Sunday, 28 May 2017

Paradisus voluptatis

Heri una cum Romano adulescente ad hortum ivi ut ambularemus. Spectabamus liberos parentesque eorum ludentes; sol in firmamento caeli lucebat igne terras. Per herbam transivimus viridem, dum colloquebamur de carminibus, fabulis, spectaculisque. Pax pendebat in aere pennis aureis, et ventus tenerissime susurrabat tangebatque flores candidos, qui iacebant sub pedibus. Rosae scintillabant pulcherrimae, et frondes arborum guttibus aquae coronabantur.

In hac Arcadia ambulabamus, ut supra scripsi, et sedebamus sub arbore ut cerevisiam biberemus frueremurque dapibus rusticis. Canes currebant, minime autem latrabant; silentium tegebat homines et benevolentia curas depellebat cogitantibus. Dum Romanus elegantissime de litteris disserebat, recumbebam humi et audiebam verba eius, quae maxime placebant. Recitavit quoddam carmen; arrisi. Nubes navigabat in mari siderum et ornabant caeruleum fastigium mundi.

Postea nescio quo pacto coepimus loqui de consiliis intimis. "Frater meus, qui minor natu est, puellam amat..." longam fabulam mihi de proprinquis suis sic narravit. Denique dixit se haud velle uxorem ducere ante annum XXXV aetatis. Quod cum audissem, exposuit ei meam opinionem de conubiis. Eum exhortavi ne umquam uxorem duceret, dixique me minime credere in amorem aeternum. Ut enim opinor, hoc genus amoris, velut vitulus aureus in sacris scripturis, falsum est. Mihi assensus est verbis, sed amphoram cerevisiae hausit, et herbam, quae inveniebatur haud procul ab eius manibus, divellit summa vi.

Tum ego, iocans: "Cupisne totum campum despoliare tuis rapinis?"

"Herba crescit et semper recrescet contra vim mortis." Desiit tamen et amphoram secundam cerevisiae in sacculo meo quaesit. Potio spumavit atque ebullivit super digitos eius, quos extemplo extendit ad os ut frigidam cerevisiam delingeret. Deinde inquit, "Ecce pueri ludentes in collo. Equidem quoque volo filium habere - at tantummodo filium unum, unicum thesaurum mihi."

His auditis, conticui et manus meas per folia traxi, qui motus excitavit sonum delicatum. Et ille: "Visne liberos parere?"

"Nec parere infantes queo, nec parere marito."

Sciebam eum maxime causam exquirere huius consilii velle, minime tamen ausus est me rogare. Rubuit igitur et coepit aliam fabulam de fratre suo tradere. Aspiciebam laborantes apes, quae huc et illuc circumvolabant ad mel faciendum dulcissimum. Somnus me oppressit, et vox eius me operuit summa voluptate; cum oculos rursus aperui, vidi eum legentem iuxta me.

"Quid legis?"

"Carmina." Magna voce nonnullos versus pronuntiavit. Haud omnium verborum memini, haec autem sententia adhuc mihi haeret animo: Nec murmur nec cogitatio nec osculum nec aspectus pereat. 

Ita horas egimus in paradiso voluptatis loquendo, bibendo, quiescendoque. Nostra vero laetitia adeo fragilis erat ut occideret una cum occasu solis. Sedebamus in tenebris, dum ventus acerbus nobis imminebat; caeruleus apex terrarum prae oculis evanuit et atra nox irrepsit caelo. Corvus quidam cecinit; quo audito, horrui et corde tremui.

"Discedamus."

Romanus nutu mandato huic assensit, sed me intuens moratus est. Tandem ego: "Quid me intueris?"

"Nullam ob causam," inquit, at in oculis eius repperi caliginem vesperae. Quod cum vidissem, omnia ineffabilia intellexi. Ammiseramus paradisum antequam profecti sumus ex horto.

Friday, 26 May 2017

Librorum servatrix

Filius Dei in terram descendit ut homines servaret; ego vero nata sum ad libros servandos. Piscator enim hominum minime sum; immo cupio servatrix librorum esse. Hodie hunc librum miserrimum emi XV sestertiis:

Maxima cum cura librum tersi liquore quodam, qui anglice 'acetone' vocatur. Puellae hoc uti ad pigmentum unguium detergendum solent. Ecce liber et novus et pulcher, quem nunc possem vendere magno pretio, si mihi placeret ita facere. Nihilominus volo hunc librum mecum habere, diligo enim comoedias Terentii:

Insuper laetor, quod hic liber anno abhinc CC annos, id est anno MDCCCXX, editus est. Eo tempore Napoleon, imperator praeclarissimus Gallorum, moriens in exsilio super lectum iacebat. Nonnulli homines in C.F.A vivebant sub iugum servitutis. Ioannes Mill, philosophus egregius, iter fecit in Galliam. Propheta scriptorque libri Mormonis, Iosephus Smith, somniis vidit primam Dei apparitionem. Eodem anno nata est Anna Brontë scriptrix, cuius sorores vocabantur Carlotta et Aemilia. Cum hunc librum manibus teneo, tum vitas, facta, moresque maiorum tango; quam ob causam maxime mihi libent libros antiquos emere, ut meam impleam bibliothecam codicibus venustissimis.

Ne vos per ambages traham, nunc ad alia pergam. Cras ibo ambulatum, Romanus enim - de quo, nisi fallor, iam scripsi - vult mecum colloqui. Ut verum dicam, timeo ne me amet; ex qua exspectatione sollicita certe videtur me superbissimam esse feminarum. Minime vero duco omnes pueros, qui amici sunt mihi, me amare; sentio autem Romanus me ultra modum diligit, nec facile est rationem huius coniecturae vobis exponere. Nihilominus credite mihi: scio me amari ab eo, quem haud amo. Totum enim cor meum se altero viri - cui nomen est T. - subicit. Vae adulescentibus, vae amantibus! Semper prave amamus, quam ob rem summis affligimur doloribus. Utinam Romanus alteram puellam amet, et T. me amet...haec vota tamen inania videntur.

Lectores, fateor me nescire quidnam faciendum sit. Romanus amicus est mihi, atque idcirco me oportet cenare et ambulare cum eo. Nolo autem eum 'in errorem ducere', ut dicitur; metuo ne putet se a me diligi. Opinor quidem me nunc inter Scyllam Charybdimque navigare. Ceterum doleo, quod nequeo Romanum mutare in T. Quod si ita esset - si T. me peteret amantem - certe gauderem sine fine, sine modo, sine dubitatione.

Wednesday, 24 May 2017

De divinatione

Heri subivi ultimum periculum, nec ullae probationes mihi remanent. Nunc, ut veram dicam, ineffabile quoddam gaudium me implet flammis beatitudinis. Fortiter et acriter pugnavi periculaque  tribus proeliis depuli; tranquillitate tandem fruor. Quis enim felicior est discipula, cui non est discendum? Et quis beatior quam ea, quae potest languescere in otio atque etiam hebescere? Antea tempus miserrime agebam ut res gestas discerem memoriaeque mandarem; nunc autem laetor, quod mihi licet litteras latinas graecasque per totum diem legere et commentarios scribere.

Fabulam etiam Dostoyevskis, cuius nomen difficile declinatur latine, nominatam 'Adulescens' summa cum voluptate lego. Scriptor ille enim, optimus et maximus omnium Ruthenicorum, bene sciebat quo pact cogitationes posset describere adulescentium, quorum in animis innocentia irae, pax temeritati, amorque taedio miscentur. Satis iam scripsi, ut iudico, de hac fabula. Fortasse vero requiritis, lectores, cur libri mihi optime placeant. Causam huius dilectionis proferre nequeo, sed ab ineunte aetate flagravi studio litterarum.

Cum parvula infans essem, parentes mei - secundum mos Sinicorum - nonnullas res prae me deposuerunt, atque hoc modo conati sunt meum divinare ingenium. Plura, ut videtur, de hoc genere divinationis narrare debeo, difficile enim est hanc consuetudinem intelligere. Ut exemplum proferam, si puellula quaedam gladium eligit, credunt genitores eam esse praeditum summa fortitudine, et si anulum aureum tangit, dicunt fore ut uxor lautissimi viri esset. Ne longa sim, futura liberorum possunt significari a rebus, quae magis placent liberis.

Itaque prae me erant liber, gladius, panis, poculum, anulus, et multa alia, quae nunc praetereo, nam enumerare illa longum est. His vero visis, manus parvissimas statim extendi ad librum capiendum. Parentes riserunt et librum e meis digitis extraxerunt; deinde rursus me posuerunt humi prae sparsis rebus. Iterum magno cum conatu corpus verti meum ad librum; quo adepto, conata sum verba legere. Quamquam mihi nulla erat, eo tempore, scientia litterarum, diu animum huic operi adieci. Quod cum parentes aspexissent, pronuntiavit pater fore ut discipula disertissima essem. Ne tamen mentiar, credo hanc divinationem fuisse fallacem. Discipula quidem sum, non autem diserta; sed via longa mihi patet, et fortasse quandolibet scientiam veram adipiscar.

Si vobis, lectores, sunt infantes, vos exhortor ut eodem modo futura eorum discatis. Etiam cum - ut bene scitis - divinatio minime possit verum fatum hominum ostendere, opinor tamen hunc ludum esse iucundissimum.

Monday, 22 May 2017

Non moechaberis

Ab amico meo, quem vocemus P., primus enim amator fuit mihi, heri litteras accepi. Me rogavit quid nuper fecissem atque inquit, 'Equidem spero te optime valere, nam pulcherrima es. Visne me convenire?'. Exposuit quoque alias sententias plenissimas nugarum, quas fingere potestis; credo enim, lectores, tales viros inveniri ubicumque. Eius verba cum legissem, responsum perbreve dedi: 'Et tua amica?' Ei enim amica est formosissima, quae multo iunior eo est.

'Mea amica,' respondit Casanova iste, 'non vivit mecum, quia litteras discit in quadam provincia Asiae. Quam ob causam volo amicam invenire alteram.' Nec homo ridiculissimus intellegebat quare, his auditis, irascerer. Utinam, lectores, vobis possim nuntiare me eum exprobravisse, sed et voluntas et otium defuerunt mihi ad moechum corrigendum. Idcirco nihil praeter 'Tace, puer improbe' dixi, postulationesque eius neglexi. Mihi tamen constat eum esse stultissimum bestiarum nequissimumque hominum.

Nihilominus, ut soleo, postea multum ac diu de hac re cogitabam. Mihi constat omnes homines - et mulieres et viros - nova antiquis praeferre, atque idcirco placent mortalibus plures habere amantes, etiam cum mariti (-ae) sint. Cognovi, inquam, permultos viros maritos, qui mihi sunt sodales, minime vero ullum fidelem vidi. Ut opinor, feminae quoque maritos spernunt et petunt 'amansiunculos', ut verbo Petronii utar. Nullam veram fidem, nullam virtutem, nullam constantiam in hoc mundo inveni. Quocumque verto oculos dolos aspicio. Quas ob causas minime, ut saltem credo, feminas oportet se nubere maritis; neque decet viros ducere uxores in matrimonium. Haec enim consuetudo, quae sancta nobis videtur, cum alligat corda tum libidines concludit. Ut fateor, via aperta haud praebenda est libidinibus, sed et difficile et stultum videtur homines cogere contra naturam vivere.

Amemus igitur sine catenis conubii, ne ad fallendum coniugem impellamur. Cum quidem sententiam scripturarum hanc lego: 'Non moechaberis', etiam 'non ibis in matrimonium' intellego. Omnes enim moechi vehementissime incusantur more maiorum, non quia voluptatibus Veneris fruuntur, sed quia iugum coniugale rumpunt atque hoc modo nocent coniugibus miserrimis. Sine autem hoc laqueo, qui vocatur 'matromonium', nemo potest adulter esse. Numquam igitur, si meum accipiatis consilium, moechemini. Ite, lectores, et multiplicamini; noli vero esse fallaces, quia amor furtivus nec hominibus nec diis placet.

Saturday, 20 May 2017

O Hierosolyma aurea civitas

Heri cenavi una cum duobus amicis, quas maxime diligo. Una horum erat N., quacum in theatro spectaculum videram; altera I., quam nuperrime cognovi. Comedimus cibum Italicum; ego maxime fructa sum isiciis ex carne agni factis, quae coctae erant vino caseoque. Insuper bibi potionem roseam, in qua erant aqua vitae sucusque dulcis. Cum animum adiciebamus dapibus opimis, tum colloquebamur de spectaculis, libris, itineribusque.

N. nobis narravit multa de terra Israel, ubi nonnullos per menses habitaverat ut laboraret in agris disceretque linguam hebraicam. 'Urbs Ierusalem,' inquit, 'minus mihi placebat civitate Tel Aviv, populus enim illius oppidi incivilior videbatur quam huius gens.' Quam sententiam cum audissem, cupienter eam flagitavi ut causam discriminis exponerem. Ad quod sic respondit: 'Nescio cur ita sit, sed pauciores homines, qui in Tel Aviv vivant, in Deum credunt. Ierusalem immo aurea civitas est religiosissimis, quam ob rem inibi rustici et rudes inveniuntur. Ut enim opinor, religio affert et insolentiam et inhumanitatem.'

Huic sententiae libenter assensimus. Cum autem reversa sum domum ut quietem caperem, diu de hac re cogitabam. Mihi constat nos nunc vivere in temporibus alienissimis, verbum enim 'religiosus' nobis videtur quoddam esse genus contumeliae. Maiores vero laudere solebant religiosos homines, qui servabant fidem et secundum leges vivebant. Nolo, lectores, omnino maioribus assentire; nos enim minime decet contemnere saecularia et recedere ad claustra. Modus enim vivendi, quem maiores sequebantur, non convenit naturae; ii mulieres mittebant sub iugum coniugale, et servos cruciabant nullam ob causam. Quapropter videtur mihi mores huius saeculi meliores esse quam consuetudines priscas.

Attamen maereo, quoniam adoramus urbanos et despicimus rusticos; ut saltem duco, quaedam benignitas inest rusticis, quam urbani nequaquam possunt consequi. Simplicitas, brevitas, atque etiam tenuitas, quae sunt bona hominum agrestium, minime dissipantur. Bona autem nostra - credo enim vos omnes habitare in oppidis - alligantur nutui Fortunae, quam ob causam fragiliora sunt vitreis poculis.

Fortasse mihi dicetis: 'Satis horum! Semper de iisdem rebus quereris, et nos taedet tuarum lamentationum.' Mea tamen sententia haec dicenda sunt, nam spectaculis cotidie fruimur et nugibus animum adicimus. Torpentes, paene sine sensibus, terras transimus, alios amamus, cibumque sumimus. Cum autem oculos pascimus, neglegimus animum, qua de causa morbus internus putrefacit mentem vehementer corque debilitat. Vos igitur, lectores benignissimos, exhortor ut otium capiatis ad cogitandum, consultandum, consiliandumque.

N.b. Etiam volui vobis fabulam narrare de amico meo, qui moechus est. Nunc autem necesse est mihi res gestas discere. Itaque valeatis, et exspectate proximos commentarios...

Wednesday, 17 May 2017

Diu et acriter pugnatum est

HORA NONA, ante proelium 

Hodie bene mane surrexi, cum ineunda sunt mihi nonnulla pericula de rebus gestis Britannicorum. Ex fenestra ortum aspexi solis, et ientaculum sumpsi, quamquam maxime timebam 'proelium' futurum. Ut enim in libro Iob traditum est nobis, 'Vita hominis est militia super terram'. Huic adicio: "Vita discipulis est bellum interminabile'. Perculsa metu haecque meditans in balneum ivi ad corpus lavandum. Credo Lacedaimonios ante proelia maxima crines ornavisse composuisseque pectine aureo. Ego quoque capillos castaneos magna cum diligentia pexi, non propter vanitatem, immo ad compescendum timorem.

Posthaec curro vecta sum ad aedificium, in quo pericula subeunda sunt discipulis miserrimis. Nunc sedeo in aula magna; decima hora (quae quoque hora quarta vocatur more Romanorum) inibo pericula. Necesse erit mihi III tractatus scribere de historia Anglorum, et praesertim de regina Elizabeth prima, quae sapienter terras regebat. Etiam de hibernis ecclesiaque eorum scribam - vel, ut verum dicam, spero me esse scripturam de hac re; minime enim potero materiam tractatuum eligere. Immo me oportebit ad proposita respondere. Utinam res bene eveniat, ut liceat mihi de his rebus, quas supra exposui, opera scribere. 

HORA SECUNDA POST MERIDIEM, post proelium 

Veni ad aulam, vidi questiones, tractatus scripsi atque idcirco vici. Optime nunc valeo, et laetor quod scientia haud deerat mihi, cum scribebam de regibus Anglorum deque maleficiis. Nequivi, ut antea volueram, res gestas gentis Hibernae narrare, difficilius enim videbatur sententias meas ad hoc thema redigere. Sed haec hactenus; nolo plura de proelio nuperrime pugnato dicere. Ne vos per circumitus traham, intellegatis, lectores, me superavisse difficultates. Probata sum nec cecidi.

Nihilominus, ut saltem videtur, campus nunc tegitur corporibus infeliciorum. Discipuli maerent, voces autem eorum lacrimaeque ad aures deorum non perveniunt. Cras animum dabo quieti, at perendie rursum incurremus in proelium. Ubi misericors, pax, otium? Sentio me nimis queri, ut soleo. Debeo vero gratias ago caelestibus spiritibus, quod incolumis ex ore leonis discedi. Nec me decet esse sollicitam in crastinum, nam 'crastinus dies sollicitus erit sibi ipsi'.

III horas pugnatum est, in quo proelio copiosum effundi sudorem, sed - quod maioris est momenti - adhuc supersum. Gaudeo igitur, et spero vos etiam hodie bene valere.

Monday, 15 May 2017

Mater invisa, mater cara

'Honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram.' - Ezekiel

Cum parvula essem, discebam me oportere mandatis parere parentium, ut proba viderer filia. Quam ob rem diu patiebar iniurias, neque umquam ausa sum me iuste defendere. Mater solebat sine causa irasci, et pater meus lucrum petebat in alienis terris, quam ob causam eum fere numquam vidi. Nescio cur, sed mater me culpabat propter absentiam sui mariti. Ut verbis matri utar, "Necesse est patri tuo sine otio laborare, nam liberi solent pecuniam vorare, quemadmodum leones edunt lepores."

Eo tempore credebam matri, quamquam eius sententia incredibilis videbatur; nunc vero minime ei assentior. Primum dicendum est parentes meos pecuniam habuisse; idcirco pater ob avaritiam nec ob necessitatem faciebat negotium. Insuper parvuli malunt, ut saltem opinor, parentes habere quam supellectiles.  Ut exemplum proferam, pater quidem munera permulta mihi petenti dedit, haec autem minime placuerunt. Haud enim opus erat mihi munificentia, sed amore.

Cum parentes raro viderem, et amici nulli essent mihi, sedebam domi et libros legebam. Haud enim licebat mihi una cum aliis puellis mei vici iocare et ludere, quam ob rem saepe ex fenestra ridentes spectabam liberos et sperabam me quoque posse frui pueritia tali, quae videbatur plena voluptatum illicitarum. Nonnumquam avus meus me docebat litteras sinicas, attamen eum maxime timebam, quia magna voce carmina discenda pronuntiabat et me impellebat ad discendum non verbis benignis, sed minacibus obiurgationibus. Nihilominus 'sub pinnis eius', ut in quodam psalmo scribitur, multa utilia didici, quae etiam nunc memoria teneo: sinice loqui scribereque bene scio.

Valde metuebam, ut supra scripsi, iram avi, sed mater me maxime terrebat. Calceamenta induebat lignea, quae personabat in via. Difficile videtur sonum horum calceamentorum describere vocabulis latinis; utar tamen verbis 'clec clec'. Quae cum audissem, sciebam me oportere in cubiculo latere, ne occurrerem matri iratae. 'Iratae' dico, nam semper irascebatur; fateor me numquam eam perspexisse arridentem, etiam cum pater adesset.

Quemadmodum arbores sub umbra altiorum crescunt, crevi sub tempestatibus et facta sum cum fortis tum prudens (ut saltem credo). Annum agens sextum decimum collocuta sum cum matre, volui enim  scire quare tam crudelis esset. Ubi responsum a matre flagitavi, ea diu cogitavit et tandem 'nescio' inquit. Post hoc colloquium minime matrem timebam, nam ex hoc unico verbo omnes rationes causasque didiceram. Nesciebat cum me amare tum se benigne erga filiolam gerere, nam ipsa numquam sensit amorem; frigida mater frigidam peperit filiam.

His intellectis, incepi matrem diligere et amare, et nunc honoro - quamquam facilius est hoc dicere quam probare - et patrem et matrem. Heri, lectores, una cum matre in taberna cenavi. Cum audissem clec clec, nullus timor ortus est in meo corde; immo risi, et matrem advenientem amplexa sum.

Saturday, 13 May 2017

Ecce discipula

Heri amica quaedam mihi pelliculam misi, in qua inveniri possum. Ecce discipula:


Minime autem volo meum nomen verum hic exponere, quapropter id operui verbo 'ego'; si vero velitis mecum loqui, scribite mihi, vos amabo. Fateor me risisse cum primum vidissem hoc spectaculum, quod monstrabitur novis discipulis ut alliciantur ad universitatem. Saepius igitur, ut saltem credo, in talibus pelliculis inveniuntur iucundae puellae, quae arrident et delectant corda hominum. Sed imago mei, quae infra potest videri, magis placet codicibus quam adulescentibus - ecce enim discipula, quae summa cum voluptate codex inspicit legitque: 


Cum parva puella essem, maxime volebam histrionem fieri. Fortuna tandem crudelis per errorem votum meum implevit, sed 'aliter quam volueram', ut dici potest. Cupiebam enim in terra California vivere et spectacula facere, nunc autem Londinii habito, ubi animum non tragoediis, sed codicibus adicio. Quare, lectores, vos exhortor ut spem atque exspectationem bonorum quam citissime deponatis. Modo huc modo illuc nutu Dei volvimus, nec ullum paradisum nobis viventibus patet; ut verbis Aristotelis utar, motus perpetuus impellit mortales. 

Maxime sententiae huius philosophi assentior. Sursum evolo, et Fortuna deorsum me retrahit; quocumque eo, eodem loco manendum est mihi. Ut exemplum proferam, iam diu conor curas depellere animo, sed etiam nunc doleo propter III causas: 

I) T. diligo, is autem me non amat. 

II) Probationes adsunt! Vae discipulis miserrimis. Vereor ne scientia rerum gestarum mihi scribenti desit. 

III) Amicus K., qui nuper (ut copiose et diu querebar) coenobium intravit, vult diutius ibi habitare ut monachus fiat, quamquam licet ei discedere. Adhuc enim novitius est atque adhuc deliberat de summa rerum. 

Ut videtis, cum sentio me molestiis opprimi, tum haud sine causa crucior. Quid enim peius est quam amantem non amari, quam praeditam ingenio non discere, quam amicum perdere? Quod ad hoc ultimum attinet, Publilius Syrus olim dixit amissionem amici esse damnorum maximum. Damna autem mea cumulantur, multiplicantur, atque etiam amplificantur; cor meum, ut sententiam Caesaris proferam, omne divisum est in partes tres. 

T., te oro ut ad me venias, ne dispeream amoris causa. Fortuna, te rogo ut sapientiam scientiamque mihi des. Nequeo te, K., revocare ad societatem hominum, malis enim apud monachos manere; attamen spero fore ut Fortuna tibi faveat. 

Thursday, 11 May 2017

Dolore tabesco

Ludovicus, ultimus rex Gallorum, scripsit hanc brevissimam sententiam die expugnationis carceris Bastille: Nihil hodie accidit. 

Ego etiam, cum mox adsint probationes, in his commentariis scribo: Nihil hodie accidit. Volo foras ire, quod non licet mihi facere, debeo enim domi res gestas discere. Cupio vinum sumere, quod quoque illicitum videtur, opus enim est mihi mente sana acutaque. Otium quaero, nec quietem invenio, nam animum totum nunc litteris adicio. Sed haec hactenus; satis iniquitatem vitae questa sum. Nec decet mihi commune fatum omnium discipulorum, quamvis malum, lamentari. Sapientis est facere quod faciendum sit. Stoica fiam, et tacebo. 

Nihilominus dolore tabesco, heri enim species amati T. oblata est mihi per somnum. Vidi eum et cum eo collocuta sum; etiam ausa sum ei amorem fateri. Postea vero, cum Phoebus lucem per terras sparserat, excitata sum et relinqui eum in hoc falso mundo tenebrarum. Manibus stragula turbavi, at neminem inveni praeter me ipsam. Nunc igitur maereo, nam malo dormiens laetari quam vigilans cruciari.

Fortasse dicitis, lectores, tranquilitatem somni esse nimis languidam, sed melius videtur mihi quiete frui quam semper ascendere per aspera ut honores adipiscar. Jacob 'luctabatur cum angelo Dei', ut traditum est nobis in sacris scripturis; ego vero luctor cum hoste alieno, cuius nomen minime scio, cuius facies incognita videtur, cuius origo difficile perspicitur. Quis, certe requiritis, est hic hostis? Ille multa nomina habet - et Ambitio et Timor et Avaritia vocatur. Haec sunt onera mea, plus gloriae enim cupio quam consequi possum. 

Quamquam haec cogitationes versantur in mente et me dolentem vehementer semper urgent, heri tamen cenavi et ad theatrum ivi una cum mea amica, quem cognoveram in Australia. Spectaculum mirabile vidimus, cuius titulus est 'Miserii'; francogallice dicitur Les Misérables. Ecce nos gaudentes! 

Monday, 8 May 2017

Signum Ranae

Respiciens deinde Habinnam ‘quid dicis’ inquit ‘amice carissime? aedificas monumentum meum, quemadmodum te iussi?’
  • Petr. Sat. 71.


I


Iam venerat ver cum ab urbe profecti sumus in Puteolos. Equis vehebamur strenuissimis habebamusque nobiscum nonnullos mulos, qui sarcinas umeris portabant. In itinere colloquebamur de uxore mea Prudentia, nuper defuncta, quae olim in quadam villa Puteolana habitaverat. Comes meus cum laudabat virtutes Prudentiae tum ostendebat mihi rivulos semitesque Campaniae, dicens hanc terram cognitam esse sibi. Cum esuriremus, cibum sumebamus; cum fatigaremur, inveniebamus popinam ut cenaremus et somnium caperemus. Hoc modo per Appiam viam Roma ad fundum cuiusdam Puteolani advenimus.


Nomen domini, qui ministros arcessivit ut darent aquam equis fessis, Gaius erat. Me rogavit curnam ad hanc partem orbis terrarum venissem. Cum causam itineris audisset, manus cepit meas et conatus est me miserum consolari de bonae mulieris morte. "Filiola mea," inquit, "nuper etiam gravi morbo oppressus est." Mulier mea haud ob aegritudinem mortua erat; nihilominus nolui ei maerenti id fateri. Immo una cum comite gratias Gaio egi maximas pro humanitate eius, cum quam citissime vellemus ad locum quoddam, cui nomen 'Signum Ranae' incolae huius regionis tribuissent, pervenire. Gaius vero, cum hoc didicisset votum, statim nos excepit hospites in suis aedibus, nec volebat nos dimittere foras.


"Satis," inquit "scio quo velitis venire; Signum Ranae non procul a proximis agris est." Manus iterum cepit meas, et me recusantem spectans sic locutus est. "Te igitur precor, comes, ut sub meo tecto pernocteris, mox enim vesperascet." Conticui et paene abhorrui, sed comes meus libenter vocationem Gaii accepit, quam ob causam deducti sunt equi nostri in stabulum atque ipsi sumus deducti in balneum.


Pueri, qui stabant in balneo, nobis dederunt et linteum et unguentum. 'Linteum' dico, necesse enim fuit nobis unum linteum nescio quo pacto inter nos dividere. Meus comes, quoniam in piscina natare nolebat, usus est linteo ut capillos illineret unguento, qua de causa nihil habui praeter meam candidam togam ad corpus tergendum. Lavati tandem ad triclinium ambulavimus, ubi in medio lecto discubuimus. Gaius hospes, cum nos vidisset, imperavit servis ut fercula opima afferrent mensae. Diu fruebamur piscibus sapidissimis bibebamusque Falernum ex pretiosissimis poculis. Postea coquus ipse intravit cum olla ampla, in qua invenimus quoddam genus minutalis sale pipereque aspersum.


Deinde farcimenta nobis sunt illata, quae maxima cum voluptate Gaius comedit. "Libentissime," inquit, "tomacula de porco facta comedo." Tunc incepit fabulam ridiculam nobis exponere. "Ut omnes huius provinciae sciunt, libertus sum; multos annos laboravi in cucina Trimalchionis. Ita, fortasse difficile creditu'st, sed ego coquus fui. Sed satis nugarum. Nunc pergam ad rem. Dominus meus, iste Trimalchio, quem etiamnunc dicunt fuisse vir lautissimum atque imperatore ipso pecuniosiorem, mihi imperavit farcimenta in porcum farcire."


His verbis auditis, comes meus nequivit risum celare. At Gaius: "Irridesne mihi? O, amice, desine, desine. Veritatem dico, et nihil praeter veritatem...nonne videor honestus?" Statim respondi eum certe honestum videri, verba autem mea minime ei placuerunt.


"Mentiris. Cave ne coneris me fallere tua fraude. Omnia scio, omnia intellego; quod genus doli non vidi in triclinio domini defuncti? Sed haec hactenus; missis ambagibus pergendum est mihi. Cultro secui ventrem porci coram cenantibus et - ecce! - magna copia botulorum cecidit in mensam. Sed plane videtur mihi te, amice, valde fatigatum esse." Comes enim meus iam stertebat. "Ī, precor, ad cubiculum. Servi viam monstrabunt."


Statim advenerunt servi nonnulli, qui comitem meum dormientem eduxerunt. Secutus sum puerum pulcherrimum, qui ante nos tenebat lucernam. Servi deposuerunt comitem super lectum, in quo etiam incumbui et continuo somnium cepi.


II


Antequam sol novo cum lumine campos illuminaverat, surrexi et celeriter togam indui. Posthaec comitem excitavi, magna voce dicens, "Age, amice, surge! Hodie Signum Ranae petendum est nobis."

"Heu," clamavit comes, qui oculos suos operiebat pulvino. "Num nos oportet hora prima proficisci?"


"Volo ante meridiem ad Signum Ranae pervenire. Habeo enim in hac amphora, ut satis scis, cineres carissimae Prudentiae, quas cupio ibi spargere. Vivens saepe verbis laudebat pulchritudinem loci, quam ob causam volo eam ilico sepelire, ut requiescat semper in pace. Nulla quies mihi est, quoniam cineres uxoris adhuc in meis manibus iacent, nec pace frui possunt."


"Quae est ista 'pax'? Pulchre dicis, haud vero hoc verbum intelligis. Desine, quaeso, et da mihi pacem. Volo diutius super lectum iacere. Nondum lucet, sed iam me crucias tua molestissima voce."


Querebatur copiose, denique autem me festinantem secutus est. In atrium vidimus mensam, cuius in media positum est panem ingentum. Prope panem invenimus pocula aquae multa. Comitem sic rogavi: "Habesne cultrum?"


Cum negavisset nutu capitis, manibus panem fregi et frustulum sumpsi. Comes quoque frustulum panis comedit et aquam exhausit; postea pervenimus ad ianuam. Cum atriensem aspexi, eum coepi rogare utrum dominus adhuc dormiret necne. 'Ita' inquit 'sed puer stabularius mihi dixit equos mulosque tuos -'


"Debes dicere vestros."


"Itane vero? Ignosce mihi, litteratus non sum."


"Ignoscite."


"Libenter ignosco tibi. Ut iam dixi, nunc potes, si placet, equos mulosque educere."


Comes meus cachinnavit. Ne mentiar, maxime cupiebam stultum istum atriensem docere leges grammaticas, sed otium defuit. Itaque profecti sumus a villa in Signum Ranae, servis domi Gaii relictis. In meo sacculo mecum portabam amphoram cinerum, et comes meus secum habebat amphoram vini ad libationem faciendam superis. Minime collocuti sumus, quamquam antea solebamus in itinere garrire; nunc tacentes totum emensi sumus iter.


Paene praeterivimus Signum Ranae. Hoc signum enim erat in medio horti amplissimi, ubi crescebant poma omneque genus vinearum. Vigebant rosae albae candidaeque liliae, quarum odor sensus delectabat nostros. "Quam pulchre, quam beatum hortum est!" inquit comes meus. Et brevi post ita enuntiavit: "Utinam possem in perpetuum hic vivere et bibere dulcissimum florum mel."


"Infeliciter peregrini sumus. Age, cineres spargamus!"


"Siste, siste. Ecce hoc monumentum! Nunc scio quare locus vocetur 'Signum Ranae.' Digito ostendit marmoreum monumentum, quod cum primum vidissem, credideram esse monumentum ranae magnae. Rana autem faciem habebat, quamvis foedam et pinguem. Comes me rogavit quid cerneremus, haud vero potui ei responsum dare, nesciebam enim quodnam genus bestiae meis oculis viderem. Legi poterant haec verba inscripta sub pedibus statuae:


C. POM***US TRI**LCHI*
**C RE***ESCIT


Aliae sententiae in eodem loco erant, sed iam abolitae erant vi naturae, id est, verba operiebantur herba spinisque, ut minime possem reliquam partem inscriptionis legere. Horologium quoque vidi in manibus ranae, semper autem horam sextam monstrabat et, nisi fallor, etiamnunc eandem horam monstrat viatoribus. Etiam inveniebatur catella parva ex lapide facta prope signum, ac statua pueri plorantis. Nasus pueri autem ceciderat in terram, ubi iacebat inter pedes ranae terribilis.


Hoc signum horribile visu comes tetigit manu sinistra. Magnopere timebam, ne rana surgeret e luto et nobis noceret; sedebat tamen in solio suo immovens. Amphoram eduxi dextro et, huc illucque ambulans, cineres sparsi Prudentiae.


Comes me spargentem spectabat; tunc coepit me exprobrare ob hoc factum. "Vae tibi, exsecrabilis homo! Cum uxorem mortuam bestiae tradidisti, tum Signum Ranae polluisti cineribus mulieris."


"Tace, amice!" Amphoram vacuam a me procul ieci, ut manibus collum comitis caperem; comes autem evasit, et sentiebam collum meum esse captum laqueo. Sed cum manus porrexerim ad fauces, ut me suffocantem liberarem, certior factus sum me iam tenere collum meum manibus, nec ullum vestigium comitis mei poterat cerni.


III


Ubi ad villam reversus sum, rogavit ostiarium ubi esset Gaius. 'Dominus', inquit, 'te exspectat in triclinio.' His verbis auditis, statim ivi ut ei occurrerem et amicum meum peterem. Ducebam enim eum iam redisse ad villam ut me furentem fugeret. Neminem autem aspexi in triclinio praeter Gaium, qui me benigne amplexus est ac tum exorsus est me rogare. "Dic mihi, amice, vidistine Signum Ranae? Placuitne locus tibi?"


"Vidi quidem, sed minime placuit. Et tu, Gai, vidistine meum comitem?"


"De quo loqueris?"


"De meo comite. Heri sub hoc tecto pernoctavit, et mecum ivit ad Signum Ranae. Eum vero perdidi - sed certe eum vidisti. Minime, quid dico? Certe eum vidisti, heu, sine eo nequeo vivere. Gai, noli mendacium mentiri; ubi est, ubi est ille?"


Gaius tremens trepidansque mihi clamanti appropinquavit. "Fortasse aegrotas, amice..."


"Non aegroto, minime, desine nugas garrire. Quaero amicum."


"Sed solus venisti. Neminem vidi, qui te comitabat."


"Ubi igitur sunt servi mei?"


Iterum respondit se nullum servum vidisse meum.


Credebam hunc senem nolle quid sciret fateri. Manum igitur in sinu retraxi ut gladium proferrem, immo vero amphoram vini protuli. Curnam haberem amphoram nesciebam, sed legi vocabulum 'Prudentia' in ea inscriptum. Gaius cum me mirantem vidisset, statim arrisit. "O, amice, tandem intellego. Nimis bibisti, et nunc ebrius es. Discumbe, quaeso, et poculum aquae dulcis sume."


Talia loquens conatus est bracchium meum capere ut me duceret ad mensam. Cum autem digitos eius sensissem, amphoram proieci in terram; vinum rubrum, paene sanguineum, continuo effluxit. Pueri, qui extra triclinium stabant, ianuam diu pulsabant. Tunc omnia turbata videbantur mihi - aspexi senem porrigentem ad me manus, dicentem, "Noli" - et deinde quisquam crocivit - audivi vocem ranae, quae terribilis erat. Manus meas madidas vino calefacto animadverti, ac denique cruorem abstersi mihi.


Nescio quo modo festinanter foras me proripui; in tenebris equum meum inveni et iter emensus sum breve per Appiam viam. Per totam noctem clamor strepitusque hominum saepe ad aures meas accesserunt. Ubi luxerat, prope Beneventum in locis campestribus substiti ut pastorem quendam rogaret quid accidisset.


"Nonne scis, domine? Libertum Puteolanum heri occisus est a servis suis."


"A servis? Fortasse vero ab alieno necatus est."


"Minime. Nullus hospes enim ad fundum eius nuper venerat."


"Nullus? Difficile creditu'st."


Pastor ille nequaquam mihi assentiebatur. "Domine, precor, mihi crede. Iam sicarium quaesivimus per sedes defuncti. Nihil invenimus, nulla vestigia in stabulo erant. Ut igitur puto, nec ab alieno nec a peregrino trucidatus est, sed a servo suae familiae."


Paene, fateor, facta mea in medium produxi. Pastor autem me haestitantem relinquit ut oves custodiret, quapropter stabam solus sub umbra arboris. Ingens odor florum maxime placebat sensibus; ut verum dicam, manerem ilico in aeternum, si id mihi liceret.


Nihilominus tandem surrexi ad comitem meum quaerendum.


Saturday, 6 May 2017

Taedium patior

Appetunt probationes; numero dies et crucior. Ut enim omnes discipuli, et metuo et odi probationes, quae adeo displicebant antiquis discipulis ut pericula ex verbo 'perire', quod significat 'mori', vocarentur. Cotidie sententias scribo legoque de rebus gestis, ut horum memoriae mandem meae; vereor tamen ne mihi deficiat scientia, cum sedeam in aula magna una cum meis commilitionibus. Facilius enim videtur domi verba factaque maiorum recitare quam tractatos intra breve temporis spatium sine erratis scribere.

His auditis, magistri conati sunt me his verbis consolari: Noli animum turbare metu sollicitudineque; certe optimum tractatum scribas. Quamquam scio me iam multum didicisse, nihilominus sub maximo taedio laboro. Minime enim fieri potest ut consumam totam diem discendo, sed etiam nequeo otio frui, nam ensis advenientium probationum super cervice pendit destrictus, velut gladium Damoclis, qui (infelix homo!) voluit scire quid sit magnum imperium regere. Ex quo exemplo plane videtur haud multum differre inter vitam discipuli tyrannique. Hic periculum vitae metuit, ille periculum periculorum.

Fateor me taedere harum curarum, quae innumerabiles et interminabiles mihi videntur. Libenter libros legerem, si haec spectra damnata abessent animo; nunc, ut sentio, timor mentem opprimit refrenatque voluptatem discendi. Minime enim ab litteris horreo; immo diligo et scientiam et sapientiam. Sed timeo ne omnium obliviscar, cum necesse erit mihi diserte eloquenterque de rebus gestis disserere; quam ob rem male valeo, et falsa somnia me saepe excitant; ut verbis utar Ovidii,

"Somnia me terrent veros imitantia casus,
Et vigilant sensus in mea damna mei." 

Iam satis, ut credo, de metu scripsi; ut bene scitis, lectores, saepe has aerumnas memorare soleo in meis commentariis. Nec sequor voluntatem meam, longe enim malo et laetiora et insolita vobis narrare. Profecto vos etiam taedet mei sermonis; scitote vero me non ita queri pro me, sed pro omnibus discipulis, qui fortasse has legunt sententias perque easdem inveniunt remedium ad dolorem communem minuendum tollendumque. Curae enim, quae in corde versantur nec umquam exeunt ex penetralibus animi, morbum gravissimum afferunt; illae autem, quas aliis exponimus, mox recedunt atque etiam a nobis abscedunt. Vos igitur precor, lectores, ut inveniatis amicos, cum quibus mala, infirmitates, incommodaque vitae possitis deplorare. Taedium, ut fateor, minus nocet quam silentium.




Thursday, 4 May 2017

In vestibulo regiae

Hodie bene mane surrexi; valde esuriebam, heri enim parce cenavi in triclinio amicorum. Itaque statim ambulavi in cucinam ut ientaculum sumerem. Cum tenebam panem in manibus bibebamque lactem, accepi litteras ab amica Claudia, quae me sic rogavit: "Legistine reginam Anglorum secunda vigilia suos operarios ad regiam, quae 'Buckingham' vocamus, arcessivisse?"

Quam epistulam cum perlegissem, statim incepi plura de hac re discere, eo autem tempore nemo sciebat quare regina nostra repente operarios ad concilia vocavisset. Temere amicae dedi responsum, dicens me credere principem Philippum esset mortuus. Fallebar tamen, maritus enim reginae adhuc vivit. Traditum est mihi Philippum constituisse se dedere otio voluisseque hoc consilium operariis suis nuntiare. Hodie igitur, quamquam nulla magni momenti res accidit huic regno, nos cives sine causa dubitabamus utrum salvus esset princeps necne.

Magistra docente, animum adieci litteris graecis; magnam partem comoediae 'Vespae' perlegimus, quae graece vocatur Σφῆκες. Difficile mihi videtur fabulam totam paucis verbis enarrare vobis, conabor tamen fabulam tradere. Senex, qui solet versari in iudiciis, maximis dolis viribusque summis e manibus filii effugere conatur, ut ad iudicium adsit. Quod factum minime placet filio, qui tamen nequit patrem effrenatum domi continere. Quam ob rem fingit causas inter servos atque etiam inter canes, ut pater possit iudicare et causari inter muros villae.

Hoc opus abhinc multos annos anglice legi; minime vero placebat mihi facta filii, qui vehementissimus cruciator patris sui videbatur mihi. Nunc autem, quoniam facultas est mihi huius comoediae graece legendae, intellego iocos et rideo. Quapropter vos, lectores, exhortor ut graecas litteras discatis, ut fruamini comoediis (tragoediisque) egregiis. Ut opinor, Graeci - vel potius 'Graeculi' dicam, Romani enim parvi eos faciebant - scriptores lepidissimi sunt, quorum opera et levia et gravia mihi videntur. Ut autem verum dicam, malo oratores Romanos legere quam Graecos; Demosthenes enim per ambages dicebat, Cicero autem vim oratoris demonstrabat sententiis paucis - vel saltem 'paucioribus' - diserteque sensus hominum excitabat verbis elegantissimis. Brevitas, ut dicitur, summum est bonum, sine qua nemo recte honores oratoris adipiscitur; mihi igitur constat Romanos vicisse Graecos arte dicendi.

Tuesday, 2 May 2017

Haeret lateri letalis harundo

Fortasse scitis, lectores, mihi haud placere magnum opus Vergilii, quod omnes discipuli legunt. Credo enim Aenean esse et crudelem et inertem. Quandocumque tamen otium mihi est, lego librum quartum huius operis, maxime enim libet mihi legere tragoediam Didonis, cuius spem, maestitiam, fortitudinemque fateor me magnopere admirari. Regina erat Carthaginensium clarissima, non humilis mulier, sed nihilominus thesauras, gazas, regiasque sprevit amoris causa. Aeneas autem, pavidus et nequissimus vir, sprevit amorem reginae ut imperium adipisceretur. Hic praeponebat saecularia gloria caelestibus virtutibus, illa vero virtutes caelestes curis mundanis. Ex quo plane videtur Didonem sapientiorem (et infeliciorem) fuisse suo marito.

Certe autem requiritis cuius exemplum debeamus sequi. Oportetne nos mandatis amore parere, ut Dido fecit, vel ab iis abhorrere, quemadmodum Aeneas fugit amicam precantem? Ut opinor, facilius est montes ac maria movere quam responsum ad hanc quaestionem dare. Si enim malitis hostes vincere potestatemque consequi, ducem eligite, inquam, Aenean. Si vero via veritatis magis placeat, sequimini, precor, exemplum Didonis, quae cum vivens Venerem colebat, tum mortua servabat memoriam infidelis viri. Sic et in hoc orbe terrarum et in mundo inferiore amorem perpetuum, quem nonnumquam mihi videtur summum esse bonum mortalium, colebat.

Copiose de hac re sententias vobis exponam, nequeo autem per viam Didonis transire. Volo enim adipisci honores, neque amatores magis placent mihi quam fautores. Si haec legisset verba, Seneca minor certe diceret me esse nimis ambitiosam; haud tamen duco ambitionem esse damnandam. Caesar quidem erat ambitiosus; et Gallias sub iugum misit. Cicero laudem audentium petebat, atque nunc vocamus eum optimum oratorem omnium saeculorum. Etiam Seneca ipse, quamquam verbis extollebat humilitatem, sequebatur factis voluntatem Caesaris. Ex quibus exemplis potestis scire neminem non ambitiosum umquam famam immortalitatemque perpetuae posteritatis obtinuisse.

Ambitio igitur prodest mihi omnibusque iuvenibus, quia animum ad audendum, conandum, laborandumque incitat. Haereat, inquam, letalis harundo amoris lateri Didonis; ego vero ensem vibrare malo gloriae. Satis scio omnia orta mox esse casura; nihilominus cupio frui praemiis iustis laborum in hac brevissima vita. Nobis enim, ut Catullus sapienter scripsit, cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. Lucem itaque capio micantem, nitentem, splendidam, ut hoc instabile bonum teneo manibus mortalibus, dum liceat mihi solem oculis trementibus videre.