Sunday, 23 April 2017

Comitia Gallorum

Hodie cum surrexi, litteras ab amica Claudia accepi, quae me exhortae sunt ad nuntios hodiernos legendos. Dixit enim tempus comitiorum rei publicae gallicae adesse. Equidem suffragium darem Ioanni Mélenchon, si possem; ut autem videtur, pugnandum erit Marinae Le Pen Emmanuelique Macron, nomen enim principis ex nutu populi pendet, non ex mea voluntate.

Infeliciter non dubito quin uterque praeses sit malus. Marina odit peregrinos atque exules punit, quam ob causam duco eam nescire quid sit iustitia, nec sequenda est imperatrix, quae tam iniusta et crudelis videtur. Quod ad Emmanuelem attinet, minime placent mihi avaritia uxorque eius; argentarius dives est, qui duxit suam magistram (!) in matrimonium. Bene intellego me haud debere candidatos repudiare 'uxoris causa', ut dici potest, attamen nequeo aequo animo hanc rem ferre.

Nihilominus, cum credam nonnullos gallicos meos legere commentarios, vos lectores ex imo corde exhortor ut suffragia detis Emmanueli, Marina enim et fatua et improba videtur. Certe nocebit patriae populoque gallico, qui numquam humilis erat, sed semper per saecula saeculorum se praebebat fortem, animosum, virilemque. Noli igitur eligere Marinam, quae expellere vult alienos; quod factum mihi constat contra cum naturam ac voluntatem Gallorum esse tum mores humani generis. Cedat, inquam, odium rationi! Homines sumus, non bestiae, quae solent frates relinquere 'sub cultro', id est 'in maximo periculo'. Eligite, precor, caritatem, humanitatem, virtutemque; quamquam femina Emmanuelis fortasse etiam vobis displicet, is tamen dux longe melior erit quam Marina insanissima.

Fortasse mihi scribenda est 'vita divitis Marinae'. Filia enim est Ioanni Mariae Le Pen, quem patrem - o ineffabile nefas! - coram senatu populoque abhinc paucos annos repudiavit. Ex quo videtis quanta ambitio inest Marinae istae, quae sine ulla haesitatione genitorem respuit ut potestatem adipisceretur. Nolo autem hoc opus incipere, cum enim scripsissem vitam Donaldi Trump, iste vicit et nunc dux est civitatum foederatarum...plane videtur me haud debere fabulas de publicis hominibus narrare. Iocor; sed rursus vos, lectores, obsecro ne suffragia detis Marinae nequissimae. Carmen quondam legi et amavi, quod, nisi fallor, sic latine redditur:

Primum socialistas prehenderunt; non intercessi, nam socialista non sum.

Deinde operarios prehenderunt; non intercessi, nam operarius non sum.

Tunc Iudaeos prehenderunt; non intercessi, nam Iudaeus non sum.

Denique me prehenderunt, et nemo superfuit ut servet me.

Friday, 21 April 2017

Anceps fides

Hodie collocuta sum cum quadam magistra religionis Iudaeae, quae me exhortavit ut quam citissime conversionem ad eius fidem facerem. Nihilominus adhuc nescio utrum debeam Iudaea fieri necne. Mihi placent sententiae theologicae Iudaeorum, sed Iudaei etiam credunt in Deum unum omnipotentem, qui, ut saltem opinor, nusquam nisi in fabulis parvulorum invenitur.

Quis enim potest bella, morbos, vel etiam peccata hominum refrenare? Insuper Deo non confido, quoniam hic mundus et turbatus et infelix videtur; si Deus esset, qui liberos mortales diligeret (ut scriptum est in sacra scriptura), profecto haud nos ita cruciaret. Sed vita nostra, ut verbis utar miserrimi Job, est 'militia super terram'. Cum Deus neminem adiuvet, plane videtur eum non esse; quem etiam si meis oculis viderem, certe haud colerem, minime enim placet mihi laudare tortorem carnificemque humani generis.

Nolo tamen in his commentariis plura haeretica verba proferre. Igitur nunc pergam ad laetiora, vel potius 'tristiora' dicam, heri enim spectavi pelliculam brevem, in qua audivi vocem adulescenti mellifluentem...quae adeo mihi placuit ut alteram pelliculam aspicerem. Vox non modo blandiens erat, sed etiam familiaris; certior facta sum me iam audisse hunc cantantem puerum. Nesciebam tamen ubi hanc vocem audissem...Repente tandem animadverti cantorem istum esse primum amatorem, quem in praeteritis commentariis vel Germanicum vel Caesarem nominabam!

Heu, cum enim valde admirabar vocem eius, tum fateor vobis nonnullas lacrimas ex ore meo guttim cecidisse. Non dubio quin adhuc eum desiderem; quem non modo visere cupio, sed etiam tangere, amplecti, osculari. Nihilominus scio hanc spem esse et vanam et inanem, is enim minime vult me videre, quam ob rem fugiendus est mihi conspectus eius, quemadmodum exules solent bona patriae carissimae relinquere ut incommoda alienarum terrarum petant. Mihi constat amatrices despectas similes esse serpentes, quae 'pulverem lingunt', quia sub terra vivimus, nec audemus ad desideratam lucem, id est ad amatum, appropinquare. Repam igitur in perpetuum sub pedibus hominum, versaborque in luto sordisissimo tristitiae, usque ad diem adventus Germanici, qui me educet. Haec omnia quidem spero, non autem exspecto; scio enim meam spem esse, ut supra scripsi, inutilem. Nequaquam tamen fieri potest ut has animo propellere curas, quae in meis medullis, visceribus, ossibusque inhaerent.

Wednesday, 19 April 2017

Pro Iudaeis

Nuper multa opera 'adversos Iudaeos' legebam, scribebam enim sermonem meum de theologicis rationibus medii aevi, de quo iam satis indicavi in praeteritis commentariis. His autem lectis, et misereor Iudaeis et admiror fortitudinem huius gentis, quae a Chistianis per multa saecula oppugnabatur, sed tamen superfuit tantis doloribus persecutionibusque. Quam ob rem spero me mox scripturam esse opusculum 'pro Iudaeis', nam maxime cupio hunc populum laudare ac verbis extollere.

Hodie vero otium non est mihi ut tales sententias exponam. Maxime esurio, prandium enim haud sumpsi, cum debuissem medicum arcessere clavesque aedium alicui dare. Nunc vesperascit, quapropter cena coquenda videtur, sed fateor me esse ituram ad popinam ut cibum sumam. Difficile enim videtur cenam parare sapidissimam domi. Utinam mater carissima adsit; illa beata mulier optime scit hordeum coquere et assare carnem, ego autem tantumodo iusculum mihi parare soleo. Mihi etiam placent cucumeres, quibus heri libenter fructa sum:


A Suetonio traditum est nobis hoc genus holeris quoque Augusto imperatori placebant. Ut verba huius scriptoris illustris utar: Sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut recens aridumve pomum suci vinosioris. Equidem minime volo panem madentem aqua gustare, quod cibum terrible et visu et auditu est...nec libet mihi pomum acerbum vorare. Nihilominus vellem, si hoc fieri posset, una cum Augusto lactuculas cucumeresque comedere.

Ut fortasse videtis, in his commentariis nimis copiose de nugibus garrita sum. Re vera meum consilium coram vobis lectoribus pronuntiare volo, haud vero ausa sum dicere quid sentirem. Fateor me cupere Iudaea fieri, quam ob causam necesse est mihi fidem repudiare Christianam. Nihilominus hoc consilium adhuc est incertum, et cotidie huic rei animum adicio, ut discam quid optime faciendum sit.

Monday, 17 April 2017

Epistola ad Venerem

Quidni, cum flamma saevi amoris parva quidem primo vapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans inmodicis ardoribus totos amburat homines? 

- Apuleius, Metamorphoseon, Liber VIII

Veneri deae salutem pulcherrimae plurimam dico.

Hodie consilium cepi tibi scribendi, maxime enim cupio ex te discere quae sit natura amoris. Difficile enim mihi videtur amorem intelligere; hic effectus et rapidissime evanescit et citissime renascitur in cordibus animisque. Quapropter vix possum amorem detinere, qui nullum sequitur consilium humanum, immo autem sua sponte affluit et defluit. Ob quam levitatem saepe bella pugnabantur; ut exemplum proferam, filius tuus Aeneas paene necatus est una cum propinquis Troianis propter libidinem fratri scelestissimi. Ut plane videtur, maximae incenduntur querellae amoris causa, quam ob rem opus est tibi tua facta defendere ab indignatione nostra. Dicis enim te esse matrem, adiutricem, fautricem: amor vero, qui ex te processus est, nihil praeter dolorem affert nobis.

Primum volo scire cur amor tam incerta instabilisque sit. Ab sapientibus enim dicitur amorem esse fundamentum rei publicae et vitae fulcimen; quod si ita sit, ponimus pedes super harenas volatiles, atque habitamus in summo scopuli fastigio. Cur itaque, mater cupiditatum, caducum hoc statum tribuisti amori? Quare, si licet id postulare, vehementer crucias nos mortales? Ut opinor, dea, te multo melius decet naturam amoris mutare, ut nihil immutabilius inveniatur in toto orbe terrarum quam amor.

Insuper dic mihi, beata, cur soleamus amare eos, qui nobis invideant. Tanto enim ardentius amatum diligo, quanto vehementius ille me odit. Etiam traditur fuisse amatores, qui contra voluntatem parentum amabant. Exemplum tibi ostendam Thisbes Pyramique, duorum infeliciorum, qui mortui sunt ob tuam culpam. Fuerunt, inquam, adulescentes, innocentes, fideles; cur sine causa iis nocuisti? Esne zelotypa, omnipotens? Equidem credo te amatores non adiuvare, sed odisse. Amo T., nullo autem modo fieri potest ut amorem accipiam eius; nec licet mihi amorem ei ostendere meum. Desine, dea, nos corrumpere vanis imaginibus beatitudinis, nam a te huc et illuc iacimur, quemadmodum nautae in tempestate iniurias maris patiuntur. Muta, precor, naturam amoris, ne semper quaeramus fugientes fugiamusque quaerentes.

Etiam redde rationem, si possis, quare haud possumus beate vivere sine amore. Solitudo enim urget animos ad exsequendum damnum, et secum portat mala diversa, scilicet tristitiam, timorem, et dolorem. Ut supra demonstravi, summis viribus laboribusque petendus est amor, quapropter saepius vires deficiunt quam amorem capimus. Saepius itaque non modo soli relinquimur in terris alienis, sed etiam debemus sustentare tormenta solitudinis. Haec iniuriae coniunctae mortales cum vexant tum cruciant. Serva igitur tuos liberos clamantes, atque onus nobis alleva, ne, supra modum gravati, cadamus inauditi et indefensi.

Plura alia scire cupio, nolo tamen te lacessere querimoniis interminabilibus. Scribe, suavissima, vel ostende mihi exspectanti quid sit amor, et quare debeamus sub iugum amoris in perpetuum laborare. Sis benigna, quaeso, et noli spernere preces postulationesque meas. Haec enim te rogo non pro me, sed pro omnibus hominibus huius mundi huiusque saeculi. Spero, dea, me mox esse adepturam responsum tuum.

Valeas semper, et dic tuo marito Vulcano salutem.


Saturday, 15 April 2017

Bibit puella in taberna

Hodie reversa sum in tabernam ut potiones sumerem. Omnes discipuli hodie una cum amicis parentibusque celebrant festum passionis Dominici; ego autem, cum nulli mihi adsint propinqui, concelebro diem festum una cum comitibus meis, quorum nomina sic pronuntiantur: 'Vinum' et 'Cerevisia'.

'Vinum' est adulescens formosus, qui semper me adiuvat ut animum defatigatum laxem. Infeliciter vero habitat in poculis, et citissime exhauritur. Dico 'Cerevisiam' esse puellam gemmis auroque ornatam, quae persaepe mihi suadet ut labores cogitationesque deponam. Iocor; fortasse tamen quoque intelligitis voluptatem, quae in potionibus invenitur. Amici et veniunt et abeunt; hi autem comites facile arcessuntur, vivunt enim in omnibus tabernis huius mundi.

Intermissis maximis curis, cum tabernario Hispanico de nugibus collocuta sum. Ex eo didici quomodo tubera in terra crescant; socer eius enim agros magnos possidet haud procul ab urbe Barcelona. Tubera vero minime placent mihi, quia ex consuetine cibum rusticum malo quam delicatum. Tabernarius etiam mihi multa narravit de oppido Granada, quod diu erat sub potestate Musulmanorum regum, quam ob causam inibi aspici possunt regiae pulcherrimae.

Quae omnia cum audissem ex ore tabernarii, maxime cupiebam iter facere ad terras Hispanicas ut haec mirabilia viderem. Nihilominus hoc anno debeo Londinii aestatem agere, quoniam desunt mihi et pecunia et otium. Spero tamen me mox esse visuram Claudiam amicam, quae vult - ut saltem in litteris scripsit - ad Britanniam venire ut artem 'ingeniariam' discere. Quoque videbo, diis adiuvantibus, amicam alteram cui nomen est Nadia. Nihil de ea in praeteritis commentariis exposui, quamquam iam diu volo aliquid de ea dicere. Ne longa sim, et venusta est et callida; haud dubie anno proximo ad hanc urbem veniet ut scientiam adipiscatur artis medicae.

Spero, lectores, vos hodie manere domi ut mortem resurrectionemque Christi celebretis. Ut saltem credo, parvulum refert utrum credatis in eum necne; nam Iudaei etiam sollemnitatem his diebus celebrare solent. Quapropter quiqui sitis exopto vobis faustum felicemque diem festum, absque bellis, terrore, vel etiam iurgiis. Filius Dei advenit in terram et mortuus est, ut pacem donaret nobis; quam ob rem, precor, sit pax in toto orbe terrarum, quae nil affert hominibus nisi bonum.

Thursday, 13 April 2017

Avia carissima, educatrix dulcissima

Avia mea aegrotat; nunc iacet in valetudinario, vel potius 'noscomio' dicam, una cum aliis aegrotis. Spero fore ut quam citissime a chirurgo sanetur. Infeliciter nequeo eam videre, habitat enim Asiae, nec licet mihi extemplo laborem deponere atque iter longissimum facere. Nihilominus diu collocutae sumus, et dolor eius maxime mihi dolet, nam aviam ex imo corde diligo.

Mulier est cum summa benignitate tum summo ingenio; cum parva puella essem, solebat cibum sapidissimum mihi dare, quam ob causam nunc pinguis sum. Iocor, sed adeo tamen placebant mihi epulae eius ut spernerem dapes popinarum. Insuper omni vespera narrabat mihi fabulas, quae videbantur et lepidae et elegantes; in gremio eius sedebam et discebam linguam sinicam. Nomen ei est Melissa, quod idoneum mihi videtur, ex enim eius lingua sermo fluebat dulcior melle. Semper sciebat quid dicere deberet, ut consolationem afferret maerentibus; saepe curas meas levabat bonis consiliis.

Heu, heu, vehementer metuo, ne avia dilectissima crucietur morbo cruris! Nequit enim ambulare, quamquam antea solebat a prima luce usque ad noctem consulere liberis nepotibusque. Cibum cotidie parabat, nec umquam hanc partem domestici laboris concedit ancillae. Insuper ludebat cum parvulis, et puellis et puellis, maxime enim fruebatur vocibus, nugibus, iocibusque liberorum. Nunc autem iacet super lectum, nec cibum sumere potest praeter dolorem. Ex quo didici fortunam esse crudelem ac caecam, quia avia mea numquam ulli nocuit, nihilominus vero concussa est turbine saevo aegrotationis.

Cum dies appetat passionis Dominici, orent, precor, sancti, beati, angelique pro avia dulcissima! Praesertim beatam Annam exhortor, matrem Mariae et aviam Christi, ut auxilium det aviae. Ut scitis, cotidie inter haeresiam religionemque vacillo; si vero Deus possit aviam sanare, eum patrem certe amplectar nomenque eius laudem. Scio tamen me haud decere ita 'Dominum tentare'; nihilominus vereor, ne avia patiatur tormenta corporis, et nescio quo modo debeam ordinem sanctorum invocare, etiam cum indigeam et consolatione et auxilio eorum. Nec multum refert utrum Deus audiet meam clamorem necne; ego mortalis nullum responsum a superis peto. Sileant, inquam, et taceant, dum avia valescat!

Tuesday, 11 April 2017

Habebo orationem in congressu!

Omni aestate, ut fortasse scitis, discipuli magistrique rerum gestarum medii aevii solent ad congressum maximum universitatis 'Leodis' ire. Ut verum dicam, nescio quo modo latine reddam adjectivum 'Leeds'. Nisi fallor, Beda venerabilis usus est verbo 'Leodis', ut urbem nominaret. Nequeo tamen universitatem vocare 'Leodiensem', nam 'Leodiensis universitas' invenitur in terra Belgica, ubi Université de Liège nominatur. Spero igitur, lectores, fore ut aliquis vestrum me doceat quo pacto adjectivum recte scribam civitatis huius, quam anglice 'Leeds' nuncupamus.

Sed haec hactenus; nolo enim tractatum de nominibus urbium scribere. Immo vobis pauca nunc dicam de oratione, quae facienda erit mihi in congressu. Contuli varia opera Petri Abaelardi, Thomae Aquinas, Bernardique Claravallensis de iudaeis, atque inveni nonnullas similitudines in verbis eorum. Quam ob causam sermonem faciam de sententiis rationibusque, quibus hi magistri clarissimi utebantur ut contra iudaeos docerent.

Fortasse vero requiritis quare hanc causam elegerim. Ut enim scitis, iudaea non sum, et fateor me haud multum scire de moribus huius gentis. Volo tamen de historia eorum publice disputare, homines enim huius saeculi saepe iisdem rationibus utuuntur ut maledicant alienis. Aquinas oderat iudaeos et credebat illos esse distinguendos habitu, nam accipiebant 'usurias'. Feliciter hoc saeculo amici sumus iudaeorum, nec contumelias huiuscemodi iis dicimus...nihilominus adhuc, inquam, timeo alienos, forenses, exulesque.

Quod odium mihi videtur et inveteratum et infestum. Sumus enim liberi peregrinorum; proavi nostri iter per orbem terrarum fecerunt ut noves melioresque urbes colerent; propter facta eorum nunc fruimur abundantia, beatitudine, paceque. Minime igitur nos decet peregrinos repellere vel etiam fastidire; verum nihil ridiculosius leviusve cernitur in hoc mundo quam alienus qui alios alienos repudiat.

Quomodo autem possumus peregrinos accipere? Inopia enim  munificentiam gravat, et metus penuriae lacessit caritatem. Insuper nonnulli peregrini, qui volunt cives regni nostri fieri, malefactores et nequissimi sunt. Quapropter ab his egentibus abhorremus, nec sine causa. Ut tamen opinor, nos oportet bonos a malis secernere, neque omnes repellere, ne paucos inimicos accipiamus. Sed laboriosius est hoc consilium sequi quam intercludere portas infelicibus parvulis, et omnis homo respuit laborem. Quam ob causam vivimus in terris pacatis, nec animadvertere cupimus cruorem, vastationes, depopulationes, rapinas, feritatem...quae diversa mala mox, ut saltem credo, in nos ruunt. Nequit enim pax simul cum bello stare, et malum saepius bonum opprimit. Noli, precor, me vocare Cassandram prophetissam incommodorum; immo audite, lectores, et cavete, et fratres adiuvate, ne nos omnes undis mergamur ignaviae.

Sunday, 9 April 2017

In vino ebrietas

Heri, ut infeliciter soleo, nimis bibi; quam ob causam prima vigilia obdormivi, vel potius dicam, stupefacta sum super pulvinum ingenti vi potionum. Hodie bene mane surrexi propter dolorem capitis, qui me vehementissime cruciabat atque adhuc cruciat. Poculum totum aquae statim exhausi, et rursus somnium cepi, sed post paulum strepitus curruum me turbavit excitavitque. Me miserrimam! Cupiebam enim ex imo corde diutius dormire, ut differrem crapulam.

Nunc sedeo in triclinio, et quamquam summis viribus conor cibum sumere, nequeo frustulum panis gluttire. Ut videtis, vinum minime prodest mihi, nullam enim temperantiam exerceo, immo autem abutor vino et sine fine bibo, quemadmodum sitiens equus appetit flumen atque aquam fluentem sorbet.

Iamdudum dico me numquam iterum esse bibituram; ut tamen plane videtur, vinum nimis vehementer me sibi allicit. Sicut enim adulescens formosus venustusque, vinum maxime placet cordi. Adeo suscitat amorem ut difficilissime a facie adulescentis, id est a poculo, oculi leventur. Quidnam, vos rogo, pulchrius potione micanti invenitur in hoc orbe terrarum? Vidi, inquam, muros longissimos sinicos, regiam praeclarissimam regum Francorum, atque etiam agros fecundos terrae Australiae. Nihil tamen umquam aspexi, quod magis sensibus placet, quam vinum.

Quamquam laudes expono vini, noli credere me esse bibacem. Nam haud saepe 'Graeco more', ut prisci dicebant Romani, pocula exhaurio. Insuper bene cerno mala omnia, quae procedunt ex ebrietate intemperantiaque. Ut exemplum proferam, caput adhuc mihi dolet, quamquam iam remedium sumpsi. Non dubio quin vinum gustum delectet, sed rationi magis placet scientia, quae non in poculis versatur, sed in libris. Etiam discimus ex operibus Senecae minoris esse sapientis secundum rationem vivere neque praeceptis oboedire cupiditatum variarum. Mihi quidem constat cupiditates semper esse insatiabiles, quae nec modum ponunt nec finem. Ratio autem affert satietatem sine taedio, abundantiam sine luxu, copiamque sine immoderatione. Vos igitur, lectores, exhortor ne vinum petatis, immo vero altiora delectamenta quaeratis animi.

Friday, 7 April 2017

Vae hypocritis!

Hodie cum quodam amico ad templum ivi iudaeorum. Haud iudaea sum, attamen maxime volui spectare ritus huius populi sacros. Cum vivebam in Australia, quondam hospes fui iudaeorum, et maxime placuerunt mihi benignitas, munificentia, prudentiaque huius gentis. Saepe enim hospites ad convivia dapesque invitant, ubi omnes et 'gentiles' et iudaei fruuntur cibo sapidissimo. Quamquam credo me adhuc esse Christianam (fides mea erga Deum anceps videtur), doleo quod nonnulli Christiani spernunt pauperes nec umquam hospitium dant illis, qui auxilium petunt.

Ut exemplum proferam, recordor me olim cognovisse - id est amavisse - amicum Z., qui credebat in Deum, cotidie orabat, et persaepe veniebat in ecclesiam ut agmen sanctorum laudaret. Minime tamen intellegebat haec verba Christi: 'Diliges proximum tuum, sicut teipsum.' Immo semper despiciebat egentes, parvi aestimabat mulieres, et, quod cum nefas est facere tum me pudet narrare, obiurgabat suam miserrimam sororem. Ex hoc facile intellegi potest, ut magister noster Augustinus sapienter scripsit, parietes non facere Christianos. Licet, inquam, in coenobio habitet vel etiam induat vestimenta pontificis, Z numquam 'verus Christianus' erit. Nescit enim proximum, alienum, inimicumque amplecti.

Opinor quidem vero Christiano minime opus esse aqua baptismi. Immo eum oportet, si ad beatum statum tendere cupit, vestigia sequi Christi; debet igitur et aperte et sincere hominibus aliis consulere. Christus descendit in terram ut discipulos amaret, nec volebat punire peccatores. Immo in animo habebat labentes, debiles, mortalesque servare ab omni errore, ne perirent morbo nequitiae. Is enim magister fuit audientibus, non autem imperator, lictor, dictator...

Iam satis, ut saltem censeo, de hypocritis scripsi. Sacerdos non sum, quam ob causam minime me decet sermones exponere, quapropter nunc ad iocundiora pergam. Hodie non modo ad templum iudaeorum ivi, sed etiam ad bibliothecam, in qua soleo otium libenter terere. Inveni opus quoddam Iulii Frontinii, quem fortasse scitis fuisse scriptorem librorum duorum 'de aquaeductu urbis Romae'. Hoc opus autem, quod hodie legi, vocatur 'Strategemata'. Quod maxime placet mihi, nam in hoc libro inveniuntur facta egregia ducum praeclarorum, qui vel astu vel dolo hostes contra spem superaverunt. Nequivi librum mecum domum portare; nihilominus mox revertar ad bibliothecam, ut totum librum perlegam. Magnopere enim libet mihi discere quomodo optime depellere sustinereque possim impetum adversariorum, quia laquei, insidiae, ac genera diversa malorum semper imminent...

Tuesday, 4 April 2017

Timeo probationes

Quaestio: Quare discipula viam transivit?

Responsum: Ut probationes evitaret.

Verbum istud, 'probatio', et horrorem et dolorem excitat in cordibus discipulorum. Quemadmodum Laocoön timebat Danaos (et dona ferentes), discipuli huius saeculi maxime metuunt probationes. Haud refert utrum vivamus in Europa an Australia, in Africa an C.F.A...omnes, inquam, discentes oderunt probationes. Difficile enim est, ut saltem mihi videtur, sententias callidas lepidasque scribere in aula maxima, in qua cum commilitiones miserrimi sudant, tum magistri huc et illuc ambulant et laborantes spectant.

Ceterum censeo probationes esse delendas, quae nulli prosunt, sed omnibus nocent. Nulli enim placent innumerabiles tractatus, obiurgationes magistrorum, praeparatio diligens, atque etiam vehemens angor animi mentisque.Ne deficiat sapientia nobis, summis viribus discimus, nec ulla hora absque libris fruimur, sed sine otio conamur in mentem farcire nomina egregiorum factaque maiorum.

Vae discipulis, qui debent contra probationes proeliari! Haud licet nobis ientaculum bene mane sumere, nam cibus tardat facultatem cogitandi discendique. Immo surgimus quam citissime e lecto et statim animum adicimus rebus discendis. Saepius vero - quod me maxime pudet fateri - obliviscimur omnium, quae maximo conatu memoriae mandavimus. Quod quandocumque evenit, debemus ab initio incipere rursusque labentem scientiam gluttire.

Nonnumquam sumus fatigati, neque diutius volumus discere, attamen nequimus evadere diluvium probationum. Hoc verbo utor, nam Deus, ut traditur, magnum fecit diluvium super terras; multiplicatae sunt aquae, quae 'vehementer inundaverunt et omnia repleverunt.' Quam ob calamitatem  'cuncta mortua sunt' praeter Noe et filios eius. Sic probationes vehementissime nos discupulos persequuntur, ut mergamur sub indomitis litterarum aequoribus. Et 'salvos', clamamus, 'nos fac!' Sed nemo audit lamentationem discipulorum, neque ullum auxilium est nobis; immo perimus, vel potius dicam, a probationibus opprimimur. Cui, rogo, placent probationes? Quis tam durus, tam superbus, tam crudelis, qui probationes non vetaret, si potestas esset ei? Quem si per terras omnes perque vasta aequora peteretis, certe eum nusquam reperiretis. Quapropter vos exhortor, magistri, ut probationes deleatis, ne infelices discipuli discipulaeque in perpetuum crucientur.


Sunday, 2 April 2017

Ambulabamus in horto

Hodie una cum Romano, de quo iam multa scripsi verba, diu in horto permagno pulcherrimoque urbis Londinii ambulabam. Aspiciebamus lacum, in quo parvissimae cymbae huc et illuc navigabant, et rosas albas, quae praefulgebant sub sole.

Ne mentiar, nolueram cum eo tempus terere, duxeram enim me oportere domi manere librosque legere. Gaudeo tamen, quod egi nonnullas horas cum eo, nam loquebamur copiose de spectaculis, scriptoribus, carminibusque...puer ille cotidie anglice legit, quam ob causam maxime eum admiror, nam - ut satis scitis - italianus est, non britannicus. Insuper sermonem theodiscum summis laboribus nunc discit. Ut verum dicam, mihi optime placent adulescentes, qui semper discant nec puerili modo bacchentur. Romanum igitur amicum amo, quem puto et benignum et prudentem esse. Infeliciter scientia litterarum latinarum non est ei; si has litteras sciret, certe eum amplecterer amatorem...

Ut enim opinor, nihil amabilius est quam 'Latinitas'. Nolite, quaeso, me 'darling' anglice vocare; immo me nuncupate 'carissimam', 'dulcissimam', 'bene merentem'! Nec dubio quin malim homines disertos amare quam rudes, inciviles, barbarosve; ut exemplum proferam, si eodem saeculo floreremus, certe praeferrem Ciceronem Antonio, Tacitum Nervae, Augustinumque Theodosio imperatori terrarum mundi. Ut verbis utar Ciceronis, arma cedant togae; itaque cedant, inquam, milites discipulis.

Romanus non modo mecum diu de libris disserebat, sed etiam multa de suis parentibus suaque patria mihi narrabat. Etiam, quod maioris est momenti, dixit se velle discere in universitate Oxoniensi. Quae verba cum audissem, eum liberalibus verbis laudavi, rare enim homo invenitur in nostra aetate, qui 'sollicitus est in crastinum', ut dici potest. Quoque didici eum esse catholicum; quamquam, ut in praeteritis commentariis scripsi, nescio utrum credam in Deum omnipotentem necne, nihilominus mihi libet fidem aliorum perspicere. Cum enim verbis declaravit se esse religiosum, tum factis mihi monstravit se praeditum esse summa dignitate atque honestate.

Haud (quod rare evenit!) conatus est me osculari, neque meum umquam corpus tetigit. Fortasse dicetis me ei minime placere; solent tamen viri nequissimi puellas seducere, quamquam eas nequaquam diligunt. Ne mentiar, ob has causas - quas vobis his paucissimis verbis descripsi - volo eum revisere. Scio tamen mox eum esse profecturum Romam, ut parentes, sororem, fratremque videat. Nihilominus spero fore ut hac aetate, diis iuvantibus, rursus cum eo in horto publico possim ambulare. Romane, virtute me tibi allexisti!