Sunday, 5 March 2017

Mater optima

Heri fabulam tristem legi, cuius titulus est 'Gens Golovlyov' (ruthenice Господа Головлёвы) qua maxime fructa sum. Haec gens infelix gradatim marcescit; quamquam paterfamilias plura iugera agrorum possidet, filii ob nimium vini potum moriuntur, et filiae eius sunt meretrices lupaeque. Otium mihi fuit ad totum librum legendum, nam sedebat diu in taberna tonsoris. Ecce sparsi capilli, qui - ut Ovidius scripsit - 'iacent collo sine lege':


Hodie bene mane surrexi e lecto et magnam partem tractatus scripsi de iurgiis inter senes iuvenesque. Ut opinor, omnis adulescens nonnumquam parentem odit, non quia patrem matremque haud amat, sed quia iuvenis est novos mores cupere. Annum agens sextum decimum matri dixit me haud posse diutius cum ea vivere, false enim credebam matrem velle me cruciare verbis acerbisimmis colloquiisque inexhaustis. Insuper volebam, ut adulescentes solent, cotidie versari in conviviis bibereque immodice.

Minime autem mihi licebat ita vivere, mater enim vetuit me exire foras post cenam. Quam ob causam nolens debebam noctes agere domi, quamquam saepe matrem sic flagitavi:  "Licet aliis discipulis vinum bibere et cum pueris saltare; curnam opus est mihi tecum tempus terere sine amico ullo?" Quae verba cum audisset, mater semper idem responsum dabat: "Aliis si licet, tibi non licet." Quam sententiam minime intelligebam, quapropter oderam - quod me pudet sentire, nedum dicere - oderam, inquam, matrem carissimam. O stultitiam nefandam, o inauditam audaciam!

Nihilominus non me oportet praeteritas errores castigare, nam Augustinus - vir et sollertissimus et doctissimus - quoque diu spernebat amorem Monicae, quam decepit relinquitque. Etiam Christus Mariam deserit ut cum magistris in templo res theologicas dissereret. Plura exempla sunt, quae hic proferam: Hamlet princeps insidiatus est matri, ut maritum eius necaret (casu autem Polonium patrem Opheliae interfecit). Et Achilles consilia matris minime secutus est, sed bellatum ivit et mortuus est.

Sed haec hactenus. Ut mater semper dicebat, etiam si illustrissimis viris liceret matrem contemnere, mihi non liceret. Nunc scio, nunc intellego, matrem esse diligendam. Quae numquam me persecuta est; immo protegebat me unicam filiam adversus malefactores nequissimosque. Utinam antea, quando sub eodem tecto vivebamus, hoc intelligerem! Nulla enim melior, pulchrior, vel etiam sapientior invenitur in toto orbe terrarum. Profecto aliter sentitis, atque ita ut vos decet: matres vestrae certe benignissimae vobis videntur. Dico tamen, neque aliquis vestrum poterit mentem meam mutare, me maxime diligere matrem, quam spero in perpetuum esse valituram.

6 comments:

  1. Commentarium tuum gustavi et id in pagina mea situs interretialis "scoop.it" publicavi. Te legere vere amoenum est.

    ReplyDelete
    Replies
    1. :D gratias tibi ago! Sed ubi possum tuam legere paginam 'scoop.it'?

      Delete
  2. Hoc est nexum: http://www.scoop.it/u/bellatrix/curated-scoops

    ReplyDelete
  3. *Hic est nexus. (Ignosece mihi!)

    ReplyDelete
  4. *Ignosce.
    Ebria non sum, sed talis videor!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Immo ebria es; non autem temulenta vinō, sed sapientiā et scientiā linguae latinae!

      Delete