Thursday, 9 March 2017

Heu prodigia, heu omina!

Nonnumquam praesentio provideoque futuras calamitates. Hodie nescioquid gravat mentem pondere curarum; excrucior, nequeo tamen cognoscere quicquid accidat, nec varii eventus rerum noti sunt animo. Quam ob rem nescio, sed scire cupio, utrum contingant optata an adversa mihi. Quare autem angor? Valeo enim, et bene disco; cotidie laudes accipio a magistris amicisque. Nihilominus nebula quaedam tenebrosa occultat solem, et caligo oculos operit. Caeca igitur erro per urbem, desipiens sed sapientiam quaerens. Utinam videre possim finem proeliorum nutumve fortunae!

Duco vos, lectores, etiam saepe praesentire caedes, mala, iurgiaque: itaque dicite mihi, si possitis (difficile enim videtur mihi haec omnia verbis fateri), quomodo debeam depellere curas atque adipisci quietem, qua maxime indigeo. Nam natura homines ducit ad amorem pacis; ego vero semper trahor ex tranquilitate in perpetuam anxietatem.

Assidue disco, opinor autem me esse pigrissimam; cotidie latine lego, iudico tamen me pessime loqui latine. Nunc obdormire possum, quia genera tria medicamentorum quaque nocte sumo; nihilominus saepissime metuo, ne somnium a me fugiat. Ut verum dicam, quamquam fruor litteris latinis, et colloquiis amicorum, vita mea cingitur doloribus tormentibusque. Volo quidem melius scribere, facultas vero deest; ex imo corde scientiam diligo, ingenio tamen bono careo.

Cupio fieri magistram inque universitate res gestas vel etiam hunc sermonem docere, sed impedimenta multa mecum sunt trahenda, quae adeo animum frequentant ut otium mihi desit ad omnia enumeranda. Nihilominus exempla pauca proferam: mihi sunt metus, haesitatio, timor, dubitatio, invidia, levitas, inconstantia, ira, temeritas...in scriptura tantummodo septem peccata capitalia inveniuntur, in corde meo autem potestis magnam copiam vitiorum percipere.

Fortasse me 'falsam prophetam' vocatis; fortasse etiam putatis me fremere sine causa, ut ab omnibus animadvertar. Haec verba autem produco non ex ore, sed ex imo corde, ubi nihil praeter cogitationes privatas versatur. Scio enim fore ut quicquid mali mox accidat mihi, quod valde, ut satis scitis, timeo; metus tamen haud affert sapientiam. Quid tandem eveniet, qui erit exitus spei, quae calamitas ruet super meum caput? Dira omina video, quae interpretari nequeo, sed sentio me esse casuram manu fatorum, ne umquam resurgam.


5 comments:

  1. Si memini recte, discipula Stoicorum es etiam ei docebant amplexare fatum utrum bonum an malum. Certe, facilius dicere quam facere. Nihilominus, considera eos relegere ut angor tuus imminuator.

    ReplyDelete
  2. Bene commonuisti. Hodie paulo laetior sum, quia mater carissima Londinium iter heri fecit, ut me videret.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Euge! Matres meliores quam Stoici sunt!

      Delete
  3. Verba tua mei animi delectationem excitat, in primis quod sinceritatem tuam percipio. Etenim, cum iam per quattuor annos anxietate laborem, bene scio quid sit calamitates futuras vitae nostra appropinquantes praesentire etsi omnia apud nos bene se habent. Nescio utrum iam scias illius caliginis causam quae vitam tuam obumbret, sed tamen forsitan utile sit tibi aliquid manibus tuis facere corpusque tuum exercere. Texere igitur seu pingere seu imagines cartaceas manibus facere una ex parte mea sententia multum te iuvare possunt ut sollicitudines relinquas. Altera vero ex parte, corpus exercere magni est momenti ut curas depelleas, namque in corpore exercendo cerebrum substantiam quaendam creat quae efficit ut bene sentiamus. Hoc modo aliquantulum quietem recuperabis, si ter vel quatter in septimana illud facere conatus eris. Praeterea, ne cruciaveris ob peccata quaedam. Illae enim animi debilitates potius quam peccata sunt. Ordinare itaque illas animi debilitates vitiaque poteris quaemadmodum corpus tuum sive in crassitudinem sive in gracilitatem vertere potes. Inire autem rationem ut ordinate, id est, tranquillitate animo vivas vitae ipsae pars est. Nihilominus quaedam elementa quae sane te iuvare poterunt iuxta opinionem meam nunc iam habes. Valeas!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Spero, amice, te nunc bene valere sine ullo anxietatis sensu in pectore. Recte, ut opinor, scripsisti; heri enim cum laborarem per totum diem, ut sarcina ponderosa ad novas aedes portarem, nescio quo pacto anxietas deerat mihi et diu gaudebam. Quam ob rem hodie quoque, ut prudentissime me commonuisti, ambulabo ad bibliothecam ut corpus exerceam. Dixerunt enim prisci Romani: Mens sana in corpore sano. Insuper codices medii aevi hodie legam, ne otiose sedeam domi et turbidis mergar cogitationibus.

      Delete