Friday, 21 April 2017

Anceps fides

Hodie collocuta sum cum quadam magistra religionis Iudaeae, quae me exhortavit ut quam citissime conversionem ad eius fidem facerem. Nihilominus adhuc nescio utrum debeam Iudaea fieri necne. Mihi placent sententiae theologicae Iudaeorum, sed Iudaei etiam credunt in Deum unum omnipotentem, qui, ut saltem opinor, nusquam nisi in fabulis parvulorum invenitur.

Quis enim potest bella, morbos, vel etiam peccata hominum refrenare? Insuper Deo non confido, quoniam hic mundus et turbatus et infelix videtur; si Deus esset, qui liberos mortales diligeret (ut scriptum est in sacra scriptura), profecto haud nos ita cruciaret. Sed vita nostra, ut verbis utar miserrimi Job, est 'militia super terram'. Cum Deus neminem adiuvet, plane videtur eum non esse; quem etiam si meis oculis viderem, certe haud colerem, minime enim placet mihi laudare tortorem carnificemque humani generis.

Nolo tamen in his commentariis plura haeretica verba proferre. Igitur nunc pergam ad laetiora, vel potius 'tristiora' dicam, heri enim spectavi pelliculam brevem, in qua audivi vocem adulescenti mellifluentem...quae adeo mihi placuit ut alteram pelliculam aspicerem. Vox non modo blandiens erat, sed etiam familiaris; certior facta sum me iam audisse hunc cantantem puerum. Nesciebam tamen ubi hanc vocem audissem...Repente tandem animadverti cantorem istum esse primum amatorem, quem in praeteritis commentariis vel Germanicum vel Caesarem nominabam!

Heu, cum enim valde admirabar vocem eius, tum fateor vobis nonnullas lacrimas ex ore meo guttim cecidisse. Non dubio quin adhuc eum desiderem; quem non modo visere cupio, sed etiam tangere, amplecti, osculari. Nihilominus scio hanc spem esse et vanam et inanem, is enim minime vult me videre, quam ob rem fugiendus est mihi conspectus eius, quemadmodum exules solent bona patriae carissimae relinquere ut incommoda alienarum terrarum petant. Mihi constat amatrices despectas similes esse serpentes, quae 'pulverem lingunt', quia sub terra vivimus, nec audemus ad desideratam lucem, id est ad amatum, appropinquare. Repam igitur in perpetuum sub pedibus hominum, versaborque in luto sordisissimo tristitiae, usque ad diem adventus Germanici, qui me educet. Haec omnia quidem spero, non autem exspecto; scio enim meam spem esse, ut supra scripsi, inutilem. Nequaquam tamen fieri potest ut has animo propellere curas, quae in meis medullis, visceribus, ossibusque inhaerent.

2 comments:

  1. Noli temere in religiōnem Jūdæicam (vel in ūllam aliam) convertere—ipse Jūdæus dicō—nam multō plūs est penitus ad tenendum. Ūnum est hoc: scrīpta nostra quidem docet Deō ūnō omnipotentī cōnfīdendum esse, inter Jūdæōs tot sententiæ dīversæ quot Jūdæī ipsī. Ego, ut exemplam afferam, nōn exstāre ūllum Deum crēdō; sīn īnsuper contrā crēderem, eum maximō in odiō habērem, in gentem hūmānam injūriārum causā—et nihilōminus Jūdæus sum.

    Est quoque mōs inter nōs eōs dēterrendī ("discourage" dīcere intendō) quī convertere velint, causās propter sat convolūtās. Dēsīderium intellegō nec reprobō—actum autem gravissimum nōn sine summīs dēlīberātiōnibus ineundum.

    Sī plūra illā dē religiōne certior fierī velis, scribe mē. Libenter hīs dē rēbus tēcum colloquar.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi maximas ago quia me haud male commonuisti. Hac vespera litteras tibi profecto mittam (nunc enim otium mihi deest ut plura scribam), ut hanc rem curatius disseramus. Nolo enim coram lectoribus talia, quae maximi momenti sunt, exponere. Quod vero ad latinitatem tuam attinet, optime scripsisti; fateor me plane intellexisse quid dicere voluisses. Macte igitur, doctissime!

      Delete