Wednesday, 24 May 2017

De divinatione

Heri subivi ultimum periculum, nec ullae probationes mihi remanent. Nunc, ut veram dicam, ineffabile quoddam gaudium me implet flammis beatitudinis. Fortiter et acriter pugnavi periculaque  tribus proeliis depuli; tranquillitate tandem fruor. Quis enim felicior est discipula, cui non est discendum? Et quis beatior quam ea, quae potest languescere in otio atque etiam hebescere? Antea tempus miserrime agebam ut res gestas discerem memoriaeque mandarem; nunc autem laetor, quod mihi licet litteras latinas graecasque per totum diem legere et commentarios scribere.

Fabulam etiam Dostoyevskis, cuius nomen difficile declinatur latine, nominatam 'Adulescens' summa cum voluptate lego. Scriptor ille enim, optimus et maximus omnium Ruthenicorum, bene sciebat quo pact cogitationes posset describere adulescentium, quorum in animis innocentia irae, pax temeritati, amorque taedio miscentur. Satis iam scripsi, ut iudico, de hac fabula. Fortasse vero requiritis, lectores, cur libri mihi optime placeant. Causam huius dilectionis proferre nequeo, sed ab ineunte aetate flagravi studio litterarum.

Cum parvula infans essem, parentes mei - secundum mos Sinicorum - nonnullas res prae me deposuerunt, atque hoc modo conati sunt meum divinare ingenium. Plura, ut videtur, de hoc genere divinationis narrare debeo, difficile enim est hanc consuetudinem intelligere. Ut exemplum proferam, si puellula quaedam gladium eligit, credunt genitores eam esse praeditum summa fortitudine, et si anulum aureum tangit, dicunt fore ut uxor lautissimi viri esset. Ne longa sim, futura liberorum possunt significari a rebus, quae magis placent liberis.

Itaque prae me erant liber, gladius, panis, poculum, anulus, et multa alia, quae nunc praetereo, nam enumerare illa longum est. His vero visis, manus parvissimas statim extendi ad librum capiendum. Parentes riserunt et librum e meis digitis extraxerunt; deinde rursus me posuerunt humi prae sparsis rebus. Iterum magno cum conatu corpus verti meum ad librum; quo adepto, conata sum verba legere. Quamquam mihi nulla erat, eo tempore, scientia litterarum, diu animum huic operi adieci. Quod cum parentes aspexissent, pronuntiavit pater fore ut discipula disertissima essem. Ne tamen mentiar, credo hanc divinationem fuisse fallacem. Discipula quidem sum, non autem diserta; sed via longa mihi patet, et fortasse quandolibet scientiam veram adipiscar.

Si vobis, lectores, sunt infantes, vos exhortor ut eodem modo futura eorum discatis. Etiam cum - ut bene scitis - divinatio minime possit verum fatum hominum ostendere, opinor tamen hunc ludum esse iucundissimum.

2 comments:

  1. Non casu parvis tuis manibus illa occasione librum ceperunt, namque vis quaedam arcana quam boni libri habent iam eo tempore te ad litteras alliciebat. Quidam dicunt illo modo divinationis munere fungi, licet ignotum hominum fatum nobis esse putemus. Utcumque te hodie tam bene ac frequentiter Latine scribere, quamvis pericula parare debueris, factum minime fortuitum esse existimo, qua de causa forsitan revera nata sis ut litteris operam dares. Valeas!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Saepissime quidem latine scribo - at tu etiam copiose scribis! Fateor commentarios tuos mihi maxime placere, et praecipue fructa sum litteris tuis de angore animi. Valeas, amice.

      Delete