Monday, 27 February 2017

Qui invidet minor est

Zelotypa sum. Ut bene scio, invidia est unum peccatorum capitalium; nihilominus semper irascor, cum certior facta sum amatum amare alteram puellam. Neque possum bono animo esse, quamquam me pudet haec omnia fateri vobis, quandocumque altera favorem amici mei adipiscitur. 'Amicum' dico, non amatorem; adeo invidiosa sum ut etiam favorem amicorum (quos non amo) haud velim dividere aliis. Sed quid dicam? Eum amo vehementer, sine modo, quasi temulenter.

Exempla permulta inveniri possunt zelotyparum mulierum; mihi constat praeclarissimam harum esse Minervam, quae maxime irata est, cum audisset laudes Arachnes, quae - secundum famam vulgarem - netrix optima in toto orbe terrarum erat. Solebat enim nere sollertissime atque hoc modo lineamenta pulcherrima faciebat. Huius puellae infelicis cum fama ad aures Minervae venisset, invidia magna extemplo concutit cor deae iracundae. Et Arachne facta est aranea vilissima.

Ex hac fabula videtis, lectores, potestatem zelotypae nefandam. Femina omnis enim, quae aliis invidet, nihil praeter odium sensit nullumque votum habet praeter calamitatem et incommodum aemulae.  Scio quidem me haud debere zelotypam esse, nequeo tamen repellere undas invidiae, qui luunt animum, quemadmodum aequora vasta solent oram maritimam amplecti. Itaque iam iamque crudelissime loquor vel etiam conor rivalibus nocere.

Fortasse haec vos nunc mihi non creditis, quae fateor. Videor enim benigna, ut nonnulli mihi dixerunt; etiam parva sum, et quoque dicitur me esse 'innocentem'. Ne mentiar, paene numquam inimicas iniuste laedo. Taceo, nam facultas male faciendi mihi non est, sed ex imo corde rivales odi; utinam sine his improbis cogitationibus vivere possim! Mentem autem nullo modo liberare catenis invidiae queo, quapropter doleo ac excrucior. Nullam causam doloris habeo, sed nihilominus fingo mala diversa, quae statim ruunt in me ipsam. Intellego me esse amatam, neque me oportet dubitare utrum favor amicorum mihi sit necne; nihilominus autem timeo, ne puella altera - et callidiora et pulchriora - me de culmine felicitatis deiciat.

Copiose, ut legitis, scripsi; neminem autem nominavi, quare profecto nescitis cui tam vehementer invideo. Nec licet mihi, ut saltem videtur, nomen eius hic exponere lectoribus. Mecum pugno, ne lacrimis monstrem meum dolorem. Nam in animo omnium zelotyparum invenitur metus terribilis, ob quem metum invidimus melioribus maioribusque. Sentimus enim nos sumus et imbecillas et deformes et, quod inter cetera mala pessimum est, stultas. Haec omnia scio, et fateor, sed zelus et contentio me tamen incitant ad invidiam.

4 comments:

  1. Saepe fit ut homines qui imaginem ipsorum falsam habent zelotypi sint, quam ob rem se peiores aliis atque haud dignos aliis esse existimant, quod sane multis de causis evenit. Numquam vero se ipsum culpandum est. Forsitan utile sit discrimen facere inter res quae nos sentimus et res quae "in re" (ut ita dicam) de nos ipsis cogitare possumus ut imaginem denique nostram veram habeamus. Id est: etsi me sensibus deformem esse puto, tamen scio me "in re" venustum esse; etsi me sensibus stultum esse censeo, tamen scio me "in re" satis intelligentiam habere. Scio autem difficillimum esse illam formam mentis mutare, sed gradatim poteris! Haec res didici cum anxietate laboravissem, quamquam nondum satis bene me habeo. Ceterum puellam stultam Latine scribere non posset... Proinde spero ut paulatim tuam veram imaginem invenias tandemque tibi confideas. Valeas!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Spero quidem fore ut mox possim, ut dixisti, imaginem 'veram' videre, ne semper gravescat animus pondere invidiae maximo. Etiam summa anxietas est mihi - ut medicus saltem opinatur - quam ob causam difficile videtur mihi mentem laxare. Scio tamen quid faciendum sit mihi; ut Ovidius scripsit, 'video meliora proboque deteriora sequor.' Bene valeas, Iacobe.

      Delete
  2. Zelotypia nihil aliud est, quam amor justitiæ. Justum enim est, secundum leges et naturæ et hominum, victorem evadere fortiorem potius quam debiliorem. Leæna igitur agnam devorat, et res bene se habet; quodsi agna leænam devoraret, portentum haberetur ut contra naturam. Natura enim sicut homines injuriam odit eam, qua debilior fortiorem vincit, et justitiam amat, qua fortior debiliorem vincit. Aliæ istæ puellæ sunt inferiores ingenio, diligentia, alacritate, pulchritudine, moribus, bonitate: tu vero superior, quare justum est te dominari, istas tibi inservire. Justum est tibi, quasi fortissimæ leænæ, contingere prædam, videlicet amicum vel amatum; justum etiam illis se abstinere a præda tua, sicut semper justum est manum abstinere a rebus alienis. Sed, quod sæpe in inferioribus et humilioribus fit, istæ puellæ superbia inflatæ nesciunt justitiam observare, vel etiam discunt justitiam odi, itaque injuriam faciunt ibi, ubi abstinentiam et humilitatem poscit lex naturalis. Si tu, femina invicta, ut debet sapiens, ut debet superior, ut debet vera humanitate amoreque naturæ imbuta, si tu justitiam amas, tibi nil aliud quam portentum monstruosum videtur illud odium justitiæ, quo puellæ false existiment se dignas esse tua præda. Indignæ enim sunt, quare justum tibi est justitiam servare velle et in eas irasci: quid enim aliud est zelotypia?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Vehementissime laudo comproboque tuam eloquentiam; litteras scribis quemadmodum Degas tabulas pingebat - neque debes hanc sententiam parvi aestimare, opera enim Degas maxime admiror. Utinam tamen natus esses in antiquis temporibus! Nam haec gloria, quam mihi tribuisti, magis convenit reginae quam discipulae.

      Ne mentiar, invidia ista, quae me tanto dolore afficit, non modo ex facinoribus aliarum orta est, sed etiam e causis variis, quas infeliciter nequeo ulli confiteri. Nihilominus numquam obliviscar tuorum verborum, quae mihi et benigna et lepida videntur.

      Delete