Sunday, 19 March 2017

Haec, inquam, sunt ornamenta mea

In animo sapientis est placidissima pax, in meo autem nihil praeter conturbationem.

Hac vespera dolor ingens ineffabilisque animum meum cruciat. Sedeo in cubiculo, atque aspicio lineamenta, pocula, vestimentaque, quae dispersa sunt super lectum. Tractatum scripsi, tractatum eundem correxi; nunc autem mihi constat hoc opus esse male scriptum, quam ob rem cras debebo ab initio laborem incipere. Heu me miseram! Haud tamen me decet queri, fungendum enim munus nemo potest evadere.

Quapropter angustias praetereo, atque iocundiora narro. Hodie emi novem libros latine scriptos, qui omnes erant editi ante annum MCMXXX, multique ante initium saeculi praeteriti. Cum quaedam amica voluisset ornamenta pulcherrima Corneliae Africanae videre, traditum est nobis a variis scriptoribus matronam summae virtutis duxisse amicam ad ianuam cubiculi eique monstravisse filios suos dormientes. 'Haec', inquit, 'sunt ornamenta mea.' Ecce igitur, lectores, mea ornamenta, quae ex imo corde diligo et amo:

Ut bene scitis, alii libri sunt in bibliotheca mea, hos vero, quos videtis in imagine, nuper adepta sum. Magnopere gaudeo, quod eos emi, nam et pulchri et elegantes videntur, sed etiam tristissimi. Vidissent enim, si oculos habuissent, II maxima bella omnium terrarum, res novas Ruthenicas, atque alias calamitates praeteriti saeculi. Unus horum, in quo legi potest carmen Silii Italicii de bello secundo Romano contra Carthaginenses, etiam accepisset (si ei fuissent aures) nuntium mortis reginae Anglorum Victoriae.

Insuper laetor, quod omnia opera Taciti nunc sunt mihi - annales habeo, historias, tractatum de origine et situ Germanorum, dialogum de oratoribus, vitamque Agricolae soceri. Aspicite, lectores, meum thesaurum; ut opinor, lautior et pecuniosior sum Crasso, cum has maximas divitias possideo domi:


Quamquam gravissima affligor tristitia, quae nec originem suam nec - quod maioris est momenti -  finem ostendit, minime desperandum est mihi. Immo debeo exemplum Corneliae matris Gracchorum imitari, ut fruar conspectu mearum deliciarum. Libri enim, cum sapientiam scientiamque tum voluptatem magnam afferunt lectoribus. Itaque vos exhortor, discipuli vel etiam magistri, ut sententias maiorum legatis, eoque modo sub umbra scriptorum semper vigescatis.

4 comments:

  1. Gemmae pulcherrimae tibi sunt!

    ReplyDelete
  2. Jurisconsultus sum et nonnulli clientum meorum perdivites sunt. Ergo miliones dollariorum persolvere possunt emere unam picturam vel unam sculpturam. Nihilominus me aestimo divitior quam illos (et illas) ob libros meos (etiamsi ilbri mei pretiosi non sunt). Ecce donarium meum: http://www.librarything.com/catalog/Jeffarooo Attamen si amittam bibliothecam meam, etiamtum me aestimem divitem esse quia possido poemata pulchra in memoria mea.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Maxime placet mihi tua bibliotheca - quoque fruor tragoediis Guilielmi Shakespeare fabulisque a Cormac McCarthy scriptis. Spero te plures libros adepturum esse, ut impleas tuam villam libris!

      Delete