Sunday, 9 April 2017

In vino ebrietas

Heri, ut infeliciter soleo, nimis bibi; quam ob causam prima vigilia obdormivi, vel potius dicam, stupefacta sum super pulvinum ingenti vi potionum. Hodie bene mane surrexi propter dolorem capitis, qui me vehementissime cruciabat atque adhuc cruciat. Poculum totum aquae statim exhausi, et rursus somnium cepi, sed post paulum strepitus curruum me turbavit excitavitque. Me miserrimam! Cupiebam enim ex imo corde diutius dormire, ut differrem crapulam.

Nunc sedeo in triclinio, et quamquam summis viribus conor cibum sumere, nequeo frustulum panis gluttire. Ut videtis, vinum minime prodest mihi, nullam enim temperantiam exerceo, immo autem abutor vino et sine fine bibo, quemadmodum sitiens equus appetit flumen atque aquam fluentem sorbet.

Iamdudum dico me numquam iterum esse bibituram; ut tamen plane videtur, vinum nimis vehementer me sibi allicit. Sicut enim adulescens formosus venustusque, vinum maxime placet cordi. Adeo suscitat amorem ut difficilissime a facie adulescentis, id est a poculo, oculi leventur. Quidnam, vos rogo, pulchrius potione micanti invenitur in hoc orbe terrarum? Vidi, inquam, muros longissimos sinicos, regiam praeclarissimam regum Francorum, atque etiam agros fecundos terrae Australiae. Nihil tamen umquam aspexi, quod magis sensibus placet, quam vinum.

Quamquam laudes expono vini, noli credere me esse bibacem. Nam haud saepe 'Graeco more', ut prisci dicebant Romani, pocula exhaurio. Insuper bene cerno mala omnia, quae procedunt ex ebrietate intemperantiaque. Ut exemplum proferam, caput adhuc mihi dolet, quamquam iam remedium sumpsi. Non dubio quin vinum gustum delectet, sed rationi magis placet scientia, quae non in poculis versatur, sed in libris. Etiam discimus ex operibus Senecae minoris esse sapientis secundum rationem vivere neque praeceptis oboedire cupiditatum variarum. Mihi quidem constat cupiditates semper esse insatiabiles, quae nec modum ponunt nec finem. Ratio autem affert satietatem sine taedio, abundantiam sine luxu, copiamque sine immoderatione. Vos igitur, lectores, exhortor ne vinum petatis, immo vero altiora delectamenta quaeratis animi.

2 comments:

  1. Rēctē quidem dīcis prōnum nimis bibendī esse nēminī prodesse. Nōlī vērō temerē Bacchum Apolline posthabēre, nē ille irāscat! :)

    Ut vēra dīcam: nimis ratiō sine ūlla libertāte, afflātū, nūgā haud plūs quam contrā adhærenda est.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Bacchus me amat praeter omnes mortales, cum enim saepe vinum bibo, tum mater mea vocatur 'Dionisa', quod est nomen Graecum Bacchi. Minime igitur vereor, ne irascatur mihi. :) Probe tamen scripsisti; ut plane videtur, debemus 'mediam viam' sequi inter intemperantiam severitatemque.



      Delete