Friday, 31 March 2017

De gustibus non est disputandum

Nunc sedeo in universitate scriboque sententias has, quas nunc legitis; saepe allevo oculos aspicioque alios discipulos discentes librosque eorum sparsos in mensa candida. Ut verum dicam, nihil hodie dicendum videtur, heri enim lectiones audivi a tertia hora ante meridiem usque ad vesperam. Nec otium fuit mihi legendi, cum deberem tractatum perficere horribilem. 'Horribilem' dico, nam opinor hoc opus non placiturum esse magistrae, in quo nec ratio nec veritas invenitur. Sed haec hactenus; iam tractatum ei misi, quam ob causam haud me oportet diutius sollictare curis mentem. Vanae et inanae curae nullo prosunt.

Quamquam supra dixi nihil narrandum esse mihi, volo tamen pauca verba de puero quodam vobis exponere. Heri enim, cum artem palaeographicam discebam, loquebam diu cum discipulo, quem vocemus - falsum hoc profecto est nomen  - H. Nomen ei non est Hildebertus, cuius litteras hoc anno cum aliis discipulis legebam, sed littera utor 'H', quia hibernicus est. Ne mentiar, numquam mihi dixit se civem huius insulae esse, sed verba omnia pronuntiat modo hibernico.

Saepe eum praeteritis mensis conspiciebam in universitate, numquam autem antea collocuti sumus. Quod maxime angit animum, nam iudico eum et fortem et - quod maioris est momenti - hilarissimum esse. Ubicumque vigescunt adulescentes, qui vel callidi vel formosi sunt; rarius vero inveniuntur viri, qui delectant audientes iocis lepidissimis excitantque risum. Insuper oculi sunt ei caerulei; vos, lectores, bene scitis quam vehementer hoc genus oculorum amem. Quod fortasse alienum videtur vobis, de gustibus autem - ut omnis homo scit - non est disputandum.

Nec desunt exempla maiorum, qui maxime diligebant quaedam genera oculorum vel etiam capillorum. Cyrano de Bergerac, scriptor elegans, maxime amabat rutilas comas, quas copiose solebat laudare. Catullo autem magis placebant ocelli nigri, quos Lesbia carissima - ut saltem traditur - habebant. Sed Ovidius malebat flavos capillos pallidasque buccas, in carminibus enim eius sunt Lucretiae, puellae venustissimae, et 'aurei crines' et 'color niveus.' Plura libenter proferam exempla huiuscemodi; nihilominus satis dixi, ut opinor, de gustibus variis hominum.

Ne longa sim, omnes homines venusti sunt...nonnulli vero pulchriores aliis!

2 comments:

  1. Ita, de gustibus non est disputandum, ut aiunt. Mihi vero puellas placent quibus lentigines sunt, id est, illas maculas quae in facie aliisque corporis partis non frequenter, saltem in mea patria, quidam homines habent. Deinde capillos nigros occellosque sive caeruleos sive nigros mihi placent. Tum pulchram suavemque, sed precipue teneram vocem me maxime delectat. Denique corpus non nimis gracile, videlicet carnem habentem, optimum esse mihi videtur una ex parte. Sed quoniam omnes aliquando senescunt, altera ex parte cor bonum ac magnam animi patientiam virtutes optimae feminae esse censeo. Corporis enim pulchritudo evanescet; cordis autem animique pulchritudo manebit.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Sapienter scripsisti. Fugaces enim anni nec benignitatem nec virtutem auferunt. Quam ob causam praeferenda est prudentia formositati iustitiaque pulchritudini.

      Delete