Sunday, 30 April 2017

Cena latine loquentium

Heri commentarios non scripsi, otium enim defuit; cenavi enim in popina cum aliis linguae latinae colentibus, eximiisque fructa sum epulis potionibusque. Fortasse dicitis, lectores, me nunc mentiri, quia nihil prater holera et panem comedi; nihilominus sentiebam me esse in triclinio Trimalchionis divitissimi, nam verbis utebamur latinis, quae pretiosissima et dulcissima omnium vocabularum mihi videntur. Credo igitur me et parce et luxuriose cenavisse. Gulae enim hominum dapibus aluntur; animis autem, ut saltem duco, magis prosunt sermo lepidus elegansque.

Etiam gaudeo, quod certior facta sum esse multos discipulos latine loquentes, qui in Britannia habitant haud procul a me. Caesar cum gentes huius insulae duxit in potestatem imperii Romani, tum pulcherrimum munus, quod Latinitatem vocamus, dedit incolis felicissimis. Quam ob causam etiam nunc sermo Latinus docetur in collegiis, universitatibus, scholisque...atque a discipulis amatur. Utinam hic amor litterarum renascatur in Australia, ubi fere nusquam inveniuntur discipuli sermonis Romanorum! Malunt enim iuvenes linguam francogallicam discere; sentiunt, quod me pudet vobis tradere, hunc sermonem esse 'mortuum', inutilem, vel etiam ridiculum. Sed iudico me iam satis de hac re scripsisse dixisseque in praeteritis commentariis; nunc igitur alia exponam.

Hodie litteras misi ad magistrum rerum gestarum, qui me docebat, cum viverem in Australia. Eum voco Magistrum K., et duco eum optimum esse omnium magistrorum huius orbis terrarum. Cum enim me docebat tractatos scribere, tum virtutes exhibebat. Ex eo didici quid esset benignitas, humanitas, caritasque. Eo tempore nullus amicus mihi erat; nihilominus hic magister me protegebat, ne sola tristisque essem...rumpebat saepe solitudinem meam sermonibus assiduis. Quam ob causam etiam nunc soleo epistulas ei scribere de gestis meis, ut gratias perpetuas agam huic 'bono Samaritano', ut in sacris scripturis traditur.

Quippe debemus allevare dolorem aliis curasque, quantum possumus, nec umquam decet nos manus ab egentibus abstinere. Credo enim vos quoque cognovisse magistros, qui vos eripuerunt e turbatissimo flumine in terram firmissimam. Mihi quidem constat nihil melius esse magistro bono, et nihil peius esse magistro malo, quia magistri mentes erudiunt molles parvulorum, eoque modo salutem rei publicae firmant; res publica enim nititur civibus. Gratias itaque ago maximas non modo magistro meo, K., sed etiam magistris vestris, magistrisque omnibus huius mundi, qui pietatem, bonitatem, pietatemque miserrimis discipulis praebent.

No comments:

Post a Comment