Thursday, 27 April 2017

Fugax imbellis pavida timida trepida...

Hodie Carolum illum gallicum in universitate vidi una cum meis commilitionibus. Qui cum me aspexit, inquit, 'Veni, et disce nobiscum. Nunc progredimur in bibliothecam. Age, veni.'

Fateor me nihil maluisse quam cum Carolo loqui tempusque in bibliotheca terere - attamen ab eo statim discedi et regressa sum domum, quemadmodum mures festinant a manibus felium. Nec possum vobis dicere cur tam pavida timidaque fuerim. Quandocumque puerum illum video, mens tardescit rigetque lingua, et cogor, inquam, contra voluntatem repudiare eius amicitiam benignitatemque.

Bene sciebam me ei placere; nihilominus timebam eius pulchritudinem, quae divina videbatur atque adhuc videtur. Quapropter tergum dedi ut ex proelio incomodissimo quam citissime effugerem; quam fugam nequivi capere, proelium enim fuit in mea mente, ubi haesitatio et dubitatio,  binae haec sorores, vicerunt amorem audaciamque. Metus quoque haerebat visceribus et addebat celeritatem meis pedibus, quam ob causam desideratum relinqui et sola nunc sedeo domi. Ut verum dicam, me valde pudet meae stultitiae, quae facultatem agendi saepe aufert; quapropter iners et imbellis sum, nec possum verbis cogitationes turbatas exponam amicis. Sileo, sed doleo; taceo, sed crucior. Mihi quippe constat hoc esse summum malum, quod neque ab aliis perspicitur nec lenitur remediis animi.

Sed haec hactenus; nunc feliciora exponam. Heri amicam visitavi, quae abhinc quattor menses filiam peperit; ludebam cum puellula carissima, quae sedebat in gremio ut digitum meum premeret manibus parvissimis et roderet, non aliter quam si esset passer Lesbiae, qui suavissime 'pipiabat'. Infans callidissima quoque carmen dulcissimum praebebat nobis cenantibus, nam copiose garriebat, quamquam scientia litterarum haud erat ei. Ut bene scitis, lectores, minime volo liberos parere, sed nihilominus facta, sonus, risusque infantium mihi perplacent. Nata pulcherrima amicae quidem diligenda videtur; carpsit cum digitum tum cor meum. Spero me illam cras esse revisuram, cenabo enim apud amicos Iudaeos, et maritus amicae, vel potius 'pater filiolae' dicam, Iudaeus est.

4 comments:

  1. Videlicet metuis ne amore patefacto et spreto fias ludibrio amicis inimicisque ac præcipue illi, quem amas. At tibi assevero, nisi peculiari quadam superbia aut clandestino amore erga viros potius quam mulieres sit affectus, quemlibet virum tua venustate capi devincique posse. Carolus tuus, si vir est, tuam pulchritudinem non despiciet.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hercle quin tu recte dicis; quippe est vir. Infeliciter etiam lautus, nobilis, potensque videtur, quam ob rem comitantur eum turba magna puellarum...credo igitur haud posse fieri ut cor eius capiam. Principes, non viros, maxime timeo.

      Delete
  2. Cum in amore capti sumus, pavidi stolidique fimus. Contra te hortor ut omnes haesitationes dimittas. Enim, ut apud nos dicitur, "omnia relicta amissa sunt".

    ReplyDelete
    Replies
    1. Me vehementer pudet amorem fateri, metuo enim ne amatus me irrideat. Si autem eum proxima aestate revisere possim, certe consilium sequar tuum, quod prudentissimum videtur. Infeliciter nunc iter facit, quam ob causam difficile est ei occurrere in universitate.

      Delete