Friday, 17 February 2017

Tragoedia vulgaris

Tragoedia, quam infra vobis enarrabo, mihi videtur vulgaris, id est paene cotidie accidit infelicibus nobis.

Heri in camera, ubi magistra nos docere solet, sedebat una cum paucis puellis. Quorum una repente dixit: "Carolus iste longissime excellit viris! Fateor me nescire utrum eum esse verum hominem necne. Quem cum aspicio, vigilans somniare videor."

Cum faceret hanc orationem, vel potius 'panegyricum' dicam, tacebam. Carolus stabat extra cameram, ante ianuam, omniaque audiebat. Minime autem scivi quomodo possem hoc discipulae dicere, fluentibus enim sententiis magnaque voce formositatem pueri ac elegantiam diu laudabat. Nec Carolus intravit, sed caecis in tenebris latebat. Denique autem limen transiit salutemque nobis omnibus dixit. Puella, quae tam copiose de eo nuper dixerat, statim tacuit, quam ob causam silentium ponderosum factum est.

Carolus spectavit puellam. Puellam aspexit fenestram clausam. Ei miserae maxime commiserabar, scio enim Carolo ea haud placere. Pinguis enim est, et - ne mentiar - foeda secundum iudicium virorum. Nihilominus ex imo corde sperabam fore ut ametur a Carolo desiderato, quem certe magis amat quam ego eundem puerum diligo. Duco quidem eum valde esse pulchrum, non autem praeferendum omnibus pueris. Ut autem opinor, Carolus nullas feminas nisi venustissimas petit, quapropter nequivi eum allicere mihi. Puella igitur, quae ferventissime eum amat, profecto numquam adipiscetur gratiam eius. Quod cum cogitarem, tristis facta sum, quia opinor omnes adulescentes debere amorem consequi.

Feliciter magistra advenit coepitque nos res gestas docere; didicimus nonnulla de statu mulierum saeculorum praeteritorum. Per autem totam lectionem, puella ista - quae iuxta me sedebat - spectabat faciem Caroli ut quid sentiret cognosceret. Qui vero, perinde ac si eam sperneret, avertebat oculos ab conspectu eius diligenterque verba magistrae scribebat in quodam libello. Quod alienum videbatur, solet enim discipulus improbus esse, et numquam ante, nisi fallor, tam assidue audiverat sententias magistrae.

Volo, lectores, vobis praebere meliorem finem fabulae, oportet tamen me omne verum, neque fictum, in his commentariis scribere. Nunc dicam igitur quid postea acciderit: Carolus festinavit e camera, minimeque animadvertit puellam amore gravatam infelice. Puella tristis libros posuit in sacculo, et secuta est umbram eius, haud autem ausa est cum eo colloqui.

Et ego, quid feci? Miserrimam et crudelissimum, ambulantes simul in eadem via, sed tacentes, diu spectabam. O quam mehercle miseri sumus! O quantus dolor hominum, quantus luctus...quoties amare audemus, toties cruciamur.


2 comments:

  1. Nihil peius quam, inamati, amare. Sed id saepe accidit et non solum adulescentibus, sed etiam adultis. Cura ut valeas, cara.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Valeo quidem; gratias tamen tibi ago ob benigna verba, quae certe semper retinebo mente. Utinam Cupido filius Veneris suo fungatur officio, ne omnes cruciemur doloribus amoris, cum saepe amemus infeliciter!

      Delete