Sunday, 26 March 2017

Prodivi in scaenam!

Lusum est. Nudius tertius datum est spectaculum discipulis magistrisque, quam ob rem - ut iam, lectores, bene scitis - in scaenam prodivi. Ne mentiar, difficile est vobis describere gaudium, commotionem, turbamque spectatorum, in qua non modo magistros vidi sed etiam commilitiones meos, quibuscum post spectaculum diu bibebam et loquebar. Denique nos histriones venerunt ad parvam popinam ut plus vini biberemus. Cum minus placeret mihi vinum sumere, aquam ruthenicam vitae potabam, quae potio saepius vocatur 'водка'.

Nunc autem, re peracta, nescio quid potius faciam. Scio me oportere libros legere discereque, nam mox scribendum erit mihi examen de rebus gestis. Nihilominus nequeo oblivisci sententiarum latinarum, quas coram omnibus locuta sum, quam ob causam spero me anno proximo iterum in scaenam prodituram. Plane intellego cur histriones ament munus suum, plausus enim spectantium concursusque admirantium maxime delectant. Infeliciter discipula sum, non mima, nec facultas mihi est, ut histrio fiam. Mens tamen saepe recurrit ad lumina, scaena, turbaque, nec sine causa, nam omnis homo petit laudem ac claritatem spernitque obscuritatem et humilitatem.

Sed haec hactenus; non me decet, ut saltem opinor, praeteritam memorare gloriam. Stulti enim est praeterita respicere, exspectare autem futura sapientis, et prudentissimus omnium animum adicit nec futuris nec praeteritis, immo vero magnae curae est ei quam optime instantia disponere. Quapropter hodie bene mane surrexi ut graece legerem scriberemque sententias brevissimas. Infeliciter verba perpauca scio, nam abhinc unam hebdomadem incepi hanc linguam discere a magistra doctissima. Idcirco nequeo commentarios elegantissimos exponere, sed tantummodo - magna cum difficultate - puerilem hanc 'fabulam' perfeci:

ὁ Σωκράτης ἐστιν ἐν τῷ ἡμετέρῳ πλοιῳ. τί λέγειν ὁ Σωκράτης; ουκ οἶδα ἔγωγε, μωρά γάρ εἰμί. οἴμοι!

Ut videtis, necesse est mihi summis viribus laborare, ut scientiam augerem meam huius linguae. Nunc enim, ut supra scripsi, quidem μωρά sum, id est stulta; facultas deest mihi narrandi, loquendi, atque etiam legendi. Iuxta autem Senecam minorem, opera cuius philosophica maxime admiror, nihil difficile volenti est, nec dubium est quin ex imo corde velim linguam Graecam 'sub iugum mittere' et 'vincere', ut dici potest. Quare, lectores carissimi, si bona consilia ad hunc sermonem discendum possitis mihi dare, certe vobis gratias agam maximas. Nam etiam Cicero, elegantissimus Romanorum, et Graece sciebat et loquebatur; opus igitur est mihi scientia litterarum Graecarum, ut melius latine scribam.

2 comments:

  1. Gratulor tibi quod linguam Graecam discere iam coepisti. Ego abhinc octo menses plus minusve ei linguae studeo pauloque difficilius quam linguam Latinam esse mihi videtur. Etsi sunt quaedam formae linguae Latinae similis, tamen mea sententia oportet declinationes discere donec bene infixae in memoria sint priusquam aoristis studere incipere. Nihilominus recitare non est necesse namque sunt quidam libri quibus grammaticam gradatim induci potest (Rouse, Athenaze). Utcumque mihi multum iuvat scribere sive de rebus quas iam legi sive de quolibet licet barbarice faciam. Tu autem, ut videtur, hoc iam scis namque saepe in scribendo linguam Latinam (nunc Graece quoque!) exercitas, quamobrem melius meliusque sermo tuus se habet.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Tibi maxime assentior; ut autem opinor, lingua graeca non *paulo* difficilior est, sed *multo*! Scio tamen te esse callidum, quam ob causam profecto scientiam celerissime augebis tuam sermonis Graeci, si perges diligenter assidueque has litteras discere. Spero itaque fore ut mox graece loquamur...

      Delete