Wednesday, 15 March 2017

Noli cavere Idus Martias!

Hodie, ut credo, alii discipuli certe de caede Iulii Caesaris scribunt. Quam ob causam praetereo hanc rem, neque vos lectores exhortor ut 'caveatis Idus Martias'. Nam Caesares non sumus, sed miserrimi homines plebeii, neque nos oportet timere gladios inimicorum. Non dubito quin lamentabilis fuerit mors Caesari illius, qui etiam cum exteriores gentes auctoritate et metu regnaret, minime tamen potuit vim propinquiorum abarcere. Sed haec hactenus; si vultis plura de hoc illustrissimo viro legere, opus praeclarissimum Suetonii facile invenitur.

Pergam nunc ad calamitatem meam, quae - ne mentiar - tristior mihi videtur quam nex imperatoris. Hodie in bibliotheca universitatis animadverti adulescentem formosissimum. Stabamus simul in camera quadam; eum diu aspiciebam, ac is etiam me spectabat. Nihilominus silebam, quia timebam ne nimis audax et temeraria viderer ei. Ducebam enim puerum tam venustum profecto nolle mecum loqui. Cum autem vidisset permagnum involucrum in meis manibus, rogavit quidnam esset in hoc involucro.

Quae dulcissima verba cum audissem, ei statim dixi me nonnullas paginas latine scriptas portare. Infeliciter minime repperi quid aliud dicere possem, quam ob causam consilium infaustum cepi ut eum relinquerem atque ad libros pergerem. Paucissimis igitur verbis ei vale dixi: "Cura ut valeas!" Tunc statim effugi, quemadmodum milites imbelles ignavique proelia evadere solent. Nunc autem, horum omnium recordans, sentio me fuisse stultissimam. Debebam cum eo diutius loqui, forma eius enim maxime placebat mihi. Insuper, quod maximi momenti est, scio me quoque ei placuisse. Vae mihi, vae timidis! Utinam eum revisere mox possim, ut discam nomen eius. Ut tamen opinor, numquam iterum occuram ei, quia habito in urbe magna, ubi difficile fieri potest ut in via cognoscam amicum, nempe alienum...

Saepe quidem, ut mihi videtur, occasiones praetermittuntur amoris. Caesar parum timebat, ob quam causam occisus est; nos autem mortales nimis metuimus. Quid, fortasse requiritis, vereor, et quare timeo? Omnia, inquam, metuenda videntur; et iniuriam et invidiam et iram aliorum metuo. Si possem, certe remedium vobis monstrarem formidinis, ego vero ipse nescio quomodo possim cum alienis amicitiam iungere vel etiam cum iis colloquia habere.

Cum parva puella eram, solliciti parentes me duxit ad medicum, credebant enim me laborare sub morbo isto, qui vocatur 'autismus'. Sed postquam medicus a me nonnulla responsa postulaverat, nuntiavit patri matrique me haud aegrotare; immo minime placebat mihi cum parvulis aliis ludere. Itaque monuit parentes ut mihi liceret domi manere et libros legere, quoniam maxime amabam solitudinem et silentium. Ut verum dicam, duco medicum istum longe erravisse, cum enim minime placet mihi concursus turbarum, tum nescio quomodo societatem cum aliis ire deberem, etiam si id facere vellem. Dicendum quidem est me haud desiderare amicos, soleo enim mecum vivere, mecum loqui, mecum discere...nonnumquam tamen (velut hodie in bibliotheca) benignitatem hominum requiro.

2 comments:

  1. Oportet fortiter facias in militia amoris! At semper erunt tibi plures venusti pueri, quibuscum colloquaris: tot enim, quot in mari sunt pisces, ut ajunt.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Recte dicis, iam enim oblita sum adulescentis illius, de quo tam copiose in his commentariis scripseram. Cor meum, quod quidem nimis videtur instabile, nunc rursus haeret pueri T.

      Sed satis de me; quomodo tu, amice, vales?

      Delete