Thursday, 2 March 2017

Anceps fortuna

Nuntium et bonum et malum hodie accepi. Magistra quaedam laudavit vehementer meum tractatum de imperio Ruthenio, quapropter maxime gaudeo, volo enim semper plura discere meliusque scribere. Sed hodie Carolum quoque vidi, atque infeliciter verba eius audivi; acerbissime locutus est de me. Secundum eum et aliena et odiosa videor. Quam ob causam nescio utrum dies horribilis mihi fuerit necne. Laudes magistrae certe mihi placuerunt, insectatio autem adulescentis desiderati minus me delectavit - nec sine causa.

Fortasse tamen non querendum est mihi, nunc enim Carolum desii amare. Ne mentiar, his nuperrimis diebus iam pulchriorem puerum (quem vocemus, si placeat vobis, T.) inveneram, ad quem scripsi litteras vanas (quae legi possunt in praeteritis commentariis). Hodie autem liberata sum summa cura infelicibusque flammis amoris.  Ut verum dicam, etiam nunc excrucior, facilius tamen patior haec verbera fati, non enim doleo propter puerum crudelem, sed quia inveni alterum, quem, ut saltem videtur, me decet ex toto corde diligere. Nescio autem utrum hic optimus adulescens me amet necne; ut bene scitis, lectores, multo difficilius est aperte concupiscere quam occulte.

Scripsi abhinc paucos dies me desiisse in Deum credere. Minime scio quomodo vobis causas huius mutationis animae exponere possim, vix enim scio cur abiuvaverim fidem. Credebam diu in Christum inque salvationem hominum omnium, quamvis peccatorum. Putabam quoque Deum esse - vel fortasse nunc 'deus' scribendus est mihi, nam 'Deus' mortuus est - benignum patrem, qui omnia bona creaverat, cuiusque opus perfectum omnis homo peccatiis polluebat. Nunc autem opinor deum minime nos diligere mortales; immo genus humanum omnibus generibus cruciatus laedit sine misericordia.

Hodie ubi e lecto surrexi, postulavi ut deus mihi daret signum quoddam mirabile, ex quo possem, si id vidissem, intellegere deum esse necessarium et verum. Infeliciter nihil hodie accepi; nolo tamen spem totam perdere unam propter defectionem. Mihi enim constat otium deesse deo, ut omnia promissa impleat. Quam ob rem cras iterum signum petam a deo, quem spero mihi daturum responsum, ne relinquar in vasta solitudine sine ullo fidei baculo, quo niti possim.


7 comments:

  1. Mihi placet litteras tuas legere precipue quod tu sincere loqui esse videtur. Mihi saepe accidit ut appropinquare ad feminam amatam ob animi timiditatem non possim. Id quidem adhuc moleste fero nam satis constat feminas viris quaerendas esse. Quare adeo amoris causa patior ut interdum nesciam utrum tandem aliquando amicam habeam. Nihilominus fidei baculo nitor, quamvis mihi temporis spatia sint quibus video me a Deo quasi desertum esse. Iuxta enim meam opinionem, pars vitae fidei est interdum iter facere per semitas atras in quibus baculum faciliter amittere potest. Attamen, egressis atris viis, fidei baculum rursus reperire poterit. Iter vitae sic est: inter bona et mala ambulamus. Interea autem vivere conamur fruimurque rebus bonis ut bono animo, moestitia appropinquante, difficultates patiamur. Valeas!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Elegantissime scripsisti, recteque me monuisti, ne temere fidem deponerem. Infeliciter difficilius videtur mihi spem omissam repetere quam integram servare. Ut verum dicam, nescio curnam debeamus deum colere, iste enim cum me despicit cruciatque, tum amicum K. abstulit, qui nunc habitat in coenobio apud monachos, vult enim monachum fieri. A deo miserrimo abhorreo, nam animum mihi carissimum seduxit.

      Spero tamen, amice, te mox inventurum esse amicam desideratam, quia omnis homo natus est ob amorem atque ad amandum.

      Delete
    2. Aliquot annis ante, cum sacerdos tum fieri vellem, mihi evenit ut femina quaedam a via religiosa me seduxit. Attamen, quamvis nostri amoris flamma vehementer arderet, tempus denique illam exstinguit. Magnos igitir dolores eo tempore passus sum, una ex parte quod censebam me quasi proditorem esse, altera vero quod Deus me non tutus eram tentationis hora, ut saltem tum credebam. Denique, animi tranquillitate recuperata, intellexi beatitudinem meam in sacerdotalis ordine minime fuisse. Deus enim a vita quae sane mihi non beata fuisset me servaverat, ut saltem mihi videtur. Tempus enim mea sententia omnia obscura clarescit.

      Delete
  2. Debeas perguadere aliena videri in oculis istius pueri.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Discriminatio Carolo non est. Ergo opinio eius aestimemus assis! Certe, si Carolus te putat aliena et cetera esse, vero benignissima tu es. Ergo gaude!

      Delete