Tuesday, 11 April 2017

Habebo orationem in congressu!

Omni aestate, ut fortasse scitis, discipuli magistrique rerum gestarum medii aevii solent ad congressum maximum universitatis 'Leodis' ire. Ut verum dicam, nescio quo modo latine reddam adjectivum 'Leeds'. Nisi fallor, Beda venerabilis usus est verbo 'Leodis', ut urbem nominaret. Nequeo tamen universitatem vocare 'Leodiensem', nam 'Leodiensis universitas' invenitur in terra Belgica, ubi Université de Liège nominatur. Spero igitur, lectores, fore ut aliquis vestrum me doceat quo pacto adjectivum recte scribam civitatis huius, quam anglice 'Leeds' nuncupamus.

Sed haec hactenus; nolo enim tractatum de nominibus urbium scribere. Immo vobis pauca nunc dicam de oratione, quae facienda erit mihi in congressu. Contuli varia opera Petri Abaelardi, Thomae Aquinas, Bernardique Claravallensis de iudaeis, atque inveni nonnullas similitudines in verbis eorum. Quam ob causam sermonem faciam de sententiis rationibusque, quibus hi magistri clarissimi utebantur ut contra iudaeos docerent.

Fortasse vero requiritis quare hanc causam elegerim. Ut enim scitis, iudaea non sum, et fateor me haud multum scire de moribus huius gentis. Volo tamen de historia eorum publice disputare, homines enim huius saeculi saepe iisdem rationibus utuuntur ut maledicant alienis. Aquinas oderat iudaeos et credebat illos esse distinguendos habitu, nam accipiebant 'usurias'. Feliciter hoc saeculo amici sumus iudaeorum, nec contumelias huiuscemodi iis dicimus...nihilominus adhuc, inquam, timeo alienos, forenses, exulesque.

Quod odium mihi videtur et inveteratum et infestum. Sumus enim liberi peregrinorum; proavi nostri iter per orbem terrarum fecerunt ut noves melioresque urbes colerent; propter facta eorum nunc fruimur abundantia, beatitudine, paceque. Minime igitur nos decet peregrinos repellere vel etiam fastidire; verum nihil ridiculosius leviusve cernitur in hoc mundo quam alienus qui alios alienos repudiat.

Quomodo autem possumus peregrinos accipere? Inopia enim  munificentiam gravat, et metus penuriae lacessit caritatem. Insuper nonnulli peregrini, qui volunt cives regni nostri fieri, malefactores et nequissimi sunt. Quapropter ab his egentibus abhorremus, nec sine causa. Ut tamen opinor, nos oportet bonos a malis secernere, neque omnes repellere, ne paucos inimicos accipiamus. Sed laboriosius est hoc consilium sequi quam intercludere portas infelicibus parvulis, et omnis homo respuit laborem. Quam ob causam vivimus in terris pacatis, nec animadvertere cupimus cruorem, vastationes, depopulationes, rapinas, feritatem...quae diversa mala mox, ut saltem credo, in nos ruunt. Nequit enim pax simul cum bello stare, et malum saepius bonum opprimit. Noli, precor, me vocare Cassandram prophetissam incommodorum; immo audite, lectores, et cavete, et fratres adiuvate, ne nos omnes undis mergamur ignaviae.

6 comments:

  1. Replies
    1. Gaudeo, quod mihi assentiris. Valesne amice? Quid nuper fecisti?

      Delete
  2. Valeo. In aeroplano sum, reveniens ad patriam ab Helvetica. Inter itiner meum, veritas sententiarum tuarum mihi approbata est. Infeliciter, ego nondum in Latina possum explicare quia nondum peritia mihi est.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Spero iter tibi faustum commodumque esse. Cur vero, si licet mihi hoc rogare, Helveticam ivisti?

      Delete
    2. Iter ob negotiationem fuit.

      * iter (pro "itiner" supra)

      Delete