Wednesday, 17 May 2017

Diu et acriter pugnatum est

HORA NONA, ante proelium 

Hodie bene mane surrexi, cum ineunda sunt mihi nonnulla pericula de rebus gestis Britannicorum. Ex fenestra ortum aspexi solis, et ientaculum sumpsi, quamquam maxime timebam 'proelium' futurum. Ut enim in libro Iob traditum est nobis, 'Vita hominis est militia super terram'. Huic adicio: "Vita discipulis est bellum interminabile'. Perculsa metu haecque meditans in balneum ivi ad corpus lavandum. Credo Lacedaimonios ante proelia maxima crines ornavisse composuisseque pectine aureo. Ego quoque capillos castaneos magna cum diligentia pexi, non propter vanitatem, immo ad compescendum timorem.

Posthaec curro vecta sum ad aedificium, in quo pericula subeunda sunt discipulis miserrimis. Nunc sedeo in aula magna; decima hora (quae quoque hora quarta vocatur more Romanorum) inibo pericula. Necesse erit mihi III tractatus scribere de historia Anglorum, et praesertim de regina Elizabeth prima, quae sapienter terras regebat. Etiam de hibernis ecclesiaque eorum scribam - vel, ut verum dicam, spero me esse scripturam de hac re; minime enim potero materiam tractatuum eligere. Immo me oportebit ad proposita respondere. Utinam res bene eveniat, ut liceat mihi de his rebus, quas supra exposui, opera scribere. 

HORA SECUNDA POST MERIDIEM, post proelium 

Veni ad aulam, vidi questiones, tractatus scripsi atque idcirco vici. Optime nunc valeo, et laetor quod scientia haud deerat mihi, cum scribebam de regibus Anglorum deque maleficiis. Nequivi, ut antea volueram, res gestas gentis Hibernae narrare, difficilius enim videbatur sententias meas ad hoc thema redigere. Sed haec hactenus; nolo plura de proelio nuperrime pugnato dicere. Ne vos per circumitus traham, intellegatis, lectores, me superavisse difficultates. Probata sum nec cecidi.

Nihilominus, ut saltem videtur, campus nunc tegitur corporibus infeliciorum. Discipuli maerent, voces autem eorum lacrimaeque ad aures deorum non perveniunt. Cras animum dabo quieti, at perendie rursum incurremus in proelium. Ubi misericors, pax, otium? Sentio me nimis queri, ut soleo. Debeo vero gratias ago caelestibus spiritibus, quod incolumis ex ore leonis discedi. Nec me decet esse sollicitam in crastinum, nam 'crastinus dies sollicitus erit sibi ipsi'.

III horas pugnatum est, in quo proelio copiosum effundi sudorem, sed - quod maioris est momenti - adhuc supersum. Gaudeo igitur, et spero vos etiam hodie bene valere.

4 comments:

  1. Venisti, sedisti, legisti, cogitavisti, scripsisti, superfuisti, vicisti et exsultavisti. Te gratulor!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi, amice, ago; infeliciter bellum mihi cras renovandum erit. Scribendi sunt mihi tractatus de rebus gestis medii aevi.

      Delete
  2. Gratulor tibi ob primum faustum periculum speroque fore ut omnia quae adhuc agenda sunt feliciter agas, docta amica. Cum apud universitatem studebat recordor me 'proelia' pugnavisse sine ullo metu, quamquam sciebam me minime satis peritum esse in quaestionibus quas callere decebat. Quidquid accidat, me ipsum dicebat, accidet, meque tranquilo melius periculum acturum est. Plus minusve eodem pacto ut in illa nota nave Titanic, ubi dicitur musicos cecinisse cum jam naufragium vitare non potuerant. Vale!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hahae! Gratias tibi ago cum ob benignam gratulationem tum ob admonitionem veram. Minus autem fortis sum quam tu; nequeo omnia committere arbitrio Fortunae. Si eo tempore fuissem in nave Titanic et vidissem futurum naufragium, certe quam citissime fugerem, ne calamitatem maximam subirem. Sed, ut satis scis, discipulis minime licet pericula vitare. Idcirco debeo hanc accipere plagam, ac pro mea parte sententias scribam.

      Delete