Saturday, 11 March 2017

Aedes probae et pulchre aedificatae

Primam noctem nuper egi in novis aedibus, ubi optime dormivi. Hodie e lecto bene mane surrexi; has sententias scribo in tenebris, Phoebus enim adhuc dormit, atque Aurorae vestigia minime cerni possunt in atro caelo. Nec, ut opinor, faces incendere debeo, nam maxime fruor hac tranquilitate diu desiderata, et quiescendum est mihi, quia heri per horas plurimas laborabam summis viribus ut res omnes  - et libros et vestimenta - ad aedes novas mecum ferrem. Quae infeliciter sita sunt longe ab antiqua domo, in qua sex menses habitabam, atque idcirco heri necesse fuit mihi sarcina gravissima diu portare sine ullo auxilio ambulareque per totam civitatem. Nihilominus nunc gaudeo, nam cuncta quae habeo iam apportavi ad has aedes.

Quapropter hodie non laborandum est mihi, sed discendum; mox ibo ad bibliothecam Britanniam ut codices legam. Novae aedes, ut verum dicam, maxime placent, nam prope bibliothecam universitatis Londinii invenitur, et haud procul a collegio Regis Londinii. Insuper est iuxta tabernam medici, quem arcessere soleo, quare numquam opus erit mihi itinera facere tramine. Immo pedibus potero quocumque ambulare.

Fortasse vultis, lectores, imagines huius domus videre, sed nullam nunc monstrare queo, otium enim heri mihi defuit ad eam faciendam. Nihilominus hac vespera certe conabor pulchritudinem aedium depingere vobis, quia maxime amo has aedes et partem urbis, in qua nunc habito. Ut satis scitis, Londinium urbs ornatur infinita varietate. Haec pars civitatis et tranquilla et elegans est; antea autem vivebam in parte sordida, miserrima, turbataque. Sentio me migravisse a luto in nebulam, a paludes sordidas in culmina montis candida...et a parvissimo cubiculo in magnas aedes. Hic frui possunt non modo hortum publicum formosaque aedificia, sed etiam facile emuntur omnia genera ciborum, vinorum, et - id quod maxime interest - librorum. Quibus nunc possum aedes implere, spatium enim mihi est ad libros collocandos.

Satis iam scripsi, ut iudico, de aedibus. Nunc exponenda videtur calamitas, quae heri mihi accidit. Maxime fatigabar post labores, volebam tamen opus quoddam mittere magistrae. Infeliciter nonnulla errata haud animadverti in meis sententiis, quam ob causam postea misi corrigenda ei in epistula, quae plura continebat errata. Ne longa sim, corrigenda inveni et correxi, haec autem corrigenda adhuc 'corrigenda' sunt. Vae mihi; utinam intelligerem me nimis esse fatigatam ad litteras scribendas!


10 comments:

  1. Tibi gratulor de novis ædibus commodioribus! Aptissima sedes erit, ut opinor, ad linguam Græcam discere incipiendum.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias, lector, tibi ago; mihi praesertim placet novum cubiculum, ubi torus et mollis et permagnus invenitur. Etiam spero me mox esse inventuram magistrum doctissimum, qui sermonem Graecorum me docere poterit.

      Delete
  2. Gaudium erat hos commentarios legere. Nunc pace tranquillitateque in circumiectis novis frui poteris. Heri sororis meae minimae natu diem natalem tricesimum secundum celebravimus. Litteras tuas proximas spero. Iohannes.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Faustum felicemque diem natalem sorori tuae libentissime exopto, speroque fore ut valeat et vivat.

      Infeliciter otium haud mihi est ut domi maneam, quamquam haec aedes maxime placent. Hodie me oportet ad prolusionem ire, mox enim prodibo in scaenam, ut bene scis, neque volo imparatam esse coram omnibus et discipulis et magistris (reverendissimis!) Sed tu, Iohanne, quomodo vales?

      Delete
    2. Valeo. Domi manere soleo, autoraedam enim non moderor, et pensionem accipio. Cum patre sororeque mea minima natu habito. Pater qui duodeoctoginta annos natus est, officium (laborem) tenere pergit. Abhinc annos duos triste mater mea mortua est, propter cancrum. Inter sorores meas et fratrem maximus natu sum. Soror prima filias tres et filios quattuor habet. Die domini nonnumquam in ecclesia capitulum scripturarum sacrarum recito. Soror mea minima natu, florista esse studet, vel potius quiddam quod flores vendit.

      Mirum est, Talis scriptrix fetosa es. Gaudium est de te discere. vale

      Delete
    3. Tuis verbis perlectis, et gaudeo et maereo. Mihi placet modus vivendi tuus; si item liceret mihi otio frui domi, certe laetior essem. Nihilominus ex toto corde doleo, quod audivi de morte matris tuae. Spero quidem fore ut pater, sorores, fraterque semper bene se habeant!

      Etiam scripsisti te saepe legere magna voce verba Dei in ecclesia - sed in quanam ecclesia? Esne Catholicus, ut dicitur, vel 'Protestans'?

      Delete
    4. Ego sum Christadelphianus.

      Delete
  3. Laetor verbis tuis. Nuper accepi nonnullas imagines Londinii a quadam collega quae his diebus in urbe tua cum discipulis nostris degit. Sed omnibus in imaginibus caelum semper plumbeum est. Vale!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Spero eam adhuc Londinii esse, nam hodie, quod rarissime fit, sol terram Britannicam illuminat, quam ob causam nunc e fenestra nubes candidas aspicio caeruleumque caelum.

      Maxime mihi placuerunt commentarii tui de mulieribus, elegantissime enim scripsisti quod ipse scriberem, si facultas mihi esset... In operibus maiorum (vel etiam hominum huius saeculi!) nos feminae aut lupae aut virgines videmur; viri autem possunt et bene et male se praebere. Insuper viri sunt heroes, nequissimi, reges, mendici...sed de nulla femina praeter matrem, filiam, vel etiam uxorem legimus. :/

      Delete
  4. Noli modesta esse: nitor commentariorum tuorum patens est.
    Te complector!

    ReplyDelete