Wednesday, 29 March 2017

Hei mihi, quid feci?

Die Mercurii praeterito relinqui codex meum in camera, ubi magister nos solet latinas litteras docere. Infeliciter non modo commentarios de itinere in Germaniam scripsi in hoc codice, sed etiam exposui cogitationes 'privatas'; nonnumquam, ut satis scitis, et invidiosa et zelotypa sum. Quamquam saepe et me et alios obiurgo in his commentariis (quos nunc legitis), semper nominibus falsis utor, ne quis sciat quem exprobrem. In codice autem nomina vera inveniuntur variorum discipulorum magistrorumque, nam false ducebam neminem esse lecturum has nugas latine scriptas.

Heu me miseram! Nam codex relinqui, ut supra demonstravi, apud magistrum huius sermonis, qui sine dubio latine legit. Spero - quamvis frustra - eum non omnes paginas legisse, sed tantummodo primas, quia in ultima parte codicis discipulam quendam lacessivi contumeliis. Nec sine causa; ira enim cor meum eo tempore gubernabat. Cum autem, ut saltem credo, magister cuncta nefanda iam ex litteris infelicibus didicerit, nihilominus ex imo corde spero fore ut mihi det veniam. Temeraria verba et crudelissima scripsi, nec dubio quin stultissima fuerim, minime autem sentiebam fore ut has querimonias legat alius, nedum magister benignus. Minime, inquam, putavi hoc futurum.

Nunc scio me oportere cautam esse, ne casu codicem magni momenti rursus amittam. Sed numquam iterum, ut verum dicam, sententias meas in codice scribam, difficilius enim mihi videtur libros mecum servare quam cogitationes, quae versantur in recessu animi. Insuper haud debeo verba calumniosa de aliis scribere, quamquam saepe irascor, quia nullum facinus, quamvis obscurum, latet in tenebris sempiternis; in lucem omnia mala prodeunt, ut plane possunt ab omnibus conspici. Fortuna enim omne genus peccati vehementer odit, quapropter peccatorem vecordem percutit gladio Iustitiae. 

Cavete igitur, lectores, ne male dicatis aliis vel amicis vel inimicis. Semper est vigilandum, ne forte reveletis quid sentiatis. Hominis quidem est invidere atque etiam detestare, stulti autem nomina inimicorum coram omnibus pronuntiare. Sine dubio magister nunc credit me cum iniquam esse tum inhumanam. Quod maxime dolet mihi, nam maxime cupio approbationem laudesque eius mereri. 'Cupio' dicam? Immo oportet 'cupiebam' scribere; iam enim legit codex, quocirca mala mea omnia, quae teneo in corde menteque, nunc scit et me profecto parvi pendit. 


2 comments:

  1. Prōfectō nihil timenda est. Omnium prīmum, codicem nīmīrum nōn lēgit. Magister sum, nec meā ullum minus interest discipulōrum cōgitātiōnibus ad sē destinātīs, quāvis linguā expressīs. Deinde, sī Latīnitātis magister est, scit sine dubiō omnēs hominēs vitiīs, jurgiīs, rixīs, invidiīs præditōs esse, nec quemquam reprehendet tālium cōgitātiōnum causā. Dēnīque, verī simile tēcum dē eīs quōs increpās prorsus stat.

    Sine cūrā sīs, tē obsecrō!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ob consolationes ago; nihilominus credo magistrum legisse codicem. Intrantibus discipulis enim sic dixit: "Nemini vestrum, ut credo, est hic codex." Ubi autem dixi codicem esse meum, respondit mihi licere id auferre, 'si placeret'. Quam ob causam, ut opinor, sciebat - atque adhuc scit - quid scriptum esset in codice infausto. Spero tamen te recte dixisse...ut enim adulescentes solent, nonnumquam mala fingo, quae non sunt.

      Delete