Tuesday, 25 April 2017

Peccatum patris Mouret

Hodie librum scriptoris Aemilii Zola perlegi, cuius titulus est 'Peccatum patris Mouret', quae sententia francogallice redditur 'La faute de l'abbé Mouret'. Tragoedia est de duobus amantibus, quorum unus est sacerdos, atque altera est femina pulcherrima, quae in magno horto ambulare solet. Illi, quemadmodum Adam et Eva fructibus Veneris comedebant in paradiso, animos submittebant amori. Infeliciter Fortuna hanc rem in medium protulit; sacerdos exterritus ex horto profectus est, ut fugeret amplexus mulieris rumoresque vulgi. Quam ob rem femina illa maxima afflicta est tristitia, et - ut feminae repudiatae in fabulis solent facere - mortem sibi conscivit, et tandem oppressa est ingenti odore florum.

Hic modus moriendi alienissimus videtur mihi, duco tamen Zola fuisse scriptorem summo ingenio, qui bene sciebat cum sensus legentium delectare tum naturam hominum verbis elegantissimis exponere. Etiam placet mihi liber eius 'L'assomoir'; quamquam difficile videtur hunc titulum latine reddere, opinor nos debere hoc opus 'Crapula' vocare, in qua Zola miserrimam vitam bibacis cuiusdam mulieris narravit. Spero me mox esse perlecturam omnia huius scriptoris opera; quoque amo fabulam 'Nana' de quadam meretrice, quae lucrum ex re turpi magnum fecit. Ut verum dicam, maxime libet mihi litteras Aemilii Zola 'devorare', ut dicitur, personae enim eorum dramatum semper moriuntur ante finem fabularum, et tragoedias malo legere quam comoedias.

Non vero totum diem domi egi; quoque ad lectionem ivi ut res gestas discerem - ut debeo et soleo. Insuper litteras misi magistrae A. quae me docet artem palaeographicam; infeliciter nequivit responsa ad meas quaestiones dare, sed nomen mihi dedit magistri alterius, cuius sententias spero me cras esse accepturam. Volo, ut fortasse scitis, magistra fieri et in universitate artem litterarum legendarum docere, longa autem mihi restat via in rostrum. Profecto tamen summis viribus conabor ut ad summum eruditionis fastigium perveniam. Quod fortasse haud optandum videtur vobis, bene enim scitis vitam magistrae esse et duram et laboriosam, sed nihilominus mihi hoc munus sumpsi.

Cur itaque placet mihi officium magistrae? Cupio discipulos docere, credo enim summum bonum huius mundi esse scientiam rerum, quam nemo potest adipisci nisi ex magistris librisve. Nec licet mihi liber fieri, ut plane videtur; quapropter me oportet magistrae munus explere. Etiam amo tranquillitatem, pacem, quietemque, quae inveniuntur in academiis, ubi praecepta maiorum et assidue docentur et diligenter discuntur. Quoque volo magistra fieri, nulla voluptas enim magis mihi placet quam lectio litterarum, quae a sapientioribus sunt scriptae; si fiam magistra, possim voluptatem miscere cum officio, officiumque imbuere voluptatibus. Quid, vos rogo, optabilius est hac coniunctione rerum? Et qui felicior est quam homo ille beatissimus, qui potest otio frui dum laborat? Equidem, inquam, spero me futuram esse magistram, ut summa haec atque optanda bona consequar.

No comments:

Post a Comment