Tuesday, 28 March 2017

Vanescit absens...

...et novus intrat amor.

Iocor; hodie novo amico occurri, quem certe non amo, sed mihi tamen placet plura de hoc adulescente scire. Bene enim intellego eum esse Romanum, habereque capillos crispos, et litteras anglicas nunc in eadem universitate discere. Die proximo Solis, nisi fallor, ibimus ad tabernam ut cenemus et loquamur; mox igitur, lectores, spero me plures commentarios de hoc adulescente scripturam esse. Primum autem necesse est mihi nomen ei attribuere...quod sit, si placeat vobis, 'Romanus'. Ut enim supra demonstravi, natus est Romae atque idcirco civis Romanus est.

Amici sumus - non amatores, magis enim diligo T., de quo carmina copiosa exposui. Diu tamen mecum cogitabam, et certior facta sum me haud decere T. frustra concupiscere. Fortasse amica altera est ei, fortasse puellae ei minus placent quam pueri...saepe dicitur difficile esse causas fingere amoris, difficilius vero mihi videtur rationem discere fastidii. Insuper T. et disertus est, et callidus, et - quod vix audeo dicere - pulcher. Nulla potest eum superare, quam ob rem nullae licet eum diligere. Ut enim scripsit Erasmus, magister sapientissimus: 'Aequalis aequalem delectat.'

Sed quid dicam? Saepius, ut saltem videtur mihi, nugas pueriles fabellasque vanas garrio. Me oportet omnia haec relinquere ac pergere ad res maioris momenti. Ut exemplum proferam, hodie accepi litteras ab amica quadam benignissima, quae mihi misit imagines spectaculi, de quo satis in praeteritis commentariis iam narravi. Etiam volui imagines aliorum histrionum vobis monstrare, nesciebam autem utrum iis hoc placeret necne. Ecce tamen ego in scaena:

                                                                       "Eheu!"

Maxime placet haec imago, nam mihi sunt rosae albae, quemadmodum Iulia in septimo capitulo operis Orbergis - cuius titulus est, ut omnes bene sciunt discipuli, Familia Romana - flores ante nasum tenebat. 


Etiam valde hanc ultimam amo. 'Quid facit puella?' 'Puella rosas in terram iacit.' 'Cur iacit puella rosas in terram?' 'Nam irata est.' Et cetera...




2 comments:

  1. Immō, "nūgæ puerīlēs fābellæque vānæ," ut tibi rēs maximī mōmentī hāc in vītā nostrā nomināre placet, amplectendæ sunt potius quam contrā. Nam quid aliud quam amor, cum philia, agape, tum eros, ad omnium operum hūmānōrum fundāmentum jacit?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Recte dixisti. Cum tamen semper mens occupetur amoribus, vel potius dicam, imaginibus amoris, nequit insidias Fortunae cavere. Ut exemplum dem, nuper meum 'diarium' latine scriptum relinqui apud magistrum...sed potes plura de hac calamitate in nuperrimis commentariis legere.

      Delete