Friday, 7 April 2017

Vae hypocritis!

Hodie cum quodam amico ad templum ivi iudaeorum. Haud iudaea sum, attamen maxime volui spectare ritus huius populi sacros. Cum vivebam in Australia, quondam hospes fui iudaeorum, et maxime placuerunt mihi benignitas, munificentia, prudentiaque huius gentis. Saepe enim hospites ad convivia dapesque invitant, ubi omnes et 'gentiles' et iudaei fruuntur cibo sapidissimo. Quamquam credo me adhuc esse Christianam (fides mea erga Deum anceps videtur), doleo quod nonnulli Christiani spernunt pauperes nec umquam hospitium dant illis, qui auxilium petunt.

Ut exemplum proferam, recordor me olim cognovisse - id est amavisse - amicum Z., qui credebat in Deum, cotidie orabat, et persaepe veniebat in ecclesiam ut agmen sanctorum laudaret. Minime tamen intellegebat haec verba Christi: 'Diliges proximum tuum, sicut teipsum.' Immo semper despiciebat egentes, parvi aestimabat mulieres, et, quod cum nefas est facere tum me pudet narrare, obiurgabat suam miserrimam sororem. Ex hoc facile intellegi potest, ut magister noster Augustinus sapienter scripsit, parietes non facere Christianos. Licet, inquam, in coenobio habitet vel etiam induat vestimenta pontificis, Z numquam 'verus Christianus' erit. Nescit enim proximum, alienum, inimicumque amplecti.

Opinor quidem vero Christiano minime opus esse aqua baptismi. Immo eum oportet, si ad beatum statum tendere cupit, vestigia sequi Christi; debet igitur et aperte et sincere hominibus aliis consulere. Christus descendit in terram ut discipulos amaret, nec volebat punire peccatores. Immo in animo habebat labentes, debiles, mortalesque servare ab omni errore, ne perirent morbo nequitiae. Is enim magister fuit audientibus, non autem imperator, lictor, dictator...

Iam satis, ut saltem censeo, de hypocritis scripsi. Sacerdos non sum, quam ob causam minime me decet sermones exponere, quapropter nunc ad iocundiora pergam. Hodie non modo ad templum iudaeorum ivi, sed etiam ad bibliothecam, in qua soleo otium libenter terere. Inveni opus quoddam Iulii Frontinii, quem fortasse scitis fuisse scriptorem librorum duorum 'de aquaeductu urbis Romae'. Hoc opus autem, quod hodie legi, vocatur 'Strategemata'. Quod maxime placet mihi, nam in hoc libro inveniuntur facta egregia ducum praeclarorum, qui vel astu vel dolo hostes contra spem superaverunt. Nequivi librum mecum domum portare; nihilominus mox revertar ad bibliothecam, ut totum librum perlegam. Magnopere enim libet mihi discere quomodo optime depellere sustinereque possim impetum adversariorum, quia laquei, insidiae, ac genera diversa malorum semper imminent...

2 comments:

  1. Plus minusve tibi assentior. Interdum enim fit ut etiam athei christianores videantur quam catholici quidam. Attamen non omnes catholici secutus illam hypocrisim faciunt. Quoniam autem humani nihil a nobis alienus est, ut aiut, oportet exemplum aliis prebere priusquam ex pulpito alios sermone nostro hypocrita monere, namque satis constat exemplum maiorem vim verbis habere. Christianismus igitur non modo Christi fidem servare est, verum etiam iter per Christi semitam facere, quam ob rem maximi est momenti occasiones ad amandos proximos invenire, exempli gratia, aquam sitientibus vel cibum esurientibus dando iuvandoque, si possumus, omnes quamvis Christiani non sint. Inter utcumque sanctorum agmen multa exempla sane reperiri potest ut melius Christum imitemus, precipue his diebus. Valeas, amica.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Rectissime, lector, me monuisti de officiis Christianorum. Nos quidem oportet cum aliis ministrare, tum curare ne noceamus illis, quos adiuvare volumus. Hodie cum dominica Palmarum adsit, maxime spero te bene valere. Ut fortasse iam scis, vis adlata est ecclesiae cuidam in terra Aegyptica; utinam pax redeat ad terras...

      Delete