi potest? Uale.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Fabula hic invenitur: https://books.google.co.uk/books?id=T-ZiAAAAcAAJ&pg=PA240&dq=eheu+recenti+corda&hl=en&sa=X&ved=0ahUKEwjDz_Op0Y3SAhVmD8AKHc7qDu8Q6AEILjAE#v=onepage&q=238&f=false. Incipit a pagina CCXXXVIII.

      Gratias tibi ago ob benignitatem; spero quidem fore ut fortuna secunda mihi sit, numquam enim prodivi in scaenam. Veni, si possis, Londinium ut nos histriones spectes!

      Delete