Monday, 13 March 2017

Canticum amo novum

Itaque domum revertar
Ad puellae amplexum amatae 
Qui amor unicus restat mihi...

Paene numquam carmina audio, hodie primum autem hoc carmen audivi, quod adeo mihi placuit ut vobis vellem opus monstrare. Nomen cantricis est Lorde; ut alii discipuli dicunt, praeclarissima est maximeque admirata ab adulescentibus. Non modo fruor sententiis carminis, sed etiam voce cantricis, quae et pura et dulcis videtur mihi. Rara quidem vis inest in hoc carmine, quae me et pulsat et capit.

Ludimus amantes, segniter saltamus 
In tablino, sed nihil perspici alieno
Praeter puellam solam, vacillantem, 
Genasque mulcentem suas potest. 

Hodie otium mihi deest ut multa scribam; nihilominus quicquid in buccam veniat paucissimis verbis hic exponam. Emi novam tunicam et nigram et pulchram (ut saltem videtur mihi), quam hac vespera induam. Videbo enim amicas - atque ab amicis videbor; ut Ovidius lepide scripsit, 'Spectatum veniunt; veniunt spectentur ut ipsae.'

Ut autem verum dicam, raro nova vestimenta adipiscor, pecuniam enim saepius profligo ad libros acquirendos, neque ullum nummum habeo ut corpus ornem. Insuper malo codices emere quam ornamenta, cupio enim scientiam ebibere et in perpetuum servare, nulla autem vestis potest intrare mentem hominis. Externa spernenda sunt bona, quae gradatim cadunt et ruunt. Sed nemo nisi nequissimus omittit sapientiam, hoc enim munusculum naturae de die in diem crescit, praesertim cum legamus prudentiorum libros operaque philosophorum.

Gaudeo tamen, quod novam tunicam habeo, quia omnis homo amat pulchritudinem formositatemque.  Et cum hanc vestem induam, certe venustissima videor. Nonnumquam, ut iudico, me decet mihi indulgere et bona - quamvis fugacia - obtinere, ne semper misere vivam.

2 comments:

  1. Vix necesse est corpus tam venustum ornare: immo corpus pulchrum videtur vestes ipsas ornare. Melius igitur libros emere.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Fortasse debeo corpus libris ornare, ut possim legere ubicumque terrarum!

      Delete