Wednesday, 19 April 2017

Pro Iudaeis

Nuper multa opera 'adversos Iudaeos' legebam, scribebam enim sermonem meum de theologicis rationibus medii aevi, de quo iam satis indicavi in praeteritis commentariis. His autem lectis, et misereor Iudaeis et admiror fortitudinem huius gentis, quae a Chistianis per multa saecula oppugnabatur, sed tamen superfuit tantis doloribus persecutionibusque. Quam ob rem spero me mox scripturam esse opusculum 'pro Iudaeis', nam maxime cupio hunc populum laudare ac verbis extollere.

Hodie vero otium non est mihi ut tales sententias exponam. Maxime esurio, prandium enim haud sumpsi, cum debuissem medicum arcessere clavesque aedium alicui dare. Nunc vesperascit, quapropter cena coquenda videtur, sed fateor me esse ituram ad popinam ut cibum sumam. Difficile enim videtur cenam parare sapidissimam domi. Utinam mater carissima adsit; illa beata mulier optime scit hordeum coquere et assare carnem, ego autem tantumodo iusculum mihi parare soleo. Mihi etiam placent cucumeres, quibus heri libenter fructa sum:


A Suetonio traditum est nobis hoc genus holeris quoque Augusto imperatori placebant. Ut verba huius scriptoris illustris utar: Sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut recens aridumve pomum suci vinosioris. Equidem minime volo panem madentem aqua gustare, quod cibum terrible et visu et auditu est...nec libet mihi pomum acerbum vorare. Nihilominus vellem, si hoc fieri posset, una cum Augusto lactuculas cucumeresque comedere.

Ut fortasse videtis, in his commentariis nimis copiose de nugibus garrita sum. Re vera meum consilium coram vobis lectoribus pronuntiare volo, haud vero ausa sum dicere quid sentirem. Fateor me cupere Iudaea fieri, quam ob causam necesse est mihi fidem repudiare Christianam. Nihilominus hoc consilium adhuc est incertum, et cotidie huic rei animum adicio, ut discam quid optime faciendum sit.

4 comments:

  1. Ab cucumeribus ad conversionem!

    Putasne linguam Hebraicam voles discere si Iudaea fies?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hahae, plane videtur haeresiam quandam inexpugnabilem inesse cucumeribus. Cucumis enim, ut verbis Vergilii utar, 'tortus per herbam crescit'; eodem modo fastidium religionis Christianae in animo meo tumescit. Nec multum refert utrum fiam Iudaea necne; cupio tamen litteras Hebraicas discere, quae maxime mihi placent, nam cum pulchrae tum ornatae sunt.

      Delete
    2. Quaesitum proximum meum cucumeribus atque Judaismo inesse non est: Valetne avia tua?

      Delete
    3. Gratias tibi ago, amice, quod meae aviae consulis. Melius valet, attamen nequit sine auxilio ambulare.

      Delete