Saturday, 18 March 2017

Qui sunt scriptores Romani? Pars prima.

Cotidie, ut scitis, latine lego, quam ob causam hodie volo nomina scriptorum variorum vobis exponere, paucaque disserere de operibus eorum. Minime autem possum omnes uno impetu describere; si igitur velitis plura legere, exspectate partem secundam.

Caesar - Guilielmus Shakespeare tragoediam mirabilem scripsit de nece huius viri. Creditur a nonnullis ineruditis praenomen eius fuisse Iulium; saepius vero Romani eum vocabant Caium Caesarem. Cum imperator primus fuit gentis Romanae, tum rei publicae percussor ultimus.

Liber legendus: 'Gallia est omnis divisa in partes tres...' Quoque scripsit commentarios de bello civile,  qui minus mihi placent; ut tamen opinor, omnis fautor linguae latinae debet commentarios eius de bello Gallico perlegere.

Cicero - Orator et philosophus. Diceret, si nunc viveret, se esse patrem diligentem civemque fortissimum, sed uxorem Terentiam relinquit ut puellam in matrimonium duceret. Quare nescio utrum eum potius laudem an exsecrer.

Liber legendus: Orationes Philippicae in M. Antonium. Omnes discipuli legunt orationem in Catilinam praeclaram, duco autem Philippicas et elegantiores et lepidiores esse.

Catullus - Poeta iocundissimus. Amabat mulieres, vinum, et iocos. Quid plura?

Carmen legendum: Adulescentes, ut saltem credo, solent recitare carmen eius quod sic incipit: 'Pedicabo ego vos et irrumabo...' Spero tamen fore ut carmina alia legantur huius magistri. Mihi constat exemplum egregium ingenii eius esse carmen CI, cuius ultimam sententiam hic exponam: 'Atque in perpetuum frater ave atque vale.'

Livius - Scriptor sollertissimus historiarum. Non 'optimum' dico, credo enim Tacitum regem omnium scriptorum fuisse. Ut tamen iudico, quis legit (et intellegit) omnia eius opera potest vocari magister sermonis Latini. Tantummodo perlegi libros I-X, XX-XXV, et XXX ab eo scriptos.

Liber legendus: Liber XXII 'Ab Urbe Condita', in quo narravit pugnam Cannensem, quae maxima calamitas fuit rei publicae. Debetis quoque primos quinque libros legere de ortu Romanorum deque iurgiis inter Romulum et Remum.

Lucanus - Poeta summo ingenio. Ut fateor, difficile est sententias eius intelligere, sed omnibus praecellit cum mobilitate mentis tum suavitate verborum.

Liber legendus: Liber septimus 'De Bello Civile', in quo tragicum carmen proelii Pharsaliae invenitur.   Quibus ex verbis perspici potest Lucanum maluisse Pompeium imperatorem quam Caesarem. Infeliciter rota Fortunae crudeliter verti solet ferocesque spiritus frangere.

Sallustius - Opera eius facile possunt legi, etiam a discipulis. Haud vero mihi libet eius genus scribendi, quod rude ac parum elegans videtur.

Liber legendus: De bello Iugurthino. Scio quidem multis placuisse historiam eius de coniuratione Catilinae, opinor autem Iugurtham praebuisse nobis exemplum dignum memoratu. Ausus est enim potestatem Romanorum frangere, quamquam regulus Africanus erat praeditusque minimis opibus.

Suetonius - Vitas XII Caesarum scripsit. Solebat miscere maledicta, famam, laudes, atque etiam (quod paene numquam accidit) veritatem.

Liber legendus: Divus Iulius, ex quo discimus unde venerit sententia 'Veni vidi vici', et plura alia de amoribus Caesaris - qui, secundum Suetonium, olim amatorem fuit regis Bithyniae. Fortasse requiritis: 'Estne verum?' Equidem fateor me minime Suetonio credere, sed mihi tamen placet rumores legere. Insuper debetis, si otium est vobis, vita Tiberii ab eodem auctore scripta legere.

Tacitus - Si domus mea urerer flammis, quapropter nequaquam possem universam bibliothecam mecum portare, certe opera Taciti servarem. Satis verborum iam in praeteritis commentariis, ut saltem mihi videtur, de hoc magistro scripsi, nequeo autem ingenium vim leporemque eius praeterire. Itaque ignoscite mihi, lectores, quod saepius nomen orno Taciti cumulatis laudibus.

Liber legendus: OMNES LIBRI eius legendi sunt! Et historiae, et annales, et dialogus de oratoribus, et Germania, et Agricola...omnia Taciti opera, inquam, legatis et discatis.



4 comments:

  1. Eruditione Latinitatis tuæ, opere tua commentaria in toto (hunc ad situm necnon ad Wordpress) legendi nuper profecto obstupefio. Abhinc quot annos linguam discere incoepisti?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias, lector benignissime, tibi maximas ago ob laudem. Incepi hunc sermonem discere mense Decembri anno MMXIV, id est, abhinc II annos (et III menses).

      Delete
  2. *nuper INCOEPTO.

    Primum igitur commentarium post tantum ANNUM SEMIS edidisti? Tu, ut opīnor, vere "genius," ut dicatur, es.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Ita, primos scripsi commentarios mense Martii anno MMXVI, qui in pagina 'Wordpress' legi possunt. Minime tamen duco me esse discipulam magni ingenii. Etiam nunc errata nonnulla invenire potes in meis sententiis.

      Delete