Tuesday, 30 May 2017

Acutus et pestifer morbus

Heri litteras a patre accepi: Avus tuus aegrotat et nunc iacet in nosocomio. Medici dicunt eum mox esse moriturum. Nos omnes propinqui eum sub morbo laborantem comitamus. Noli tamen iter huc facere, immo discendum est tibi. Vale. Quibus lectis fateor me lacrimavisse. Quamquam enim avus solebat me obiurgare, cum pueros praeferret puellis, eum nihilominus amo; ut scitis, lectores, natura excitat amorem inter avos nepotesque. Semper dicebat me esse stultam et foedam, attamen ei ignoscebam. Ut enim videtur mihi, ira nata est ex dolore maximo, atque idcirco debemus misericordiam, non indignationem, praebere irabundis.

Sentio quidem meum cor esse turbatum, nec facultas bene scribendi est mihi. Doleo, quod avus dolet, et maereo, quod pater opprimitur summa tristitia. Orate, quaeso, pro avo meo, ne nimis mature pereat.  Scio tamen Fortunam omnia gubernare nutu, et minime possumus mutare fatum, cum simus et mortales et debiles. Nihil interest, inquam, utrum pecuniosi an pauperi simus; nemo fugit Mortem crudelem, quae citissime descendit super corpora hominum. Metuo etiam, ne avia mea rursus in morbum cadat, cuius de aegritudine nonnullas sententias in praeteritis commentariis scripsi, nunc enim mariti causa animum curis profecto cruciat. Utinam possim morbi omnes ex hoc orbe terrarum depellere, ut remoti a timore mortis fruamur diebus iocundis tranquillisque candenti sub sole. 

Minime tamen volo diutius vos morari; satis scitis mihi nequaquam placere ambages. Pergam igitur ad laetiora. Hodie ad bibliothecam ivi ut codices legerem, et perlegi dialogum S. Augustinii de quantitate animae. Insuper partem operis Sedulii legi de vita Christi deque discipulis eius. Haud saepe, ut verum dicam, scripturis sacris animum adicio, sed maxime tamen amo fabulam dominici passionis. Fortasse in eum non creditis; ne mentiar, dubito de veritate horum librorum. Nihilominus in biblia inveniuntur elementa vitae, quibus mentes fulciuntur nostrae: amor, dolor, spes, et taedium, sine quibus non homines essemus, sed bestiae. Si enim nati essemus absque conturbatione affectuum, certe immobiles et paene mortui videremur, quemadmodum scopuli silentes solent stare in undis. 

Insuper in bibliotheca amicam vidi benignissimam, quacum cras cenabo. Mox, nisi fallor, se nubet amatori, et vehementissime spero fore ut sit ea cum laeta tum felix. Quippe gaudeo, quod talis amor etiam nunc inveniri potest in hoc mundo summae crudelitatis et doli, ubi infantes opprimuntur gladiis nequissimorum et senes morbo curisque gravantur. Arbor vestusta cadit, cuius in loco segetes novae de granis crescunt - hoc modo rota mundi volvitur ac spes e maestitia oritur naturae impetu. 


4 comments:

  1. De avii tui aegritudine doleo. Utinam melius se habeat! Partes tamen vitae nostrae, dum hac in mundo versamur, sunt senectus ac materiae corruptio. Nihil enim novum nasceretur nisi corruptio esset neque ulla virtus possibilis esset nisi aliquid patiendum nobis non esset sicut exemplum de iracundis quod nobis dedisti: virtuosius eos miserari sane videtur quam propter indignationem irasci... Verumtamen scio omnia verba nobis vana esse videtur cum fortuna adversa simus. Itaque pro avo tuo utcumque orabo, amica.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi, amice, ex imo pectore ago ob orationes sincerrimas, quas Deo fundis pro salute mei avi. Qui hodie paulo melius valet, attamen minime licet ei domum repetere. Quod ad virtutem et corruptionem attinet, omnino tibi assentior; nihil quidem boni nascitur sine malo, clades enim probant virtutem.

      Delete
  2. Perlibenter legi scriptum tuum in quo, quasi in speculo, me contemplor. Solacium quoque verba tua dolori meo nondum sedato, afferunt.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Maxime laetor, quod potui verbis humillimis consolationem, quamvis parvam, tibi praebere. Spero fore ut mox melius valeas.

      Delete