Tuesday, 14 February 2017

Vita sancti Valentini

Vobis exopto lectoribus felicem festum diem sancti Valentini! Fateor me odisse hunc diem festum, quem numquam celebro. Non cum nemo me amet (ita autem quidem est) sed quia amor, ut saltem opinor, cotidie inter amantes et crescit et celebratur. Quam ob causam operae pretium non est diem unum eligere ad dona accipienda floresque dandos.

Hodie autem ubique videri possunt amantes, rosae, et...nos miseros miserasve, qui accipiunt nihil. Iocor; quamquam mihi maxime placent rosae, sicut Iulia puellula in libro Orbergis clarissimo de familia Romana, nihilominus minime maereo, quod amator non est mihi. Duco enim in hoc orbe terrarum et maiora et meliora esse, quam basia, oscula, dulciaque verba. Spero igitur vos, si sine amante hunc diem festum agitis, quoque gaudere potestis. Nam etiam cum nullum donum iam receperitis, nunc vobis has rosas mitto:
Ut opinor, non debemus tantummodo amantes petere vel etiam lacrimare, quia a nullo amamur. Immo nos oportet fabulam sancti Valentini narrare, sine quo nemo hodie frueretur laetitia amoris. Fortasse autem nescivistis Valentinum esse unum sanctorum, quam ob causam nunc requiritis quisnam fuerit. Vivebat Romae sub imperatore Claudio Gothico, qui eum interfecit, nam Valentinus vir erat Christianus; quidam scriptores etiam tradunt eum fuisse episcopum Narniae. Narnia est oppidum in medio Italiae, haud procul ab urbe Roma. Scriptor egregissimus C.S. Lewis nomen huius oppidi in carta vidit, quod adeo placebat ei ut septem libros de loco mirabili, cui nomen quoque est Narnia, scriberet. Sed haec hactenus; nunc pergam narrare de beatissimo Valentino.

Valentinus non modo minister erat ecclesiae servusque Dei, sed etiam miracula saepe faciebat. Ut exemplum dem, filiam caecam iudicis Asterii sanavit. Quod cum fecisset, nullum praemium poposcit praeter excidium omnium idolorum, quae iudex habebat domi. Infeliciter nescio quo modo imperator Claudius nuntium huius facti audivit, imperavitque militibus ut Valentinum traherent extra muros urbis ibique eum clavis verberarent. Sed Deus, ut solet, diu protegebat fidelem, qui invulnerabilis virtute resistebat ictibus crudelissimis. Denique milites eum iugulaverunt ante portam Flaminiam.

Noli igitur desperare, amice, si hodie domi sedeas solitarius. 'Amicus' dico, non 'lectores', spero enim nemo vestrum indigere consolationibus meis. Si autem has sententias nunc legas et sortem lugeas infelicem, noli, inquam, desperare. Qui enim libros legit, et historias amat, et discit sermones numquam patitur veram solitudinem. Insuper etiam si contristeris, memento miserum Valentinum fuisse tristiorem!

3 comments:

  1. Quamquam aliquid iam audiveram de fabula Sancti Valentini, gratias tibi ago quod de eo aliquid Latine narravisti. Miror etiam quod oppidum cuius olim episcopus fuit Valentinus Narnia vocatur.

    Utcumque utimam quodam die auxilio beatissimo Valentino omnes qui adhuc soli sumus amorem ineviamus.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Salve, Iacobe! Gaudeo, quod mihi litteras scripsisti. Ut credo, Valentinus non modo episcopus erat Narniae, sed etiam coloniae parvae, cui nomen erat 'Interamna Naharis'. Spero quoque fore ut amatorem (vel potius 'amatricem' dicam?) invenias.

      Delete
  2. * Auxilio beatissimi Valentini / beatissimo Valentino adiuvante. Ignosce mihi.

    ReplyDelete