Thursday, 13 April 2017

Avia carissima, educatrix dulcissima

Avia mea aegrotat; nunc iacet in valetudinario, vel potius 'noscomio' dicam, una cum aliis aegrotis. Spero fore ut quam citissime a chirurgo sanetur. Infeliciter nequeo eam videre, habitat enim Asiae, nec licet mihi extemplo laborem deponere atque iter longissimum facere. Nihilominus diu collocutae sumus, et dolor eius maxime mihi dolet, nam aviam ex imo corde diligo.

Mulier est cum summa benignitate tum summo ingenio; cum parva puella essem, solebat cibum sapidissimum mihi dare, quam ob causam nunc pinguis sum. Iocor, sed adeo tamen placebant mihi epulae eius ut spernerem dapes popinarum. Insuper omni vespera narrabat mihi fabulas, quae videbantur et lepidae et elegantes; in gremio eius sedebam et discebam linguam sinicam. Nomen ei est Melissa, quod idoneum mihi videtur, ex enim eius lingua sermo fluebat dulcior melle. Semper sciebat quid dicere deberet, ut consolationem afferret maerentibus; saepe curas meas levabat bonis consiliis.

Heu, heu, vehementer metuo, ne avia dilectissima crucietur morbo cruris! Nequit enim ambulare, quamquam antea solebat a prima luce usque ad noctem consulere liberis nepotibusque. Cibum cotidie parabat, nec umquam hanc partem domestici laboris concedit ancillae. Insuper ludebat cum parvulis, et puellis et puellis, maxime enim fruebatur vocibus, nugibus, iocibusque liberorum. Nunc autem iacet super lectum, nec cibum sumere potest praeter dolorem. Ex quo didici fortunam esse crudelem ac caecam, quia avia mea numquam ulli nocuit, nihilominus vero concussa est turbine saevo aegrotationis.

Cum dies appetat passionis Dominici, orent, precor, sancti, beati, angelique pro avia dulcissima! Praesertim beatam Annam exhortor, matrem Mariae et aviam Christi, ut auxilium det aviae. Ut scitis, cotidie inter haeresiam religionemque vacillo; si vero Deus possit aviam sanare, eum patrem certe amplectar nomenque eius laudem. Scio tamen me haud decere ita 'Dominum tentare'; nihilominus vereor, ne avia patiatur tormenta corporis, et nescio quo modo debeam ordinem sanctorum invocare, etiam cum indigeam et consolatione et auxilio eorum. Nec multum refert utrum Deus audiet meam clamorem necne; ego mortalis nullum responsum a superis peto. Sileant, inquam, et taceant, dum avia valescat!

2 comments:

  1. Misericordiam meam in hoc tempore anxifero habes, deo volente, cito resanescat avia tua spero.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago ob consolationem. Infeliciter avia adhuc aegrotat, nec potest pedibus stare; nihilominus credo (vel saltem spero) eam mox esse valituram, heri enim chirurgus conatus est allevare eius dolorem.

      Delete