Tuesday, 4 April 2017

Timeo probationes

Quaestio: Quare discipula viam transivit?

Responsum: Ut probationes evitaret.

Verbum istud, 'probatio', et horrorem et dolorem excitat in cordibus discipulorum. Quemadmodum Laocoön timebat Danaos (et dona ferentes), discipuli huius saeculi maxime metuunt probationes. Haud refert utrum vivamus in Europa an Australia, in Africa an C.F.A...omnes, inquam, discentes oderunt probationes. Difficile enim est, ut saltem mihi videtur, sententias callidas lepidasque scribere in aula maxima, in qua cum commilitiones miserrimi sudant, tum magistri huc et illuc ambulant et laborantes spectant.

Ceterum censeo probationes esse delendas, quae nulli prosunt, sed omnibus nocent. Nulli enim placent innumerabiles tractatus, obiurgationes magistrorum, praeparatio diligens, atque etiam vehemens angor animi mentisque.Ne deficiat sapientia nobis, summis viribus discimus, nec ulla hora absque libris fruimur, sed sine otio conamur in mentem farcire nomina egregiorum factaque maiorum.

Vae discipulis, qui debent contra probationes proeliari! Haud licet nobis ientaculum bene mane sumere, nam cibus tardat facultatem cogitandi discendique. Immo surgimus quam citissime e lecto et statim animum adicimus rebus discendis. Saepius vero - quod me maxime pudet fateri - obliviscimur omnium, quae maximo conatu memoriae mandavimus. Quod quandocumque evenit, debemus ab initio incipere rursusque labentem scientiam gluttire.

Nonnumquam sumus fatigati, neque diutius volumus discere, attamen nequimus evadere diluvium probationum. Hoc verbo utor, nam Deus, ut traditur, magnum fecit diluvium super terras; multiplicatae sunt aquae, quae 'vehementer inundaverunt et omnia repleverunt.' Quam ob calamitatem  'cuncta mortua sunt' praeter Noe et filios eius. Sic probationes vehementissime nos discupulos persequuntur, ut mergamur sub indomitis litterarum aequoribus. Et 'salvos', clamamus, 'nos fac!' Sed nemo audit lamentationem discipulorum, neque ullum auxilium est nobis; immo perimus, vel potius dicam, a probationibus opprimimur. Cui, rogo, placent probationes? Quis tam durus, tam superbus, tam crudelis, qui probationes non vetaret, si potestas esset ei? Quem si per terras omnes perque vasta aequora peteretis, certe eum nusquam reperiretis. Quapropter vos exhortor, magistri, ut probationes deleatis, ne infelices discipuli discipulaeque in perpetuum crucientur.


2 comments:

  1. Videlicet, te optimam discipulam esse ut probationes illo modo timeas, si de lingua Latina aguntur. Utcumque quodammodo te intellego, nam animus meus quoque magno terrore afficitur cum aliquid mihi coram aliis hominibus spectantibus facendum sit: adeo novi quid illum timorem significaret ut aliquot annis ante ob hanc rem fidicula canere iterum iam non possem. Nimis enim anxius fiebam cum me etiam ab aliquo homine procul a me stante audiri posse scirem. Proinde spero fore ut axietatem ob probationes mox superes, praesertim quod interea constat te melius meliusque Latine scribere.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Infeliciter haud debebo probationem subire linguae latinae, sed rerum gestarum, vel potius dicam, 'historiae'. Gratias tamen tibi ago, quia nunc scio me haud esse solitariam: discipuli alii quoque probationes timent, metuunt, oderuntque. Quod me consolatur, ut enim mihi videtur, omnis homo sibi consortem quaerit in dolore.

      Etiam, amice, spero fore ut fidibus canere pergas, nam musica cum incitamentum amoris tum 'unguentum' est cordis.

      Delete